De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi
Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem
Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos
Liber III: Liber III
Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam
Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare
Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere
Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus
Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere
Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata
Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet
Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere
Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo
Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis
Sequendo dicta sanctorum patrum potestas pontificalis dicitur esse spiritualis, celestis et divina. Sic enim Gregorius Nazianzenus1 scribens imperatoribus Constantinopolitanis ait, quod Christus dedit pontificibus potestatem, dedit et principatum multo perfecciorem principatibus vestris, et subdit: Aut numquid iustum videtur vobis, si cedat spiritus carni, si a terrenis celestia superentur et si divinis preferantur humana? In hiis ergo verbis principatus sacerdotalis dicitur esse spiritualis, celestis et divinus; potestas autem regalis dicitur esse carnalis, terrena et humana; et quia in celo, ut diximus, non est plenitudo potestatis, ideo dicebatur in rubrica capituli, quomodo potestas pontificalis, cuiusmodi est potestas summi pontificis, potest dici celestis, cum in potestate summi pontificis sit plenitudo potestatis, in celo autem non habeat esse huiusmodi plenitudo.
Sed dices, quod potestas summi pontificis dicitur esse celestis, quia est divina; per celum enim ipsum Deum intelligere possumus; unde illud Iohannis tercio:2 qui de celo venit, super omnes est, exponit Augustinus,3 quod Christus venit de celo, quia venit de Deo patre. Sed dicemus, quod Deus pater non diceretur celum, nisi aliqua esset similitudo celi ad Deum patrem. Sic nec potestas summi pontificis dicitur esse celestis, nisi posse ipsius celi habeat aliquam similitudinem vel aliquas similitudines cum posse summi pontificis.
Sciendum ergo, quod nulla est similitudo que sit per omnem modum similis, quia tunc illa non esset similitudo, sed esset identitas, et illud simile non esset simile, sed esset idem. Certum est autem, quod summus pontifex non est istud celum sensibile quod videmus, et potestas pontificalis non est potestas istius celi sensibilis. Multas tamen conveniencias, multas similitudines habet potestas pontificalis et potissime potestas summi pontificis cum potestate istius celi sensibilis; et exinde potestas summi pontificis dicitur esse celestis.
Possumus autem tangere quinque que sunt in celo, que adaptare poterimus ad summi pontificis potestatem. Nam celum quantum ad esse est plenum forma; secundo quantum ad situm sive quantum ad ordinem est super omnia; tercio quantum ad magnitudinem sive quantum ad continenciam continet omnia; quarto quantum ad accionem agit et influit in omnia; quinto quantum ad compassionem a nullo tangitur et a nullo patitur, cum tangat omnia et agat in omnia.
Primo quidem celum quantum ad esse est plenum forma et plenum perfeccione, ita quod forma celi replet totum appetitum materie, ut non possit materia illa habere ulteriorem perfeccionem nec ulteriorem formam. Talis autem est potestas summi pontificis; nam loquendo de potestate regiminis et gubernacionis que potest competere homini in vita ista, tante perfeccionis est potestas summi pontificis, ut illi subiecto sive illi supposito non possit competere ulterior potestas regiminis nec gubernacionis. Ideo extra. De maio. et obe. in capitulo Solite4 potestas sacerdotalis assimilatur luminari maiori, idest soli, potestas autem regalis assimilata est luminari minori, idest lune; utrumque autem luminare, tam maius, quam minus, tam solare, quam lunare, est in firmamento celi: sic utraque potestas, tam maior, quam minor, tam pontificalis, quam regalis, est in ecclesia. Sicut ergo luna totum lumen quod habet, habet a sole, et sicut sol est plenus lumine et est fons luminis et non est dare perfeccius lumen, quam solare, sic potestas regalis instituta est per sacerdotalem et per potestatem pontificalem, ut supra diffusius declaravimus, et ipse pontifex et specialiter summus pontifex totus est plenus potestate, et in humanis ipse potest dici fons potestatis, ut nulla sit alia in humanis potestas perfeccior. Ergo si consideramus celum et ea que sunt in celo quantum ad esse, quia ibi est plenitudo quantum ad formam et quantum ad perfeccionem, potestas summi pontificis dicitur esse celestis, quia est plena forma et plena perfeccione.
Secundo si consideramus celum quantum ad situm et quantum ad ordinem, est super omnia. Potestas ergo pontificalis dicitur esse celestis, quia est super omnem aliam potestatem. Nam ut patuit in auctoritate assignata Gregorii Nazianzeni, lex Christi imperialem potestatem sacerdotali subiecit potestati: et in Ieremia5 dicitur, quod potest exponi de ecclesia sive de potestate sacerdotali et potissime de potestate summi pontificis: Ecce constitui te super gentes et regna.
Tercio celum quantum ad magnitudinem et quantum ad continenciam continet omnia. Sic in potestate summi pontificis continetur omnis potestas sacerdotalis et regalis, celestis et terrena, ut possit ipse dicere: Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.6 Ipse enim gladius materialis, per quem significatur terrena potestas, continetur in potestate summi pontificis. Est enim huiusmodi gladius in summi pontificis potestate, etsi non ad usum, ad nutum. Utrumque ergo gladium habet ecclesia, spiritualem et materiale: spiritualem ad usum, materiale ad nutum. Spirituality itaque gladius exercendus est ab ecclesia, materialis pro ecclesia: uterque ergo pertinet ad ecclesiam sive exercendus ab ea sive exercendus pro ea. Nam et de gladio materiali dixit dominus Petro:7 Convertite gladium tuum in vaginam. Petri ergo erat ille gladius, et si non est exercendus ab eo, propter quod dominus reprehendit Petrum, quia ipsemet volebat uti tali gladio, exercendus tamen erat pro eo, ut hoc modo uterque gladius esset Petri, vel, ut diximus, exercendus ab eo vel pro eo. Que omnia supra tetigimus8 et Bernardus quarto libro Ad Eugenium9 prosequitur et pertractat. Si ergo celum continet omnia et potestas summi pontificis continet quasi omnem potestatem spiritualem et materiale, patere potest, quod potestas summi pontificis merito dicitur esse celestis.
