De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Quilibet autem potest sensibiliter experiri, quod homo est compositus ex duplici substantia, ex carne videlicet et spiritu. Quod satis dominus dedit intelligere Matth. XXVI,1 cum dixit: Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma; et hoc idem clare haberi potest ex eo quod dicitur Genes. II,2 quod: Formavit igitur Deus hominem de limo terre, quantum ad corpus, et spiravit in faciem eius spiraculum vite, quantum ad spiritum sive quantum ad animam. Et sicut duo sunt in homine, corpus et spiritus, sic homo indiget duplici cibo, corporali et spirituali; ideo dicit dominus Matth. IV:3 Non ex solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Homo quidem, quia non est corpus tantum, sed est corpus et anima, sive corpus et spiritus, ideo non vivit ex solo pane, idest in solo cibo corporali, ut per panem intelligatur quilibet corporalis cibus, sed vivit ex verbo Dei, idest ex cibo spirituali; quia, sicut corpus indiget pane tamquam suo cibo corporali, ita spiritus indiget verbo Dei tamquam suo cibo spirituali. Homo itaque, quia non est simplex, sed est compositus ex duobus, ideo non nutritur uno solo cibo, sed duplici: corporali videlicet et spirituali; sic gubernatur et regitur sub duplici gladio, terreno et ecclesiastico, regali et sacerdotali, materiali et spirituali.
Primum itaque fundamentum distincionis tam ciborum, quam gladiatorum, ut quod homo indigeat duplici cibo et regatur sub duplici gladio, est distincio quantum ad partes ex quibus componitur homo, ut ideo indiget illo duplici cibo et regitur sub duplici gladio, corporali et spirituali, quia est compositus ex corpore et spiritu. Et quia, si quis habet edificare domum, debet a fundamento incipere, sic qui vellet tractare de huiusmodi duplici cibo sive de huiusmodi duplici gladio, deberet incipere a fundamento, videlicet a partibus ex quibus componitur homo; et sicut videret et per racionem prospiceret, quomodo se haberent hee due partes, sic posset iudicare de huiusmodi duobus cibis et gladiis. Sumus enim creatura Dei et factura Dei, et fecit et formavit nos Deus ex duobus, corpore videlicet et spiritu, et ideo ordinavit et propinavit nobis duplicem cibum, corporalem per quem sustentaretur corpus, et spiritualem per quem reficeretur anima. Et quia homo poterat impediri in utroque, et in corporali cibo et in spirituali, ordinavit duplicem gladium, materiale, ne impediremur in corpore nec in corporali cibo: et hoc spectat ad potestatem terrenam, cuius est defendere et tueri corpora et possessiones, ex quibus habet esse corporalis cibus; ordinavit nihilominus eciam gladium spiritualem, idest potestatem ecclesiasticam et sacerdotalam, ne impediremur in spirituali cibo et in hiis que spectant ad bonum anime.
Iuxta igitur hoc fundamentum dicemus, quod, sicut sunt res differentes corpus et anima, cibus corporalis et spiritualis, sic sunt res differentes gladius materialis et spiritualis. Sed quantumcumque sint res differentes corpus et anima, possumus tamen dicere, quod habent triplicem unionem. Una quidem secundum compositionem, quia ex illis duobus componitur unus homo, unum suppositum, una persona humana, ita quod quilibet unus et idem homo, quilibet una et eadem persona humana est composita ex illis duobus, ex anima videlicet et corpore. Hec est ergo prima unio anime et corporis secundum compositionem.
Secunda unio anime et corporis est secundum adhesionem et subieccionem de iure et de facto, ut in hominibus rectis et studiosis, in quibus non solum de iure, sed de facto corpus adheret et subicitur anime, caro spiritui et sensualitas rationi. Homines enim boni conantur corpus subicere anime et carnem spiritui, ut si aliquos impetus habet caro contra spiritum, impetus illos boni et studiosi mortificare student, iuxta illud ad Romanos VIII:4 Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini; si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
Tercia unio anime et corporis est adhesio et subieccio corporis de iure, sed non facto. Prima quidem et secunda unio est approbanda, licet adaptata ad gladios alio et alio tempore alium et alium habuerit vigorem. Sed hec tertia unio est mala et reprobanda, et est in hominibus non rectis, sed perversis, in quibus corpus de iure debet adherere et esse subiectum anime et caro spiritui, de facto tamen corpus rebellat anime et caro spiritui, nec vivere volunt secundum spirituales leges. Hec autem unio corporis et anime et hoc debitum numquam potest tolli, quin corpus de iure sit subiectum anime; et ab hoc debito numquam potest corpus absolvi, quin debeat esse anime subiectum; absolvitur tamen de facto, prout actu rebellat anime.
