De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Intendimus in hoc capitulo declarare, quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore precedit regiam potestatem. Sed videtur, quod intencio huius capituli precedenti capitulo et eciam sibi ipsi liquido contradicat. Ostendebatur enim in precedenti capitulo, quod sacerdotalis potestas est dignior et per consequens dignitate est prior regia potestate; et hoc idem in hoc capitulo repetitur et additur, quod non solum dignitate, sed eciam tempore hec potencia precedit illam. Sed ista duo sibi videntur contradicere, quod unum et idem sit prius altero dignitate et tempore; quia, si est prius dignitate, consequens est, ut videtur, quod sit posterius tempore, quia imperfectora sunt priora tempore et posteriora dignitate, perfeciora autem e converso. Videmus autem naturaliter, quod natura incipit ab imperfecto ad perfectum, ut prius est aliquid tempore imperfectum, et postea perficitur et fit perfectum. Ipsum ergo dominium temporale prius fuit imperfectum et postea perfectum; et quia regia potestas non est dominium ita perfectum sicut dominium summi sacerdocii, consequens est, quod tempore hoc precessit illud.

Videtur eciam hoc concordare ipsis rebus gestis. Nam etsi in populo Iudaico potestas sacerdotalis precessit potestatem regiam, quia prius fuit sacerdos Hely et eciam Samuel, quam esset Saul inunctus in regem, simpliciter tamen potestas sacerdocii non videtur, quod precesserit tempore potestatem regiam. Nam antequam inciperet populus Iudaicus et antequam Abraham esset, erant reges qui regnabant in nacionibus aliis; propter quod antequam Saul, qui fuit primus rex Iudeorum, esset rex, congregati universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel, dixeruntque ei: Constitue nobis regem, ut iudicet nos, sicut habent universe naciones. Ante ergo, ut videtur, fuerunt reges quam sacerdotes, licet in populo Iudaico incepisset regnum post sacerdocium; immo, si bene consideramus dicta canonis biblie, prius fit mencio de regno, sicut de Neroth, cuius regnum incepit in Babilone, ut habetur Geneseos X, et postea fit mencio de sacerdote, ut de Melchisedech, qui erat sacerdos Dei altissimi, ut habetur Geneseos XIV. Ergo et racioni concordat, quod regnum precesserit sacerdocium tempore, quia imperfectum tempore precedit perfectum, et rebus gestis videtur hoc congruere, quia prius legimus mencionem factam de regno quam de sacerdocio.

Et eciam auctoritati videtur hoc consonare, quia potestas regia est potestas terrena et super corporalia, potestas sacerdotalis est potestas super spiritualia. Sed ut habetur Geneseos II: Formavit igitur dominus Deus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite, et factus est homo in animam viventem. Prius ergo factus est homo de limo terre, quod competit corpori; postea spiravit Deus in faciem eius spiraculum vite, quod competit anime. Quare ex auctoritate Geneseos, sicut prius formatum est corpus humanum et postea recepit spiraculum vite et animam viventem, sic potestas regia, que est super corporalia, videtur quod precesserit tempore potestatem sacerdotalem, que est super spiritualia.

Hiis itaque prelibatis que videntur esse contraria nostro proposito, volumus declarare, quod et rationi et rebus gestis et auctoritati concordat, quod potestas sacerdotalis non solum dignitate, sed eciam tempore precesserit regiam potestatem. Itaque volumus solvere ad ea que in contrarium sunt obiecta: quibus solutis quesita veritas apparebit.

