De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Quia hanc secundam partem huius operis prosecuti sumus et prosequimur propter dominium temporalium quod habet ecclesia, ideo in hoc capitulo volumus declarare, quod ecclesia in temporalibus omnibus habet ius et dominium universale, fideles autem in ipsis temporalibus nonnisi dominium particulare de iure et cum iusticia habent vel habere possunt, infideles autem cum iusticia nullum habent dominium. Duo itaque in hoc capitulo circa temporalia intendimus declarare: primo quidem, quale sit dominium ecclesie circa hec temporalia, quia est universale; secundo quale est dominium ipsorum fidelium, quia de iure et cum iusticia est particulare. Dicimus autem de iure et cum iusticia, quia de facto posset potestas terrena super temporalibus non divina iussione, sed potius permissione sibi dominium universale usurpare, quo facto non esset illud dominium de iure et cum iusticia, sed magis esset de facto et cum iniuria. Esset autem tercio declarandum, quale sit dominium ipsorum infidelium, quia vere et ex utraque parte cum iusticia tale dominium esse non potest. Dicimus quidem ex utraque parte cum iusticia, quia non est potestas nisi a Deo. Ipsa itaque potestas quam habent infideles super temporalia, a Deo est. Duo ergo est considerare in huiusmodi potestate, videlicet Deum eam iuste permittentem et ipsum hominem infidelem secundum huiusmodi potestatem permissam iniuste operantem, ut patuit per Augustinum De Trinitate libro IIIᵒ capitulo VIIIᵒ,1 qui ait, quod nec mali hoc, idest secundum hoc, sive secundum potestatem eis permissam, iniuste faciunt, nisi quantum ipse iuste permittit. Huiusmodi potestas ergo non est ex omni parte iusta, quia, etsi est iusta ex parte Dei permittentis, non est iusta ex parte operantis et abutentis. Hec itaque tria intendimus per ordinem declarare; sed prima duo in hoc capitulo declarabimus, tertium vero poterit in sequenti capitulo declarari.
Propter primum sciendum, quod Hugo, De Sacramentis parte II<sup>a</sup>, capitulo VIIᵒ2 circa temporalia distinguit duplex dominium: utile et potestativum. Appellat autem dominium utile illud quod est fructiferum, dominium autem potestativum vocat illud quod est iurisdictionale, ad quod spectat iusticiam exercere. Secundum autem utrumque dicimus ecclesiam in temporalibus dominium habere universale. Ostendemus ergo de utroque dominio, tam potestativo quam fructifero, quod ecclesia habet dominium universale in omnibus temporalibus. Sciendum est ergo, quod in nobis tria est considerare: animam, corpus et res exteriores, que communi nomine temporalia nominantur. Tribus itaque viis propositum ostendemus.
Prima autem via sumitur ex parte animarum sive ex parte substantiarum spiritualium. Nam anime humane inter spirituales substantias numerantur. Dicebatur autem supra, quod tota corporalis substantia per spiritualem gubernatur et regitur, ut patuit per Augustinum De Trinitate lib. IIIᵒ cap. IVᵒ.3 Ille ergo qui spiritualem habet potenciam, consequens est, quod omnibus corporibus dominetur, et quia temporalia quedam corporalia sunt, spiritualis potestas, cuiusmodi est ecclesiastica, omnibus temporalibus dominatur. Et ut hoc melius patefiat, dicemus, quod si iuxta tria assignata essent tres gladii in ecclesia, unus quidem qui solum preesset rebus exterioribus, alius vero qui preesset humanis corporibus, et tertius qui preesset animabus et spiritibus, ille quidem gladius qui preesset rebus exterioribus, de humanis corporibus se non posset intromittere, dicente domino in evangelio,4 quod corpus est plus quam esca et anima plus quam vestimentum. Immo cum esca et vestimentum ordinantur ad corpus, quia anima secundum se nec tegimento nec alimento indiget, consequens est, quod ipsum corpus plus sit quam esca et vestimentum; et quia nil agit ultra suam speciem, gladius ille qui preesset rebus exterioribus que ordinantur ad victum et tegumentum corporis, de ipso corpore humano quod est alcius et excellencius se intromittere non valeret, quia hoc facendo ultra suam speciem ageret: nihil autem ultra suam speciem agit, nisi hoc faciat in virtute superioris agentis.