Iuxta igitur tria hec que videmus inter animam et corpus, ex quibus sumitur distincio utriusque gladii, possumus loqui de utroque gladio; quia sicut anima est res distincta a corpore et econverso, sic gladius materialis est distinctus a spirituali et econverso. Sunt enim hii duo gladii nunc in lege gracie, fuerunt in lege scripta, fuerunt eciam in lege nature. Nam in lege nature fuerunt reges et sacerdotes et eciam in lege scripta, et sunt nunc in lege gracie. Possumus itaque dicere, quod sicut corpus ad animam habet triplicem ordinem, ita gladius materialis ad spiritualem potest habere triplicem ordinem. Unus quidem ordo et una unio est secundum compositionem, quia, ut dicebatur, ex anima et corpore fit unus homo et una persona humana, sic et hii duo gladii aliquando fuerunt in uno homine et in una persona humana.
Nam Melchisedech, ut habetur Gen. XIV.5 fuit rex Salem et sacerdos Dei altissimi. Prout ergo fuit rex, habuit usum gladii materialis, prout autem erat sacerdos habuit usum gladii spiritualis. Sic et Iob fuit rex et sacerdos. Fuit quidem rex, quia, ut dicitur Iob XXIX:6 Cum sederem quasi rex circumstante exercitu, eram tamen merencium consolator; ibi quasi rex non ponitur diminutive, sed expressive. Sedebat ergo Iob quasi rex, idest sedebat ad modum regis: quod patet per verbum sequens, quod sedebat circumstante exercitu, idest sedebat cum magna civili potencia, quod maxime spectat ad regem habere exercitum, gentem armatam et civilem potenciam, ut possit vindictas corporales exercere et iudicium sanguinis facere; et secundum hunc modum debet esse rex merencium consolator, puniendo corporaliter forefacientes in alios et contristantes alios. Iste eciam idem Iob, qui erat rex, fuit eciam sacerdos, quia, ut dicitur7 Iob primo: Consurgens diluculo offerebat Deo holocausta, quod est officium sacerdotis.
Itaque hii duo gladii semper fuerunt et sunt res differentes, ita quod unus non est alius, sicut anima non est corpus nec econverso. Sed ut patuit, licet sint res differentes, in lege tamen nature coniungebantur hii duo gladii, videlicet potestas regia et sacerdotalis, in una et eadem persona, et potissime in bonis regibus, qui erant reges et sacerdotes, ut patuit in Melchisedech et in Iob; nec erat preter racionem, quod utrumque gladium haberet unus et idem homo, cum ex anima et corpore constituatur unus homo et una persona humana.
In lege autem scripta cum regebatur populus Iudaicus per iudices et sacerdotes, hii duo gladii erant aliququaliter distincti et aliququaliter uniti. Erant enim uniti, quia sacerdotes una cum iudice, qui erat pro tempore, audiebant causas non solum spirituales, quia iudicabant inter lepram et lepram et inter peccatum et peccatum, sed eciam audiebant causas criminales inter sanguinem et sanguinem. Ideo dicitur Deuter. XVII:8 Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse prospexeris inter sanguinem et sanguinem, quantum ad corpora, causam et causam, quantum ad res possessas, lepram et lepram, quantum ad animam sive quantum ad peccata, prout habent inficere animam, venies ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit in illo tempore, qui iudicabunt tibi iudicii veritatem, et facies quecumque dixerint. Aliqualiter ergo sacerdotes Veteris Testamenti habebant utrumque gladium, quia non solum audiebant causas inter lepram et lepram, quod potest referri ad potestatem et gladium spirituale, sed eciam audiebant causam inter sanguinem et sanguinem, quod potest referri ad potestatem terrenam et ad gladium materiale. Erant ergo tunc hii duo gladii in persona sacerdotis aliququaliter uniti. Erant eciam aliququaliter distincti, quia ipsam sentenciam sanguinis, si non obediebatur sacerdoti, non videbatur proferre sacerdos, sed iudex. Propter quod ibidem dicitur, quod:9 Qui autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui ministrat domino Deo tuo, decreto iudicis morietur homo ille.