Sciendum ergo, quod que dicebantur de perfecto et imperfecto et de rebus gestis et de auctoritate Geneseos, quod corpus prius tempore est formatum et postea recepit spiraculum vite, nostro proposito non obviant nec eciam contradicunt. Ad quorum evidenciam advertendum, quod in uno et eodem generabili et corruptibili vel in quolibet creabili seu factibili potencia eciam tempore seu duracione precedit actum. Quodcumque enim sit huiusmodi factibile, loquendo de faccione large, sive sit factibile solum secundum potenciam agentis, sicut est in creacione, ubi factum, antequam fiat, non est in potencia materie, quia quicquid creatur non fit ex materia preiacenti, sed tota ratio facti est potencia facientis; vel secundo si huiusmodi factibile sit eciam in potencia materie secundum rationem obedienciałem, prout habet esse in operibus miraculosis, ut puta si Deus de trunco faceret vitulum: in ipsa enim materia trunci, et si non est in ea ratio seminalis, ut de ea fiat vitulus, est tamen in ea ratio obediencialis, ut materia trunci obediat creatori suo, ut de ea, cum creator voluerit, faciat inde vitulum; sive tercio huiusmodi factibile sit in potencia materie secundum rationem seminalem, sicut fiunt effectus per agencia naturalia, que per rationes seminales agunt quecumque agunt, ita quod agens naturale per rationes seminales quasi de potencia materie producat suos effectus. De quibus rationibus seminalibus loquitur Augustinus IIIᵒ de Trinitate cap. VIII, quod sicut matres gravide sunt fetibus, sic iste mundus causis nascencium. Quocumque ergo modo loquamur de factibili, semper unum et idem prius fuit in potencia quam in actu, ut si aliquid fit per creatorem, prius fuit in potencia agentis quam esset in actu.

Si autem fiat et educatur de potencia materie secundum racionem obedienciałem, ut puta in operibus miraculosis, velut si de trunco fieret vitulus, ille vitulus factus prius fuit in potencia obedienciali materie et postea fuit factus in actu. Ita eciam si tercio modo fieret factibile, ut quod educeretur de potencia materie secundum raciones seminales, secundum quem modum agunt agencia naturalia, illud sic productum prius fuit in potencia materie secundum raciones seminales, et postea factum fuit in actu. Hoc ergo modo in eodem et respectu eiusdem potencia precedit actum et imperfectum potest precedere perfectum, et sic concederetur de regno et de sacerdocio, quod imperfectum precedat perfectum, ut quod prius fuit regnum imperfectum quam perfectum et prius sacerdocium imperfectum quam perfectum.

Quod ergo regnum per successionem temporum profecerit, sic eciam quod sacerdocium profecerit, ut quod inceperit sacerdocium in lege nature et perfeccius fuerit in lege scripta et adhuc perfeccius in lege gracie, in qua lege sacramenta sunt perfecta et non sunt egena, sicut erant in lege scripta, de quibus sacramentis et elementis egenis loquitur apostolus ad Galatas IV: Quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa, idest ad sacramenta Veteris Legis, nullum est inconveniens.

Sic ergo in eodem potencia precedit actum; absolute tamen et eciam simpliciter actus precedit potenciam et perfectum imperfectum. Quia si res essent in potencia et non precederet actus qui faceret potencia talia actu, talia, cum nihil se moveat de potencia ad actum, encia forte possent esse, sed non essent absolute. Itaque et simpliciter et tempore et duracione actus precedit potenciam et perfectum imperfectum, licet in eodem sit econverso.

Racio itaque illa, quod regnum tempore precessit sacerdocium tamquam imperfectum perfectum, si argueret de eodem, ut puta de eodem regno vel de eodem sacerdocio, quod prius fuit regnum aliquod imperfectum quam perfectum vel eciam sacerdocium, racio forte concluderet veritatem; sed cum non arguat de eodem nec arguat de regno respectu regni nec de sacerdocio respectu sacerdocii, sed arguat de diversis, ut de regno respectu sacerdocii et e converso, quia, ut dicebatur, in eodem potencia precedat actum et imperfectum perfectum, in diversis vero et simpliciter est e converso: patet, quod racio prius facta magis concludit oppositum quam propositum.

