De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Declaravimus in precedenti capitulo, quod sicut virtutes terrene, secundum totum illud quod sunt, sunt subdite celestibus, et quod sicut alie sciencie humanitus invente sunt subdite metaphysice, et sicut artes preparantes materiam secundum se et secundum omnia sua organa superioribus artibus supponuntur, sic potestas terrena secundum se et secundum totum id quod est et secundum omnia sua organa sacerdocio debet esse subiecta. Dicebamus eciam, quod organa potestatis terrene sunt civilis potencia, temporalia, arma bellica, constitutiones et leges condite ab huiusmodi potestate.
Non ergo secundum se et secundum omnia sua organa hec potestas illi subicitur, nisi constitutiones et leges condite a potestate terrena ad canones ecclesiasticos ordinentur, et nisi civilis potencia temporalia et arma bellica et quecumque possidet potestas terrena ad adminiculum et ad famulatum iurisdictionis ecclesiastice disponantur.
In presenti autem capitulo volumus declarare, quod nullum est dominium cum iusticia, sive sit dominium super res temporales sive super personas laicas, de quo magis posset dubium exoriri, nisi sit sub ecclesia et per ecclesiam institutum.
Probabimus enim rationibus et auctoritatibus, quod non sufficit, quod quicumque sit generatus carnaliter, nisi sit per ecclesiam regeneratus spiritualiter, quod possit cum iusticia rei alicui dominari nec rem aliquam possidere, ut hic homo qui est a patre carnali generatus, nisi sit per ecclesiam regeneratus, in hereditatem paternam non potest cum iusticia subcedere nec dominium rerum paternarum poterit cum iusticia obtinere. Si igitur initium habendi hereditatem paternam et subcedendi in dominium hereditatis paterne habet quis ex eo, quod est a patre carnaliter generatus, complementum tamen huiusmodi dominii et perfeccionem sic subcedendi habet ex eo, quod est per ecclesiam regeneratus. Quare si pater habet dominium hereditatis cum filio et habet dominium superius, quam habeat filius, ecclesia habet dominium cuiuscumque hereditatis et quarumcumque rerum et habet superius et excellencius huiusmodi dominium, quam habeant ipsi fideles. Et quia, ut tangebamus, subcedendi in hereditatem paternam, quia a patre est quis generatus, est iusticia iniciata; sed subcedendi in talem hereditatem, quia est quis per ecclesiam regeneratus, est iusticia perfecta et consummata; et in tantum ista iusticia quam dicimus esse perfectam consummativam, est fecundior et universalior, quam illa, quod si ista desit, illa tollatur. Nam, ut clare patebit, si quis a patre esset carnaliter generatus et non esset eciam per ecclesiam spiritualiter regeneratus, dominium hereditatis paterne non posset cum iusticia possidere.
Hiis itaque prelibatis, ut nostrum propositum liquido declaretur, incipiamus a sacramentis tam legis nature, quam scripte, quam eciam legis gracie, quia ex diferencia horum sacramentorum accipietur via et fundamentum ad declarandam propositam veritatem. Videtur autem Hugo1 aperte asserere, quod dominium temporalium et terrenorum, sive sit utile sive potestativum, ecclesia a secularibus principibus recognoscat, et pia largicione fidelium ecclesia incepit temporalia dominia possidere: quod videtur nostro proposito contrarium, cum dixerimus, quod dominium quodcumque cum iusticia nonnisi per ecclesiam haberi potest. Sed si distinguatur inter dominia, patebit, quomodo potestates terrene dominium, quodcumque habent, per ecclesiam acceperunt; patebit eciam, quomodo verificari potest, quod ecclesia a principibus rerum temporalium dominia recognoscat. Sed de hiis in sequentibus capitulis intendimus diffusius pertractare. Nam sic volumus iura ecclesiastica describere et reddere que sunt Dei Deo, ut eciam reddantur que sunt Cesaris Cesari, et ut reges et principes habentes materiale gladium suis iuribus non priventur.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod ex diferencia sacramentorum poterit proposita veritas declarari, quia sacramenta legis nature erant indeterminata et voluntaria; sed in lege scripta fuerunt sacramenta determinata et particularia, in lege quidem gracie sunt sacramenta non solum determinata et certa, sed eciam sunt generalia et universalia. Quilibet enim sub lege nature, secundum quod dominus sibi inspirabat, sic offerebat oblaciones et sacrificia. Propter quod sacramenta illa voluntaria erant, quia quilibet id agebat pro libito voluntatis. Unde Hugo in libro De Sacramentis libro Iᵒ, parte XIᵃ,2 ait quod inter sacramenta sub naturali lege et sub lege scripta et sub gracia hoc interesse conspicimus, quod illa voluntatis magis esse videntur, ista necessitatis. Illa, videlicet sacramenta in lege nature, ex voto celebrata fuerunt, ista, videlicet in lege scripta et sub gracia, ex precepto. In lege itaque nature neque sacramenta neque decima neque sacrificia neque oblaciones, ut ipse Hugo ait,3 ita homini ex necessitate sunt indicta, ut qui ea non executus fuisset, reatum prevaricationis incurreret. Fuerunt ergo illa sacramenta non ex mandato, ut qui ea non faceret, reatum incurreret prevaricationis, sed fuerunt ex voluntate et ex voto, ut qui ea fideliter coleret, inveniret meritum devocionis.
