De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Ut ait apostolus in epistola ad Romanos:1 Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit. Ponitur enim ibi anima pro toto homine; propter quod glossa exponens ait, quod debemus esse ita perfecti in corpore Christi, ut omnis anima, idest omnis homo, subdita sit, idest subiecta sit, potestatibus sublimioribus. Est enim homo compositus ex anima et carne, et cum hee sint due partes hominis, consuevit scriptura sacra per utramque partem significare totum. Nam aliquando quidem in scriptura sacra per carnem significatur totus homo, iuxta illud quod scribitur in Iohanne:2 Verbum factum est caro, idest factus est homo, ut exponit Augustinus II. De Trinitate.3 Sic eciam, cum dicitur: Et videbit omnis caro salutare Dei4, ibi eciam caro ponitur pro toto homine, quia ut ibidem Augustinus ait: Caro sine mente vel sine anima non poterit videre salutare Dei. Ponitur ergo ibi caro pro toto homine, pro anima videlicet et carne. Et sicut caro ponitur pro toto homine, ita et anima, que est altera pars compositi, poterit poni pro toto homine, sicut in loco preassignato, cum ait apostolus, quod omnis anima, idest omnis homo, sit subditus potestatibus sublimioribus.
Nec vacat a misterio, quod aliquando pro toto homine ponitur caro, aliquando anima. Nam cum vellet Iohannes evangelista tractare de verbo sive de Dei filio, quomodo factus erat visibilis et quomodo habitavit inter nos, maluit loqui de carne, quam de anima, eo quod est nobis magis visibilis et similis caro, quam anima, et pocius dicere voluit, quod verbum factum est caro, quam verbum factum est anima. E converso autem in proposito apostolus volens tractare de obedientia et de subieccione quam debent inferiores suis superioribus, quia huiusmodi obedientia debet fieri voluntarie et secundum mentem et secundum animam ideo pocius voluit apostolus per animam intelligere totum hominem quam per carnem. Propter quod glossa hoc exponens ait, quod cum anima subdita sit potestatibus sublimioribus, quia non solum corpore, sed et voluntate, ut ait, servire debemus.
Huiusmodi itaque potestas sublimis, cui subdita debet esse omnis anima, est uterque gladius spiritualis et materialis. Nam regibus et principibus secularibus debemus esse subiecti, et eciam nostris prelatis spiritualibus debemus humiliter obedire. Unde et glossa hoc exponit de potestatibus secularibus, dicens: Omnis ergo anima subdita sit potestatibus secularibus, bonis vel malis regibus, principibus, tribunis, centurionibus et aliis huiusmodi, et subdit quod: si bonus fuerit qui tibi preest, est tuus nutritor, si malus, est tuus temptator. Sub utroque ergo, tam sub principante bono quam sub malo, possumus proficere: sub bono quidem, quia per ipsum nutrimur et sic perficimur et proficimus; sub malo vero quia per ipsum temptamur et per consequens probamur et purgamur.
Advertendum tamen quod glossa in exponendo, quod omnis anima sit subdita potestatibus sublimioribus potissime descendit ad potestates seculares, quia fideles non dubitabant, quin subditi esse deberent potestatibus spiritualibus; dubitabant tantum, utrum deberent subici potestatibus secularibus. Ideo glosse specialiter mentionem faciunt de secularibus potestatibus, ut eciam talibus potestatibus fideles voluntarie serviant. Ipsa tamen verba textus secundum eorum sentenciam potissime competunt potestatibus spiritualibus. Nam cum ibi fiat ideo mencio de anima, ut mente et voluntate serviamus, hoc maxime faciendum est circa spirituales potestates, quibus mente et voluntate servire debemus, quia potestates spirituales non habent immediate et per se ipsas iudicium sanguinis, sed huiusmodi iudicium exercent per ministros alios et per potestates seculares.
Ergo potestates spirituales requirunt, quod mente et voluntate serviatur eis, sed potestates seculares, si non servias eis voluntate et mente, cogent te per iudicium sanguinis et eciam per mortem, que est finis omnium terribilium, ut dicitur in Ethicis.5 Prelati quidem ecclesiastici per censuram ecclesiasticam et per excommunicationem, numquam per iudicium sanguinis hoc exercent; immo in ecclesia talia exercentes iudicantur irregulares, non quod hoc agere sit peccatum, iubente domino:6 Non pacieris maleficos vivere, sed quia ecclesia non debet habere maculam nec rugam nec indecenciam aliquam: quia quedam indecencia esset, quod spiritualiter presidens per se iudicium sanguinis exerceret. Ideo talia exercentur per seculares potestates.
Dicamus ergo, quod, si non obediatur potestatibus secularibus ratione iudicii sanguinis et quia habent materiale gladium qui potenciam habet in res corporales, occidetur corpus; sed, si non obediatur potestatibus spiritualibus, quia huiusmodi potestates habent spiritualem gladium qui pertingit usque ad animam et per inobedienciam potest eam separare a communione fidelium, ideo per talem gladium occiditur anima. Nam sicut membrum amputatum a corpore de necessitate est membrum mortuum, quia ulterius non potest cor in membrum sic abscissum infundere opera vite, sic anima non obediens potestatibus spiritualibus per censuram ecclesiasticam est spiritualiter mortua, quia spiritualis gracie influenciam sic separata et abscissa a communione fidelium participare non poterit.
Quare, si potestates seculares habent potenciam super totum hominem, quia eis non solum corpore, sed eciam voluntate servire debemus, huiusmodi tamen potestas non competet eis, nisi ratione corporis seu ratione rerum corporalium, quia materialis gladius, quem non sine causa portare dicuntur, per se et directe solas res corporales potest attingere. Sed spiritualis potestas, cuius instrumentum est spiritualis gladius qui ipsam animam attingit, potestatem habet in totum hominem ratione anime; et quia inter spirituales potestates potestas summi pontificis est omnino celsior et sublimior, bene dictum est, quod potencia summi pontificis est illa sublimis potestas cui omnis anima debet esse subiecta, que, ut patet per habita, tanto excelsior et nobilior est omni potestate terrena et seculari, quanto anima est excellencior et nobilior corpore et quanto spiritualis vita excellencior quam terrena.