Ille ergo gladius qui preesset rebus exterioribus non posset se intromittere de humano corpore, nisi hoc faceret in virtute et ex commissione superioris gladii. Sed gladius qui preesset humanis corporibus, de rebus exterioribus se intromitteret, et preesset hic gladius illi gladio. Hoc enim facendo et de rebus exterioribus se intromittendo, non ageret ultra vel supra suam speciem, quia res exteriores non sunt supra corpora humana, sed potius infra. Immo secundum regulam Boecii, quia quicquid potest virtus inferior, potest et superior, quicquid posset gladius qui preesset rebus exterioribus, posset et gladius qui preesset corporibus, licet forte non eodem modo, quia non oportet, quod secundum eundem modum agat virtus inferior et superior, sed id quod agit virtus inferior modo inferiori, potest agere virtus superior modo superiori. Modus autem superiorum est supplere defectum inferiorum. Rursus superiorum modus est inferiora dirigere. Spectat et tertio ad superiora intendere bono publico et communi, ut etsi idem agit virtus celestis et virtus particularis, ut quia sol et equus generant equum, virtus tamen particularis existens in semine equi intendit participare aliquid, ut conservationem huiusmodi speciei, scilicet equine, vel conservationem horum generabilium et corruptibilium videlicet equorum; sed virtus celestis sive virtus solis intendit generationem omnium specierum et omnium generabilium et corruptibilium: ideo sol non solum facit ad generationem equi, sed eciam ad generationem hominis, bovis, leonis et omnium aliorum. Sicut ergo in istis naturalibus ad superiores virtutes spectat defectum inferiorum virtutum supplere, eas dirigere et bonum publicum intendere, sic et in gubernacione hominum se habet, ut si potestates inferiores deficerent vel oblique agerent vel bonum publicum non attingerent, potestas superior in omnes inferiores habet animadvertere, et de omnibus habet iudicare. Et inde est, quod multa fuerint sine culpa, que tamen non fuerint sine causa. Nam deficere, quod est peccatum omissionis, vel oblique agere, quod est peccatum commissionis, non sunt sine culpa; sed non attingere publicum bonum potest esse sine culpa, quia potest esse per impotenciam vel per invincibilem ignorantiam vel multis aliis modis. Eapropter sine omni culpa potestatis inferioris potestas superior potest in ipsam animadvertere, si bono communi et reipublice hoc videat expedire.
Omnia itaque spectancia ad virtutem inferiorem potest agere virtus superior, et potissime si illa deficiat, si non recte se habeat et si bono publico expediat. Quare, si essent duo gladii, quorum unus preesset rebus exterioribus, alter humanis corporibus, esset gladius sub gladio, potestas sub potestate, et quod posset gladius inferior, posset superior, ut et ipse gladius corporibus presidens de rebus exterioribus iudicaret.
Quare autem super corpora et super res exteriores non sunt hii duo gladii, sed unus gladius? et quare, sicut est alius gladius spiritualis et alius corporalis, non est alius gladius temporalis et alius corporalis, ut dicatur corporalis, qui preest humanis corporibus, et temporalis qui preest exterioribus rebus, sed est unus et idem gladius temporalis et corporalis, quia unus et idem gladius est qui habet iudicium sanguinis et iudicat de corporibus et iudicat eciam de rebus temporalibus sub sua potestate constitutis: ita quod in ecclesia non sunt tres gladii, sed duo gladii, ut infra patebit.