Sed in lege quidem veteri sive in lege scripta fuerunt sacramenta determinata et distincta, sed non fuerunt universalia, sed particularia. Erant enim sacramenta illa sub precepto, sed non omnes tenebantur ad illa sacramenta, sed solus Iudaicus populus. Pactum enim fuit inter Deum et Abraham et semen eius, quod circumcideretur omne masculum, et quod debebat fieri talis circumcisio octava die. Ideo dicitur Geneseos XVIIᵒ:4 Infans octo dierum circumcidetur in vobis et omne masculinum in generacionibus vestris; et sequitur quod masculus cuius prepucii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo. Igitur si distinctum et si preceptum erat, quid deberent facere, quia infans octo dierum debebat circumcidi, non tamen hoc preceptum erat universale, quia non tangebat, nisi masculos tantum, nec tangebat omnes masculos, sed solum masculos de populo Iudaico; masculi autem alii de populo gentilium eciam post preceptum de circumcisione salvabantur vel salvari poterant in fide parentum nec tenebantur circumcidi, quia non erat eis datum illud preceptum. Ideo Geneseos XVIIᵒ non mandabatur circumcidi omnis masculus in quibuscumque generacionibus, sed in generacionibus vestris, idest in generacionibus Abrahe.
Sed in lege gracie sunt sacramenta non solum distincta et sub precepto, sed eciam sunt universalia; ideo dicitur Iohannis IIIᵒ:5 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei; et Marci ultimo 6 dicitur: Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. Non autem distinguitur hic inter generacionem Abrahe et generaciones alias, nec eciam inter masculos et feminas, sed mandatur, quod predicetur evangelium in universo mundo et omni creature, idest omni homini, tam masculo quam femine. Sacramentum ergo universale est baptismus omni tempore, quia si ante octavam diem moriatur infans non baptizatus, de iure communi non dicitur esse salvus. Est eciam universale hoc sacramentum omni generacioni et omni sexui, cum nullus posset consequi salutem sine eo vel in re vel in voto. Et quia sacramentum hoc datur in ecclesia, ideo ecclesia est catholica idest universalis, et est mater omnium, cum nullus possit consequi salutem, nisi sit subiectus ecclesie et nisi sit eius filius. Hanc autem universalitatem habuit ecclesia et habuit hoc sacramentum a passione et post passionem Christi. Nam ante passionem currebant legalia et evangelia, ut et circumcisi salvarentur et eciam baptizati, sed post passionem Christi legalia fuerunt mortua, ut ex tunc nullus salvaretur, nisi baptizatus. Ideo ex latere Christi dicitur esse formata ecclesia, quia a passione Christi habent virtutem sacramenta ecclesie.7 Et quia tunc cepit ecclesia esse universalis, ut nullus salvaretur, nisi per sacramenta ecclesie, quando Christus fuit passus, quia ante passionem, ut diximus, eciam absque hoc sacramento poterat esse salvus, ideo super illo verbo ad Romanos Vᵒ,8 quod Adam est forma futuri Ade, vult glossa,9 quod primus Adam gerebat formam, idest typum et similitudinem futuri Ade, idest Christi: ait glossa, quod Adam dicitur forma Christi, quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus est pater omnium secundum fidem; et sicut ex latere Ade dormientis formata est Eva, sic ex latere domini dormientis in cruce fluxerunt sacramenta per que salvatur ecclesia.
Hiis ergo declaratis volumus descendere ad propositum et ostendere, quod nullum sit dominium cum iusticia nec rerum temporalium nec personarum laicarum nec quorumcumque, quod non sit sub ecclesia et per ecclesiam, ut agrum vel vineam vel quodcumque aliud quod habet hic homo vel ille non potest habere cum iusticia, nisi habeat illud sub ecclesia et per ecclesiam.
