De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Duplicem esse perfeccionem, personalem et secundum statum, dicta sanctorum et doctorum communiter protestantur. Que due perfecciones sic differre videntur, quod perfeccio quidem personalis consistit in serenitate et in mundicia consciencie; sed perfeccio status et potissime status prelatorum et eorum omnium, qui in die novissimo ante tribunal Christi astantes reddituri sunt de animabus fidelium racionem, consistit in iurisdiccione et in plenitudine potencie, ut ille sit status perfeccior cui potencia amplior et iurisdiccio plenior respondebit. Sensibiliter itaque et per raciones exortas a sensibus liquido ostendemus, quod spiritualis homo iudicat omnia et ipse secundum quod huiusmodi a nemine iudicatur. Qui ergo est spiritualis secundum perfeccionem personalem, ille secundum quod huiusmodi et secundum mensuram consciencie, non iudicatus ab aliis, poterit alia iudicare. Qui autem secundum statum est spiritualis et perfectus in summo secundum iurisdictionem et plenitudinem potestatis, erit ille spiritualis homo qui omnia iudicabit et ipse a nemine poterit iudicari.

Dicemus autem, prout in alia sciencia habetur, quod rectum est iudex sui et obliqui. Sensibiliter enim videmus in omnibus, quod rectum singula iudicat recte, non rectum non recte, ut qui habent linguam rectam et non infectam et habent gustum sanum, de omnibus saporibus iudicabunt recte, ut dulce saporem iudicabunt dulce et amarum amarum. Propter quod habens gustum sanum iudicabit omnia, id est iudicabit omnes saporis, et ipse a nemine iudicabitur, id est a nemine reprehendetur, quia non errabit in iudicando de saporibus. Sic ergo iudicabit qui non iudicabitur, id est in suo iudicio non reprehendetur; sed habens linguam infectam et gustum non sanum, ut puta quia habet linguam repletam colera, nil iudicabit recte, quia propter amaritudinem colere, qua ponitur lingua eius fore perfusa, eciam dulce videbitur sibi amarum: iste sic infectus secundum gustum ab omnibus iudicabitur id est ab omnibus reprehendetur, quia nullum iudicium dabit rectum.

Et quod dicimus de iudicio saporum, veritatem habet de hiis que sunt morum et de omnibus aliis, ut homines mali secundum mores et habentes voluntatem infectam et affectam ad illicita ut plurimum iudicabunt perverse, quia qualis unusquisque est, talis finis sibi videtur et sic vivit et sic loquitur, ut gulosus semper loquitur de cibis, totam vitam suam ordinabit ad cibos, non comedet ut vivat, sed vivet ut comedat: huius deus venter erit. Et quia sic infectus secundum gulam et affectus ad cibos non bene iudicabit de usu cibariorum et ab omnibus iudicabitur, idest ab omnibus reprehendetur, quia non dabit rectum iudicium de huiusmodi usu: ille ergo qui est infectus et non habet mentem sanam nec est sanctus nec spiritualis, ille est animalis homo et non sapit, idest nullum saporem habet in hiis que Dei sunt. Qui ergo talis est, quasi nihil bene iudicat et ab omnibus iudicatur. Sed habens mentem sanam et appetitum rectum, et qui est studiosus, idest bonus et sanctus et spiritualis, ille quasi elevatus super omnia terrena recte iudicabit de omnibus et a nullo poterit iudicari, idest reprehendi. Propter quod in tercio Ethicorum scribitur, quod studiosus singula iudicat recte et in singulis ei verum apparet. Simile est itaque de lingua et de mente, ut sicut habens infectam linguam non bene iudicat de saporibus, sic habens infectam mentem non bene iudicat de moribus. Spiritualis ergo et sanctus homo iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur, idest a nemine in suo iudicio reprehenditur.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod duplex est perfeccio, duplex sanctitas sive duplex spiritualitas: una est personalis, alia secundum statum, ut status clericorum est perfeccior statu laicorum et prelatorum quam subditorum. Sed si loquamur de perfeccione personali, multi sunt laici qui sunt sancciores et spiritualiores quam multi clerici, et multi subditi quam multi prelati. Semper tamen secundum modum suum veritatem habet quod apostolus ait primo ad Corinthios II, quod spiritualis iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur. Ut si accipiatur huiusmodi spiritualitas prout personalis et secundum mundiciam consciencie, qui talis est, recte iudicabit de moribus et a nullo reprehendetur secundum mores. Tales autem spiritu Dei aguntur et filii Dei sunt, tales quidem, licet nesciant cursus astrorum et proporciones geometricas et cavillaciones logicas, sciunt tamen ea que sunt eis necessaria ad salutem, quia unccio, idest spiritus sanctus, docet eos de omnibus partibus et eis necessariis ad salutem. Sicut ergo iudex qui afficitur ad partes numquam bene iudicat de partibus, sic qui afficitur ad illicitos mores numquam bene iudicat de moribus: sic ergo censendum est de perfeccione et de spiritualitate personali, quia consistit in mundicia consciencie.