Quarto celum quantum ad accionem agit et influit in omnia. Sic potestas ecclesiastica et potissime potestas summi pontificis agit et influit in omnem aliam potestatem, ut nulla sit vera alia potestas nec verus principatus, nisi sit subditus summo pontifici; quia, ut Augustinus ait secundo De Civitate Dei capitulo XXIᵒ:10 Vera autem iusticia non est, nisi in ea republica, cuius conditor rectorque Christus est. Sed nulli sunt sub Christo rectore, nisi sint sub summo pontifice, qui est Christi vicarius generalis. Cum ergo superioris sit agere et influere in inferiora, quia omnes alii principatus, si veri et iusti sunt, subiecti sunt potestati summi pontificis, bene dictum est, quod potestas summi pontificis dicitur esse celestis; quia sicut celi est in omnia influere, sic potestas summi pontificis, tamquam in res sibi subiectas habet agere et habet influere in omnes alios principatus.
Quinto, celum quantum ad compassionem a nullo tangitur, cum tangat omnia. Distinxerunt ergo sapientes philosophi duplicem tactum, unum superficiale, qui est secundum quantitatem molis, alium profundum, qui est secundum quantitatem virtutis. Tactus autem superficialis qui est secundum quantitatem molis, est, cum superficies aliquorum corporum se contingunt. Est autem hic tactus superficialis, quia corpora sic se tangencia solum per superficies se contingunt; est eciam hic tactus secundum quantitatem molis, quia, quanto corpora sic se tangencia maiora sunt secundum quantitatem molis, sic maior est huiusmodi tactus. Secundum hunc quidem tangendi modum quicquid tangit, tangitur et econverso, quia si superficies unius corporis attingit superficiem alterius, oportet, quod attingatur a superficie illa; et si attingatur a superficie aliqua, oportet, quod attingat superficiem illam.
Sed alius est tactus qui est profundus et secundum quantitatem virtutis; secundum quem modum tangendi agens tangit passum, sicut tangit ignis stupam, cum comburit stupam. Hic autem tactus dicitur esse profundus et secundum quantitatem virtutis. Profundus quidem est, quia agens potest agere in corpore toto; potest enim accio agentis pertingere usque ad intima passi, et potissime si sit agens naturale, quia ars videtur agere in extremitatibus corporis. Non enim plus facit ars, nisi quod coniungit corpus corpori vel separat corpus a corpore; coniungendo autem corpus corpori superficiem coniungit superficiei; separando autem corpus a corpore superficiem a superficie separat. Et si dicas, quod potest per artem ignis coniungi ferro vel ligno, qui ignis agit in totum ferrum vel in totum lignum, dicemus, quod accio artificialis non plus facit, nisi quod superficiem unius corporis applicat superficiei alterius corporis, ut superficiem ignis applicat superficiei ferri vel ex una parte tantum vel ex omni parte; ut puta si per accionem artis undique ferrum circumdetur ab igne. Sed si postea ignis sic coniunctus ferro, agat in intima ferri, illa accio non erit artificialis, sed naturalis; ita quod ars agit in extremitatibus corporis, natura autem agit in corpore toto. Est ergo tactus profundus, qui est ab agente naturali; et iste tactus est secundum quantitatem virtutis, quia agens naturale per virtutem activam, quam habet, tangit passum et agit in ipsum. Secundum hunc tangendi modum non quicquid tangit, tangitur, nec quicquid alterat, alteratur, nec quicquid agit, contrapatitur. Nam, ut declaratur in libro De Generacione,11 celum tangit omnia ista inferiora, quia agit in omnia ea, non tamen tangitur ab eis, quia non contrapatitur ab ipsis.
Vere ergo quantum ad hunc modum potestas summi pontificis potest dici celestis, quia quecumque tangat, in quemcumque agat, non debet tangi ab eis. Iniuriatur ergo iuri et contradicit rationi, qui tactus a summo pontifice nititur contra tangere ipsum, et qui passus ab eo nititur contra agere in ipsum. Sic enim se habet ipse ad omnia que sunt in ecclesia, sicut se habet celum ad omnia ista inferiora, quod si tangit, non tangitur, si agit, non contra patitur.
Videmus autem, quod celum generat et corrumpit ista inferiora, quia generacio unius est corrupcio alterius et econverso. Si ergo celum generat et corrumpit, oportet, quod construat id quod generat et destruat id quod corrumpit; secundum hunc eciam modum oportet, quod statuat et destituit. Immo quia ad celum spectat varia generare, et celum facit ad generacionem tam gravium, quam levium, oportet, quod inter hec corpora aliquod faciat ascendere generando in eo formam levis, et aliquod descendere generando in eo formam gravis. Sed quantumcumque celum hoc construat, hoc destruat, hoc statuat, hoc destituit, hoc faciat descendere, hoc autem ascendere, nihil est, quod impingat in celum, nihil est, quod nitatur contra agere in celum. Et quia est sic de summo pontifice, vere potestas eius dici poterit esse celestis.