Dicemus enim cum Augustino IIᵒ De Civitate Dei, cap.ᵒ XXIIᵒ,10 quod vera iusticia non est, nisi in ea republica cuius est conditor rectorque Christus. Videbantur enim Romani gentiles multum de iusticia loqui et de republica magnum sermonem facere. Sed illa respublica, ut Augustinus ait prefato libro, non erat viva moribus, sed picta coloribus. Nam quia Romani mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum, ideo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, nec vera iusticia in eorum republica esse poterat, ubi non colebatur verus Deus; et post passionem Christi nulla respublica potest esse vera, ubi non coleretur sancta mater ecclesia, et ubi non est conditor et rector Christus. Unde Augustinus XIXᵒ De Civ. Dei, cap. XXIᵒ,11 vult quod respublica Romanorum non fuit vera respublica, quia numquam fuit ibi vera iusticia.
Et quia forte alicui auctoritates non sufficiunt, volumus rationes adducere, quod nullus possit cum iusticia de aliqua re habere dominium, nisi sit regeneratus per ecclesiam. Nam, ut dicit Augustinus predicto libro et capitulo, iusticia est virtus, que sua distribuit unicuique.12 Nisi ergo reddatur unicuique quod suum est, vera iusticia non est. Cum ergo tu debeas esse sub Deo et sub Christo, nisi sis sub eo, iniustus es, et quia iniuste es subtractus a Christo domino tuo, iuste quilibet res subtrahitur a domino tuo. Qui enim non vult esse sub domino suo, nullius rei cum iusticia potest habere dominium. Si enim miles nollet esse sub rege, dignum esset, ut subditi eius non deberent esse sub milite. Si ergo miles se subtrahit iniuste a domino suo, iuste privatur omni dominio suo. Sed quicumque non est regeneratus per ecclesiam, non est sub Christo domino suo; digne igitur privatus est omni dominio suo, ut nullius rei iuste dominus esse possit.
Vides ergo, quod ad iustam et dignam possessionem rerum plus facit regeneracio per ecclesiam, que est spiritualis, quam generacio, paterna, que fuit carnalis. Nam ex eo, quod quis est generatus per patrem carnaliter, est natura filius ire, iuxta illud apostoli ad Ephesios IIᵒ:13 Eramus natura filii ire; et in Psalmo14 dicitur: Ecce iniquitatibus conceptus sum. Ergo nati carnaliter sumus natura filii ire, sumus iniquitatibus concepti, et per consequens non sumus sub domino nostro, ut diximus. Dignum est, quod privetur omni dominio suo iste, qui est carnaliter a patre generatus nec potest subcedere iuste in dominium hereditatis paterne, nisi sit per ecclesiam regeneratus; per quam regeneracionem collocatur sub Christo domino suo. Propter quod non privatur dominio suo, sed iuste debetur sibi dominium hereditatis sue. Igitur, si quia es filius patris, ex hoc arguere possumus, quod pater est magis dominus illius hereditatis, quam tu, cum ad possidere iuste quamcumque possessionem magis faciat ecclesia que te regenerans facit te esse sub Christo domino tuo, sub quo non existens nihil iuste possidere potes, sub qua et per quam es filius misericordie, quam faciat pater tuus carnalis, sub quo iniquitatibus conceptus es et es natura filius ire: magis itaque erit ecclesia domina possessionis tue, quam tu ipse.
Concludamus ergo et dicamus, quod si nullum est dominium, nec utile, cuiusmodi est dominium fructiferum, nec potestativum, cuiusmodi est dominium iurisdictionem habens, quod cum iusticia possideatur, nisi possidens sit subiectus Deo, quia Deo quis subiectus esse non potest, nisi per sacramenta ecclesie, ideo, ut dicebamus, magis es dominus possessionis tue et cuiuscumque rei quam habes, quia es ecclesie filius spiritualis, quam quia es filius patris carnalis. Consequens ergo est, quod hereditatem tuam et omne dominium tuum et omnem possessionem tuam magis debes recognoscere ab ecclesia et per ecclesiam et quia es filius ecclesie, quam a patre tuo carnali et per ipsum et quia es filius eius. Consequens est eciam, quod si pater, eo vivente, est magis dominus hereditatis, quam tu, ecclesia, que non moritur, est magis domina rerum tuarum, quam tu.
Animadvertendum tamen quod, licet dicamus ecclesiam omnium possessionum et omnium temporalium esse matrem et dominam, non tamen propter hoc privamus fideles dominiis suis et possessionibus suis, quia, ut infra patebit, et ecclesia habet huiusmodi dominium et eciam fideles huiusmodi dominium habent; sed ecclesia habet tale dominium universale et superius, fideles vero particulare et inferius. Reddimus ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo, quoniam ipsorum temporalium dominium universale et superius ecclesie tribuimus, dominium autem particulare et inferius fidelibus elargimur.