In presenciarum autem sit dictum, quod si circa corpora humana et res exteriores essent duo gladii, ut diximus, esset gladius sub gladio, et gladius qui preesset corporibus, de ipsis rebus exterioribus iudicaret; ergo a simili, cum sint duo gladii in ecclesia, unus materialis, alter spiritualis, quia materialia et corporalia et omnia ista sensibilia ad spiritualia ordinantur, oportet quod sit gladius sub gladio, et quod possit gladius inferior, possit superior, ut et de ipsis temporalibus spiritualis gladius habeat iudicare. Qui enim spiritualia iudicat, multo magis potest materialia iudicare; qui enim subtiliora videt et iudicat, grossiora eum latere non debent, nec iudicium eius possunt effugere. Et sicut qui spiritualia iudicat, potest materialia iudicare, sic et qui spiritualia seminat, potest carnalia et temporalia metere. Unde per locum a minori arguit apostolus I<sup>a</sup> ad Corinthios IXᵒ:5 Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si vestra carnalia, id est temporalia, metamus? Et ex ipsis ergo animabus sive ex ipsis substanciis spiritualibus et ex hoc, quod gladius ecclesie est gladius spiritualis, habet dominium super ipsis temporalibus et super ipsis rebus exterioribus tam potestativum quam fructiferum: potestativum quidem, quia ad spiritualem gladium spectat iudicare de temporalibus rebus, quia ad quem spectat iudicare de rebus spiritualibus et subtilibus, eius iudicium, ut dicebamus, materialia et grossa non possunt effugere; nam intelligens et sapiens gubernacula possidebit, iuxta illud Proverbiorum Iᵒ:6 Audiens sapiens sapiencior erit et intelligens gubernacula possidebit. Immo si consideras in naturali regimine, semper vides, quod sapienciora et industriora aliis preponuntur, ut si homines presunt bestiis, mares feminis et viri pueris. Hoc est, quia magis industria et cognicione vigent homines quam bestie, mares quam femine, viri quam pueri. In gubernacione enim hominum plus est attendenda sapiencia quam civilis potencia, iuxta illud Ecclesiastis Xᵒ:7 Melior est sapiencia quam arma bellica; et Ptolomeus ait,8 quod sapiens dominabitur astris; et philosophus in suis Politicis9 probat, quod qui viget racione et intellectu, naturale est, quod debeat dominari. Nec oportet in hoc multum insistere, quia huic vero et isti veritati omnia consonant.
Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod in gubernacione hominum et in dominio rerum potissime est industria et sapiencia attendenda; et ideo, sicut videmus in iudicio sapienciali et speculativo, sic in iudicio potestativo et gubernativo considerare debemus. Sic autem videmus in iudicio sapienciali et speculativo, quod cum intellectus intellexerit maxime intelligibilia, ut probatur in tercio De anima,10 non minus intelligit infima. Qui enim superiora videt, si vult se avertere, eum inferiora non latent. Si ergo sic est in iudicio speculativo, sic erit et in iudicio gubernativo et potestativo, ut cuius est superiora iudicare, eius iudicium inferiora non possunt effugere, quod potissime verum est, quando talia sunt inferiora, quod ad superiora directe et per se sunt ordinata. Et quia omnia materialia et omnia temporalia directe ad spiritualia ordinantur, quia non est rectus usus temporalium, si non sit ad spiritualia ordinatus, consequens est, quod spiritualis gladius, cuius est spiritualia iudicare, et super temporalia poterit proferre iudicia.
