De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Superioris partis digesta materia quia egimus de potestate ecclesie quantum ad materiale gladium et quantum ad dominos temporales, ostendentes ecclesiam habere utrumque gladium, spiritualem ad usum, materiale ad nutum, et omnes dominos temporales sive terrenos ecclesie debere esse subiectos, sine quo salutem consequi nullatenus possunt, nam nulli fuerunt salvati tempore diluvii, nisi qui fuerunt in archa et sub Noe, sic in hoc diluvio, in hac inundacione aquarum et procellarum, idest in hoc seculo, in hoc mari magno et spacio, ubi non solum sunt procelles, sed eciam sunt reptilia, quorum non est numerus, idest diversa genera inimicorum, nullus salvabitur, nullus potest consequi salutem, nisi per archam Noe, idest per ecclesiam, et nisi sit sub Noe, idest sub summo pontifice: hiis itaque expeditis, nunc in hac secunda parte tractare volumus de potestate ecclesiastica respectu rerum temporalium, propter quosdam temere asserentes, quod non liceat ecclesie aliqua temporalia possidere. Videntur autem sic dicentes inniti auctoritate Novi et Veteris Testamenti. Dicitur enim Luce Xᵒ:1 Nolite portare sacculum neque peram, ubi videtur dominus prohibere, ne habeamus pecuniam, quia prohibet habere sacculum. Videtur eciam prohibere non solum habere possessiones, ex quibus habemus cibos, sed eciam prohibet, ne habeamus peram, ubi reservantur cibi.
Quare, ut videtur, non licet ecclesie, ad quam spectat predicare verbum Dei, nec eciam, ut videtur, licet clericis, qui debent laicos docere et seminare inter eos verbum Dei, habere aliqua temporalia nec eciam aliquam reservanciam temporalium, quia non licet eis habere sacculum, ubi reservantur denarii, nec peram, ubi reservantur cibi. Istud idem universaliter quantum ad clericos, ut videtur, potest haberi Numeri XVIII,2 ubi Aaron et filiis eius et eciam Levi et filiis eius non est permissum, quod habeant partem hereditatis in populo Iudaico, sed dictum est eis, quod vivant de decimis et primiciis et de oblacionibus. Cum ergo per populum Iudaicum figuraretur populus christianus, et cum per Aaron et Levi et per eos qui erant de stirpe eorum figurentur et significantur universaliter clerici, videtur, quod omnes clerici in populo christiano nullam partem, nullam hereditatem, nullas possessiones habere debeant; sed vivere debent de primiciis, decimis et oblacionibus. Propter quod dicitur Num. XVIII. quod: Dixitque dominus ad Aaron in terra eorum, idest in terra populi Iudaici vel in terra populi fidelis sive in terra fidelium, nihil possidebitis nec habebitis partes inter eos. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. Ibidem eciam dicitur, quod: Filiis autem Levi dedi omnes decimas; et subditur: Nihil aliud possidebunt, decimarum oblacione contenti; ergo omnes servientes altari, cuiusmodi sunt alii clerici qui figurantur per Aaron et Levi, non debent habere partem nec hereditatem in populo fideli, sed decimis et oblacionibus debent esse contenti.
Sed omnia hec suum intellectum habent. Nam si sic vellemus intelligere verba Scripture Sacre, et non vellemus ea fideliter exponere, diceremus, quod nulli christiano et nulli fideli licet aliquid possidere dicente domino: Qui non renuntiabit omnibus que possidet, non potest esse meus discipulus.3 Et quia omnes fideles, omnes christiani sunt discipuli Christi, nullo christiano, sive clerico sive laico, licet aliquid possidere. Sed obmissis hiis obieccionibus, de quibus in sequenti capitulo intendimus agere, dicemus, quod non est contra mandatum domini, quod ecclesia et universaliter clerici possessiones habeant rerum temporalium. Eciam ille qui voto se astringit ad non habendum proprium, potest habere dominium rerum temporalium, si fiat sponsus alicuius ecclesie, cuius est temporalia aliqua possidere: ut puta, si religiosus fiat episcopus, habebit dominium omnium illorum temporalium que sunt possessiones ecclesie quam sibi desponsavit episcopatum accipiendo. Et ne videamur solum verbis inniti et non auctoritatibus Sacre Scripture, dicemus, quod super illud apostoli IIᵒ ad Corinthios VIᵒ:4 Tamquam nihil habentes et omnia possidentes ait glossa, et est Ambrosii: Non solum spiritualia, sed eciam temporalia, quia timentibus Deum nihil deest. Ipsa ergo temporalia possunt possidere clerici et ecclesia, immo, ut ibidem dicit glossa, quod ista fuit gloria apostolorum, sine sollicitudine esse et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes apostolorum mittebantur, sicut legitur in Actibus.5
Si ergo possessio dicat ipsam sollicitudinem, clerici nihil debent possidere, ut possint cum modica vel eciam, si possibile esset, cum nulla sollicitudine esse, ut divinis liberius vacare possent. Sed si possessio dicat ipsum dominium rerum temporalium, quis diceret, quod spiritualis potestas non debeat temporalia possidere, cuius est omnibus dominari? Unde et glossa super illo verbo: Nihil habentes, etc. dicit,6 quod gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere et sine sollicitudine esse, et statim post subdit, quod gloria apostolorum fuit tam res quam dominos earum possidere. Ergo gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere quantum ad sollicitudinem, et omnia possidere quantum ad dominium.