Postmodum vero in eodem populo fuerunt hii duo gladii magis distincti, quoniam populus petiit constitui sibi regem, qui iudicaret eos, ut habetur primo Regum VIIIᵒ capitulo.10 Nunc eciam in lege gracie sunt hii duo gladii distincti, potestas videlicet regia et sacerdotalis.
Sed dicet aliquis, quod semper hii duo gladii debent esse coniuncti in una persona, quia, cum unus gladius respiciat animam et alius corpus, quia ex anima et corpore semper fit una persona humana, videtur quod in uno homine semper debet residere utraque potestas. Ad quod quidem dicere possumus, quod anima intenta rebus spiritualibus et eternis videtur non esse in mundo, iuxta illud Augustini IXᵒ De Trinitate,11 quod, secundum quod mente aliquid eternum quantum possumus capimus, non in hoc mundo sumus, et omnium iustorum spiritus eciam adhuc in carne vivencium, in quantum divina sapiunt, non sunt in hoc mundo. Sacerdotes ergo legis nove habentes statum perfeccionem quam sacerdotes veteris legis, et exinde quasi totaliter sancti et divinis dediti et per hoc non existentes in mundo, iudicium sanguinis non debuerunt sibi retinere, sed mundane potestati ac seculari committere.
Sed si bene considerant potestates terrene, potestas potissime commissa est eis, ut, cum non obeditur sacerdotibus et potissime summo pontifici, ipse potestates terrene contra inobedientes debent iudicium sanguinis exercere, iuxta illud quod habetur in Deuteronomio,12 quod inobediens sacerdoti decreto iudicis occidebatur, ut et cunctus populus hoc audiens timeret sacerdotis imperio contraire.
Patefactum est itaque quantum ad primum ordinem quem habet anima ad corpus, ut quia ex ea et corpore fit una persona, quia hii duo gladii aliquando hunc ordinem habuerunt, quia in una et eadem persona primitus residebant; sed ratione cuiusdam decencie et ut magis essent de divinis dediti, prelati ecclesiastici nove legis gladium materiale et iudicium sanguinis secularibus principibus commiserunt vel quod idem est approbaverunt et voluerunt huiusmodi gladium et iudicium sanguinis talibus principibus fore commissum. Vel possumus dicere, quod in prelato ecclesiastico adhuc residet uterque gladius, ut sequenti capitulo apparebit.
Declarata itaque unione istorum duorum gladiatorum quantum ad unitatem et pluralitatem personarum, volumus agere de unione et ordine ipsorum, quarum una est de iure et non de facto, alia de facto et de iure.
Dicebatur quidem quod hii duo gladii sic se habent, quod unus respicit animam et alius respicit corpus. Sed cum corpus habeat hanc unionem et hunc ordinem ad animam, quod semper de iure sibi debet esse subiectum, et ab hoc iure et ab hoc debito, quamdiu vivit corpus, non potest absolvi, ideo in hominibus bonis sicut est de iure, sic est de facto, quod toto posse conantur corpus subicere anime et carnem spiritui. Eodemque modo se habet in hiis gladiis, quod gladius materialis de iure debet esse subiectus spirituali et ab hoc iure et ab hoc debito non potest absolvi. Et sicut boni homines habent corpus subiectum anime, mali autem non habent, sic bene principantes secundum secularem potenciam sunt subiecti sacerdocio et potissime summo pontifici; quod si rebellent, non bene principantur. Nec mirum si male principantes hoc aliquando faciunt, quando et contra dominum non bene principantes aliquando rebellaverunt, sicut legitur de Ieroboam, quod surrexit et rebellavit contra dominum.13