Quod vero addebatur de rebus gestis, quod fuit prius regnum in nacionibus quam eciam sacerdocium in populo Iudaico, et prius fuit regnum simpliciter, quam eciam sacerdocium, quia eciam Geneseos X prius fit mencio de regno Neroth et postea Geneseos XIV fit mencio de sacerdocio Melchisedech, dicemus quod forte nomen sacerdocii non precessit nomen regni; sed res ipsa que est sacerdocium precessit eciam tempore rem que est regnum. Nam ante diluvium nec de re nec de nomine regni aliquid legimus, post diluvium vero ipsa res que est sacerdocium precessit rem que est regnum. Nam statim post diluvium, egressis de archa Noe et filiis eius et uxoribus illorum, edificavit Noe altare domino, et tollens de cunctis pecoribus et volucris mundi obtulit holocausta super altare, odoratusque est Deus odorem suavitatis. Offerre autem super altare holocausta in odorem suavitatis est opus sacerdocii. Statim ergo post diluvium fuit sacerdocium, ut potest haberi Geneseos Xᵒ, non statim autem post diluvium fuit regnum; immo incepit regnum a Neroth, qui per multas generaciones post diluvium descendit de stirpe Noe. Sacerdocium ergo secundum res gestas precessit regnum, quia fuit statim post diluvium, non autem regnum.

Immo sacerdocium non solum fuit post diluvium, sed eciam fuit ante diluvium. Nam de ipso Abel legimus Geneseos IV, quod erat pastor ovium et quod obtulit domino de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum, et subditur, quod respexit dominus ad Abel et ad munera eius. Sed offerre holocausta sive primogenita gregum est opus sacerdocii, ergo in ipso Abel precessit sacerdocium. Dicere eciam possumus, quod in ipso Adam primo parente nostro sacerdocium precessit. Credibile enim est, quod postquam Adam penituit de suo peccato, quod in recognitionem sue servitutis et uxoris eius et suorum posteriorum obtulit holocausta domino: quod erat opus sacerdocii. Ante ergo diluvium, etsi non erat in usu nomen sacerdocii, fuit tamen res ipsa que est sacerdocium. Sed nec nomen regni nec rem que est regnum legimus ante diluvium; itaque et post diluvium et ante res que est sacerdocium precessit regnum.

Quod autem dicebatur tercio de auctoritate Geneseos, quod prius formatum est corpus et postea recepit spiraculum vite, ita quod formacio corporis videtur precessisse tempore infusionem anime, dicere possumus quod Augustinus libro VII Super Genesim videtur asserere, quod anima primi parentis fuit creata ante corpus sive ante formacionem corporis. Unde ait: Tollerabiliter dici videtur Deum in illis primis operibus, per que simul omnia creavit, animam eciam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret. Verum quia Augustinus ibi loquitur arguendo et disputando, propter quod ipsemet in eodem libro questionem huiusmodi post prefata verba insolutam relinquit, dicens quod: De anima quam Deus inspiravit homini sufflando in eius faciem nihil confirmo: sustinendo ergo quod primum formatum fuerit corpus et in ipsa complecione formacionis infusa fuerit anima, sicut in completa disposicione materie inducitur forma, non tamen propter hoc habetur propositum, sed oppositum. Nam ex illo corpore et illa anima factum fuit unum et idem, et in uno et eodem non est inconveniens, quod origine vel tempore imperfectum precedat perfectum; in diversis tamen et simpliciter est econverso, ut supra diffusius diximus. Et quia hic de diversis est questio, ut de regno respectu sacerdocii et econverso, ideo prefata auctoritas nobis minime contradicit. Immo si consideramus auctoritates Geneseos res gestas iuxta facti seriem describentes, sacerdocium tempore precessit regnum.

Ergo et ratio et res gesta et auctoritas arguunt et declarant, quod sacerdocium tempore precessit regnum. Precessit itaque simpliciter sacerdocium regnum. Sed quod precesserit non solum simpliciter, sed eciam quantum ad divinam institutionem, Hugo de Sancto Victore in libro De Sacramentis libro IIᵒ, parte IIᵃ asserit dicens: Quod autem spiritualis potestas, quantum ad divinas institutiones spectat, eciam prior sit tempore et maior dignitate, suple: quam potestas terrena, in illo antiquo Veteris Testamenti populo manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdocium institutum est; postea vero per sacerdocium iubente Deo regalis potestas est ordinata.

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work