Concludamus itaque et dicamus, quod spiritualis gladius, quia omnia spiritualia iudicat, potest de omnibus temporalibus iudicare, et quia omnia spiritualia seminat, potest de omnibus temporalibus metere, ut supra per apostolum probabatur. Quia ergo spiritualis gladius potest de omnibus temporalibus iudicare, habet super temporalibus universale dominium iurisdiccionale et potestativum; quia vero potest de omnibus temporalibus metere, habet universale dominium utile et fructiferum.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum corporum, ad que alenda et fovenda omnia temporalia ordinantur. Nam, ut Augustinus ait<sup>o~</sup>~ Confessionum,(fn)fn) sic sumenda sunt alimenta quasi medicamenta, quod veritatem habet quantum ad sanitatem corporis, et multo magis quantum ad sanitatem anime. Immo ubi una sanitas alteri repugnaret, ut si sanitas corporis repugnaret sanitati anime, pretermittenda est sanitas corporis propter sanitatem anime. Bona quidem est sanitas corporis, et bona est fortitudo; sed si sanitas et fortitudo corporis te inclinant ad peccandum, bonum esset tibi, quod esses infirmus, ut a peccato caveres et in te gracia Christi et virtus eius habitaret, ut posses dicere cum apostolo II<sup>a</sup> ad Corinthio<sup>o</sup>~ XIIᵒ:11 Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Sumenda itaque sunt alimenta ut medicamenta et ut adminiculancia utrique sanitati, corporali et spirituali. Verum quia per hec corporalia manuducimur in spiritualia, ut possimus de spirituali sanitate aliqua cernere, de corporali sanitate primitus est dicendum.
Advertendum ergo quod qui vellet per medicum sanitatem recuperare vel in sanitate recuperata conservari, oporteret ipsum uti alimentis et uti rebus exterioribus, que temporalia nuncupantur, secundum quod medicus imperaret. Habet itaque medicus corporalis super omnibus hiis qui volunt sani fieri imperium quantum ad usum alimentorum et eciam operimentorum, quia sicut ad sanitatem corporis facit debitus usus alimentorum, sic et ad sanitatem facit debitus usus operimentorum et vestimentorum. Posset enim sic corpus onerari vestibus, quod nimis calefieret, et sic denudari, quod nimis infrigidaretur. Et quia omnia temporalia, ut patet, ordinantur ad corpus, aliquallyter potest se intromittere medicus corporalis super istis temporalibus; differt tamen medicus corporalis a spirituali, quantum ad presens spectat, quia sic aliquallyter potest se intromittere corporalis medicus super temporalibus, quod dominus temporalium dici non debet; sed spiritualis medicus, cuiusmodi est potestas sacerdotalis et potissime potestas summi sacerdocii, sic habet imperium super temporalibus, quod dominus temporalium dici debet. Nam medicus corporalis habet aliquale imperium in temporalibus, prout spectat ad sanitatem corporalem; sed que quis possideat et que non, hoc non spectat ad sanitatem corporalem, sed solum quibus utatur et quibus non; spectat autem ad sanitatem spiritualem. Sed si non spectat ad sanitatem licita possessio rerum nec spectat ad medicum corporalem se intromittere, qualiter curandi corporaliter facultates proprias debeant possidere, spectat tamen hoc ad sanitatem spiritualem, quia non est sanus spiritualiter qui aliena usurpat et qui suas non licite possidet facultates. Spectabit itaque ad medicum spiritualem curam habere, quod iusticia observetur, quod unicuique quod suum est tribuatur, quia non potest aliter spiritualis sanitas conservari.
Unde multociens iuste et pie interponit ecclesia suum spiritualem gladium, suam censuram ecclesiasticam contra usurpatores et contra aliquarum rerum indebitos retentores, et precipue in arduis casibus, ubi pax publica et bonum publicum perturbatur. Plus ergo habet de dominio ecclesia in possessionibus fidelium et in ipsis temporalibus rebus, quam habeant ipsi fideles. Nam semper qui iudicat rem aliquam, dominus est rei iudicate, iuxta illud apostoli I<sup>a</sup> ad Corinthi<sup>o~</sup>~s IVᵒ:12 Qui enim me iudicat, dominus est. Iusticia enim non est res corporis, sed est res anime, et non est perfeccio rerum corporalium, sed est perfeccio appetitus intellectivi, qui nec quid corporale nec quid organicum dici debet.