Est enim Deus hereditas nostra et pars nostra, quia in eo debemus principaliter spem ponere; temporalia autem hec possidere possumus et quasi additamenta et quasi adiecciones, iuxta illud Matth. VIᵒ:7 Primum querite regnum Dei, et postea omnia hec adicientur vobis. Abraham eciam pater noster, cui dominus Gen. XVᵒ. dicit:8 Ego protector tuus, et merces tua magna nimis, fuit dives valde, iuxta illud Gen. XIIIᵒ 9 quod Abraham erat dives valde; et ita erat dives, et tanta fuit possessio eius, quod ipse et Loth non poterant cohabitare simul, ut potest haberi Gen. XIII.ᵒ 10
Dicemus ergo, quod religio christiana vel non posset stare et non posset habere sufficienciam vite, nisi aliqui christianorum essent solliciti circa temporalia, ut ad mercancias faciendum: quia, cum aliquae regiones, ubi christiani habitant, abundant in uno et deficiunt in alio, ut puta abundant in bonitate lane, deficiunt in ubertate vini, aliquae econverso, necessarium fuit humanum genus quantum ad alios ex eis mercancias facere, quantum ad alios terras arare, vineas colere. Et hoc modo habere temporalia, quantum ad istam sollicitudinem, competit laicis; sed quantum ad dominium et sustentacionem vite potest licite competere clericis, ut clerici debent esse solliciti in hiis que sunt ad Deum, non solum pro se, sed eciam pro laicis orando et interpellando ad Deum et sacrificia offerendo. Et viceversa sic laici pro clericis debent esse solliciti circa hec terrena et temporalia, prout satisfaciunt necessitati vite et subveniunt indigencie nature.
Nisi ergo se astrinxerint voto, utrique, tam clerici quam laici possunt habere temporalia et agros et vineas et possessiones alias. Sed decet clericos dominium temporalium sibi retinendo curam et sollicitudinem committere aliis, ut circa ea que sunt Dei liberius vacare possint. Nec tamen dicimus, quod nihil habere in proprio non sit opus supererogacionis, cum dominus dixerit Matth. XIX 11 adolescenti: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus. Nihil itaque habere in proprio est opus supererogacionis et est organum deveniendi ad perfeccionem. Habere tamen possessiones non tamquam res suas, sed tamquam res ecclesie, in nullo derogat perfeccioni. Propter quod si religiosi fiant sponsi ecclesiarum et hoc modo non tamquam res suas, sed tamquam res ecclesie possessiones habeant, in nullo derogatur eorum perfeccioni.
Concludamus ergo et dicamus, quod omnes tenentur ad illud quod dicitur in psalmo:12 Divicie si affluant, nolite cor apponere; et omnes tenentur ad illud evangelii:13 Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Non apponere ergo cor in diviciis, quod non queramus eas tamquam rem principalem et tamquam rem, ubi ponendus est finis, et renunciare omnibus que possidemus, non ponendo in eis finalem intencionem nostram, omnes tenentur et obligantur; habere tamen huiusmodi possessiones ad dominium et sustentacionem vite licet tam clericis quam laicis; sollicitudinem autem circa eas decet clericos committere laicis, ut possint magis vacare divinis. Possunt autem laici huiusmodi sollicitudinem per se ipsos habere, ut in hoc eciam serviant clericis, ne retrahantur a sollicitudine divinorum.