Sed si loquamur de perfeccione et de spiritualitate secundum statum et potissime secundum statum prelatorum, qui consistit in iurisdiccione et in plenitudine potencie, sic qui est in sanciori et alciori statu, de pluribus iudicabit et non poterit a suis inferioribus iudicari; quia ut ait apostolus prima ad Corinthios IV.: Qui autem iudicat me, dominus est. Ille itaque qui est in statu omnino supremo et omnino sanctissimo, ille est homo spiritualis, qui secundum suam potenciam et iurisdiccione iudicat omnia, quia est dominus omnium, et ipse a nemine iudicatur, quia nemo mortalis sibi dominatur. Videmus autem sensibiliter, quod qui vult de aliis iudicare, oportet quod sit elevatus super alia; qui autem est depressus et est in fovea, quasi nihil offertur oculis suis, et ideo quasi de nihilo poterit iudicare. Sed qui est elevatus in altum, cuius visus non habebit obstaculum, ille poterit de aliis iudicare.

Iuxta ergo duplicem perfeccionem et duplicem spiritualitatem duplicem dicemus esse elevacionem, ut ille qui est spiritualis et perfectus personaliter, est elevatus a mundo et est elevatus super alios secundum nitorem consciencie. Talis autem quia est elevatus a mundo, poterit iudicare de mundo, idest de hominibus mundanis, asserens quia eorum opera mala sunt. Talis quidem benefaciens, obmutescere faciet imprudenciam hominum; propter quod non poterit ab aliis iudicari id est non poterit racionabiliter reprehendi. Sed qui est perfectus et sanctus et spiritualis secundum statum et potissime secundum statum prelacionis, ille est elevatus secundum iurisdiccione et secundum plenitudinem potencie: ille omnia iudicabit, idest omnibus dominabitur et non poterit a nemine iudicari, idest nullus poterit sibi dominari. Talis autem est summus pontifex, cuius status est sanctissimus et spiritualissimus. Ideo omnes debent eum appellare sanctissimum patrem, et omnes debent se offerre ad eius oscula pedum beatorum.

Que omnia referendo ad statum habent veritatem necessariam, sed referendo ad personam habent veritatem secundum decenciam. Nam decens est, quod qui est in statu sanctissimo et spiritualissimo, quod ipse secundum perfeccionem personalem sit sanctissimus et spiritualissimus. Est eciam hoc racionabile et probabile, ut ille pro quo tota ecclesia orat, quod sit spiritualis et sanctus. Ideo dicimus de illa sede, quod vel sanctum recipit vel sanctum facit. Quare si status summi pontificis est sanctissimus et spiritualissimus et talis spiritualitas consistit in eminencia potencie, bene dictum est, quod summus pontifex, existens spiritualissimus secundum statum et secundum eminenciam potencie, omnia iudicat, idest omnibus dominatur et ipse a nemine poterit iudicari, idest nemo poterit sibi dominari nec eciam equari.

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work