Ad medicum itaque corporalem non spectabit iudicare de iusta possessione rerum, sed ad spiritualem; immo si bene considerantur que dicuntur, ipsa potestas terrena, cuiusmodi est potestas regalis vel imperialis, non habebit iudicare, quid iustum nec quid non iustum, nisi in quantum hoc agit in virtute potestatis spiritualis. Nam si iusticia res est spiritualis et est perfeccio anime et non corporis, ad potestatem spiritualem spectabit iudicare de ipsa iusticia; potestas autem terrena et corporalis non habebit iudicare de ea, nisi hoc agat in virtute spiritualis potestatis. Propter quod omnes leges imperiales et potestatis terrene sunt ad ecclesiasticos canones ordinande, ut inde sumant robur et eciam firmitatem; vel omnes tales leges a potestate terrena edite, ut robur et firmitatem habeant, non debent contradicere ecclesiasticis legibus, sed potius sunt per potestatem spiritualem et ecclesiasticam confirmande. Est enim iusticia res spiritualis, quia est rectitudo quedam sola mente perceptibilis. Sensu enim possumus iudicare, quid factum vel quid non factum, sed per intellectum iudicabimus, quid iustum vel quid non iustum.
Redeamus ergo ad propositum, et dicamus, quod quia omnia alimenta et omnia temporalia sunt possidenda, prout sunt quedam medicamenta et prout sunt quedam adminiculancia ad sanitatem anime potius quam ad sanitatem corporis, medicus spiritualis et potissime summus sacerdos habet imperium et eciam dominium super omnibus temporalibus rebus. Nam medicus corporalis non habet dominium super temporalibus rebus, sed spiritualis tantum, quia non habet intromittere se de iusta possessione rerum, sed spiritualis; tum quia eciam infirmitas et mala disposicio corporis non est rebellis Deo, sed infirmitas et mala disposicio anime, quia, ut dicebatur, si iniusta possessio rerum facit ad infirmitatem anime et non corporis, cuius est curare animas et cui commissa est animarum cura et iurisdictio spiritualis, ad iurisdictionem eius spectat agere de omnibus que possunt animam infirmare; et quia huiusmodi est iniusta possessio rerum, spectabit ad potestatem spiritualem possessioni iniuste rerum temporalium obviare et in eis iusticiam fovere, quod sine iurisdictione super rebus temporalibus et sine earum dominio esse non potest.
Rursus, ut dicebamus, ex eo quod aliquis est male dispositus in corpore, non est a Deo aversus, sed ex eo quod est male dispositus in anima. Qui autem est a Deo aversus, est iniustus possessor cuiuscumque rei. Nam qui iuste privandus est aliqua re, iniuste possidet rem illam. Sed qui avertit se a Deo et non vult esse sub dominio Dei, iustum est, quod non habeat dominium, ut supra tetigimus, alicuius rei. Quare si homo a Deo aversus est iniustus possessor rerum, conversus autem ad Deum ex tunc efficitur iustus possessor facultatum suarum, quia ad ecclesiam pertinet iudicare de spirituali lepra, idest de peccato, et ad eam spectat iudicare, propter que homines dicantur a Deo averse et ad Deum conversi: ad eam spectabit iudicare de iusta et iniusta possessione quarumcumque rerum; quod esse non posset, nisi super ipsis rebus et super ipsis temporalibus haberet universale dominium.
Nec obstat, quod potestates terrene habent huiusmodi iudicium, ut puta quia in foro eorum litigatur de iusta et iniusta possessione rerum, quia et ecclesia habet dominium temporalium et potestates terrene habent tale dominium et tale iudicium. Sed ecclesia habet huiusmodi dominium et iudicium universale, potestates autem terrene particulare. Ideo si fideles inferiores delinquant circa aliqua particularia bona vel si usurpent sibi, prout non debent, aliqua particularia bona, poterit iudicare de eis potestas terrena; sed si ipsa terrena potestas delinquat in usurpando sibi temporalia bona, animadvertere poterit in eam potestas ecclesiastica, que habet universalis dominium eciam in ipsis temporalibus, quam habeat terrena potestas. Unde Hugo in De sacramentis lib<sup>o~</sup>~o IIᵒ, parte II<sup>a</sup>,13 ut superius diximus, plane ait, quod potestas spiritualis potestatem terrenam iudicare habet.
Sed dices, quod tam spiritualis gladius quam temporalis intromittet se de utroque, de spiritualibus et temporalibus, cum ex anima et corpore fiat unum, et cum agens de uno oportet quod agat de alio et converso. Ad quod dici potest, quod materialis gladius intromittere habet se de iniusto, et inducet homines ad virtutes, et intromittet se de iis que sunt anime. Sed hoc erit modo famulativo, quia corpus comparatur ad animam tamquam id, quod debet anime famulari. Et spiritualis gladius intromittet se de corporalibus non modo famulativo, sed dominativo, quia spiritus corporalibus dominatur.
Declaratum est igitur duplici via, quod ecclesia habet universale dominium super omnibus temporalibus rebus. Prima quidem via sumpta est ex parte animarum sive ex parte spirituum, quia spiritualis potestas habet corporalia gubernare; secunda quidem via sumpta est ex parte corporum, quia temporalia sic sunt alimenta et medicamenta corporum et sic sunt ad recuperandam vel conservandam sanitatem corporum, quod sunt ordinata ad sanitatem animarum. Ideo spiritualis potestas de omnibus temporalibus se potest intromittere, prout sunt ad infirmitatem vel sanitatem animarum, prout aliquis iuste vel iniuste possidet.
Hiis itaque prelibatis, declarabimus hoc idem via tertia sumpta ex parte ipsarum rerum. Nam omnes res temporales sunt incensive ecclesie, et census, quem debent, sunt ipse decime, ita quod hoc onus videtur esse rerum temporalium, ut temporalia sunt, cum semper, ut iam tetigimus, transeant temporalia cum hoc onere, ut si aliquis vendat temporalia alii, decimas quas prius debebat venditor, debebit postea emptor. Ergo si omnia temporalia, ut temporalia sunt, debent census ecclesie et sunt incensiva ecclesie, patet ex parte ipsorum temporalium, quod ecclesia habet universale dominium super ipsis.
Patefacta quidem prima parte capituli, quia ostensum est triplici via ecclesiam super temporalibus habere dominium universale, volumus prosequi secundam partem capituli, videlicet quod fideles super eis habent vel habere possunt dominium particulare. Quod eciam via triplici ostendemus, ut prima via sumatur ex ipsis rebus possessis, secunda ex ipsis possidentibus, tertia ex ipso modo possidendi.
Prima via sic patet. Nam dictum est, quod ipse possessiones et ipsa temporalia debent census ecclesie. Sed accipiens census dicitur ratione census super totam rem habere dominacionem; dans autem census dicitur de tota re illa debere subieccionem. Dato itaque quod unus homo omnia temporalia possideret et de omnibus eis deberet census, non diceretur de eis habere dominium totale, cum super ipsum census non haberet dominium, et cum ratione rei censate competeret sibi subieccio. Haberet ergo homo ille de possessionibus illis non totaliter dominium utile, quia non haberet inde totam utilitatem, cum deberet inde census; nec haberet dominium totaliter potestativum, cum propter possessiones illas diceretur alteri esse subiectus. Fideles itaque eciam super ipsis temporalibus ratione census, quem inde debent, non dicuntur habere dominium universale et totale, sed magis particulare et aliquale. Utrum autem posset ecclesia aliquas decimas donare, ut quod aliqui laici reciperent aliquas decimas, vel posset aliquas decimas donare, quod de aliquibus possessionibus vel de aliquibus fructibus non deberentur decime, non est presentis speculacionis tales questions decidere. Dato tamen quod ista fierent, totum esset ex indulgencia ecclesie, et totum esset ad ecclesiam referendum, ut ex hoc ecclesia dici non posset, quod universale dominium temporalium perderet, sed potius quod haberet.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum possidencium: nam, sicut omnes possessiones debent esse subcensive ecclesie, sic omnes possidentes debent esse tributarii ecclesie. Nam, cum ipsi fideles sint redempti a potestate dyaboli per ecclesiam, debent recognoscere se esse servos ascripticios ecclesie; et quia servus lucratur domino suo, et ideo de se ipsis et de iis que habent et de hiis que lucrantur debent recognoscere esse dominam sanctam matrem ecclesiam, per sacramenta sunt redempti et a servitude dyaboli exempti. Et exinde potest sumi ratio, quare preter decimas quas debent ipse possessiones, ordinate sunt oblaciones et alia que fiunt in templis, ut homines fideles non solum sint censuarii ecclesie dando de suis fructibus decimas, sed eciam sint tributarii et sicut servi empticii ecclesie recognoscendo se esse servos ecclesie, ut pro se ipsis et pro omnibus que habent offerant aliquid ecclesie in recognitionem proprie servitutis. Sed ista servitus si debeat esse meritoria, magis est amoris quam timoris, magis est devocionis quam coaccionis: pro ista servitude nihil perditur, sed multum acquiritur, quia de omnibus hiis que dant fideles ipsi ecclesie centuplum accipient et vitam eternam possidebunt.14 Nam ex tali dacione temporalia multiplicantur et eterna acquiruntur, ut pro illo modico quod das ecclesie, Deus multiplicat tibi fructus tuos, segetes tuas et alia bona tua, ut ex hoc centuplum accipias, et quia si cum devocione das, mereris inde vitam eternam. Ideo vides, quam benedicta sit ista servitus, et quam bonum sit sic ecclesie de bonis tuis offerre et dare, cum eciam in temporalibus centuplum recipiamus, et post hec temporalia vitam eternam possideamus.
Patet ergo ex parte ipsorum possidencium, quod eciam fideles non habent universale nec totale dominium super ipsis temporalibus, sed magis particulare et aliquale, cum de se ipsis et de omnibus hiis que habent et que lucrari possunt, debeant esse servi et tributarii ecclesie. Tales itaque eciam quantum ad ipsa temporalia, si referantur ad ecclesiam, possunt dici totaliter subiecti eo, quod de habitis et habendis servitutem et tributa debeant.
Tercia via ad hoc idem sumitur ex ipso modo possidendi. Nam ecclesia dicitur catholica idest universalis, et quilibet fidelis dicitur catholicus idest universalis. Sed esse non potest, quod duo aliqua relata ad invicem sint eodem modo catholica sive universalia, ut quod quilibet eorum respectu alterius sit universaliter superius, quia tunc idem esset superius se ipso, vel quod quodcumque illorum respectu alterius sit universaliter inferius, quia tunc idem esset inferius se ipso. Oportet itaque illa duo sic se habere, quod unum sit universaliter superius et universaliter dominus, et aliud sit universaliter inferius et universaliter serviens. Sic ergo ecclesia est catholica et universalis, quia est universaliter dominans, et fideles sunt catholici idest universales, quia debent esse universaliter subiecti ecclesie et servientes. Fideles itaque, si sunt vere catholici, vere debent esse subiecti universaliter ecclesie, ut modus possidendi seipsos et quecumque habent, sit, quod et de seipsis et de omnibus que habent ecclesie sint subiecti fideles. Ergo ex ipso modo possidendi, quia debent possidere suas possessiones ut subiecti ecclesie, super ipsis possessionibus fidelium ecclesia habebit dominium universale et totale; ipsi autem fideles dominium quod habent, poterit dici particulare et aliquale.