De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome

De Ecclesiastica Potestate

Giles of Rome (1243–1316)

First published 1929

Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.


Liber I: Liber I

Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare

Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur

Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta

Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare

Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate

Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate

Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus

Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur

Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris

Liber II: Liber II

Incipit secunda pars huius operis, ubi agitur de ecclesie potestate quantum ad hec temporalia, que videmus.

CAPITULUM I. Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia.

CAP. II. In quo solvuntur dicta evangelii, que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere.

CAP. III. In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere.

CAP. IV. Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur.

CAP. V. Quod potestas regia per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta est et ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata.

CAP. VI. Quod terrena potestas, tum quia particularior est, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur.

CAP. VII. Quod omne dominium cum iusticia sive sit rerum sive personarum sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest.

CAP. VIII. Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna.

CAP. IX. Quod licet non sit potestas, nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus.

CAP. X. Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt.

CAP. XI. Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni.

CAP. XII. Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt.

CAP. XIII. Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi.

CAP. XIV. Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem.

CAP. XV. Ubi plenius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos.

Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia

Superioris partis digesta materia quia egimus de potestate ecclesie quantum ad materiale gladium et quantum ad dominos temporales, ostendentes ecclesiam habere utrumque gladium, spiritualem ad usum, materiale ad nutum, et omnes dominos temporales sive terrenos ecclesie debere esse subiectos, sine quo salutem consequi nullatenus possunt, nam nulli fuerunt salvati tempore diluvii, nisi qui fuerunt in archa et sub Noe, sic in hoc diluvio, in hac inundacione aquarum et procellarum, idest in hoc seculo, in hoc mari magno et spacio, ubi non solum sunt procelles, sed eciam sunt reptilia, quorum non est numerus, idest diversa genera inimicorum, nullus salvabitur, nullus potest consequi salutem, nisi per archam Noe, idest per ecclesiam, et nisi sit sub Noe, idest sub summo pontifice: hiis itaque expeditis, nunc in hac secunda parte tractare volumus de potestate ecclesiastica respectu rerum temporalium, propter quosdam temere asserentes, quod non liceat ecclesie aliqua temporalia possidere. Videntur autem sic dicentes inniti auctoritate Novi et Veteris Testamenti. Dicitur enim Luce Xᵒ: Nolite portare sacculum neque peram, ubi videtur dominus prohibere, ne habeamus pecuniam, quia prohibet habere sacculum. Videtur eciam prohibere non solum habere possessiones, ex quibus habemus cibos, sed eciam prohibet, ne habeamus peram, ubi reservantur cibi.

Quare, ut videtur, non licet ecclesie, ad quam spectat predicare verbum Dei, nec eciam, ut videtur, licet clericis, qui debent laicos docere et seminare inter eos verbum Dei, habere aliqua temporalia nec eciam aliquam reservanciam temporalium, quia non licet eis habere sacculum, ubi reservantur denarii, nec peram, ubi reservantur cibi. Istud idem universaliter quantum ad clericos, ut videtur, potest haberi Numeri XVIII, ubi Aaron et filiis eius et eciam Levi et filiis eius non est permissum, quod habeant partem hereditatis in populo Iudaico, sed dictum est eis, quod vivant de decimis et primiciis et de oblacionibus. Cum ergo per populum Iudaicum figuraretur populus christianus, et cum per Aaron et Levi et per eos qui erant de stirpe eorum figurentur et significantur universaliter clerici, videtur, quod omnes clerici in populo christiano nullam partem, nullam hereditatem, nullas possessiones habere debeant; sed vivere debent de primiciis, decimis et oblacionibus. Propter quod dicitur Num. XVIII. quod: Dixitque dominus ad Aaron in terra eorum, idest in terra populi Iudaici vel in terra populi fidelis sive in terra fidelium, nihil possidebitis nec habebitis partes inter eos. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel. Ibidem eciam dicitur, quod: Filiis autem Levi dedi omnes decimas; et subditur: Nihil aliud possidebunt, decimarum oblacione contenti; ergo omnes servientes altari, cuiusmodi sunt alii clerici qui figurantur per Aaron et Levi, non debent habere partem nec hereditatem in populo fideli, sed decimis et oblacionibus debent esse contenti.

Sed omnia hec suum intellectum habent. Nam si sic vellemus intelligere verba Scripture Sacre, et non vellemus ea fideliter exponere, diceremus, quod nulli christiano et nulli fideli licet aliquid possidere dicente domino: Qui non renuntiabit omnibus que possidet, non potest esse meus discipulus. Et quia omnes fideles, omnes christiani sunt discipuli Christi, nullo christiano, sive clerico sive laico, licet aliquid possidere. Sed obmissis hiis obieccionibus, de quibus in sequenti capitulo intendimus agere, dicemus, quod non est contra mandatum domini, quod ecclesia et universaliter clerici possessiones habeant rerum temporalium. Eciam ille qui voto se astringit ad non habendum proprium, potest habere dominium rerum temporalium, si fiat sponsus alicuius ecclesie, cuius est temporalia aliqua possidere: ut puta, si religiosus fiat episcopus, habebit dominium omnium illorum temporalium que sunt possessiones ecclesie quam sibi desponsavit episcopatum accipiendo. Et ne videamur solum verbis inniti et non auctoritatibus Sacre Scripture, dicemus, quod super illud apostoli IIᵒ ad Corinthios VIᵒ: Tamquam nihil habentes et omnia possidentes ait glossa, et est Ambrosii: Non solum spiritualia, sed eciam temporalia, quia timentibus Deum nihil deest. Ipsa ergo temporalia possunt possidere clerici et ecclesia, immo, ut ibidem dicit glossa, quod ista fuit gloria apostolorum, sine sollicitudine esse et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes apostolorum mittebantur, sicut legitur in Actibus.

Si ergo possessio dicat ipsam sollicitudinem, clerici nihil debent possidere, ut possint cum modica vel eciam, si possibile esset, cum nulla sollicitudine esse, ut divinis liberius vacare possent. Sed si possessio dicat ipsum dominium rerum temporalium, quis diceret, quod spiritualis potestas non debeat temporalia possidere, cuius est omnibus dominari? Unde et glossa super illo verbo: Nihil habentes, etc. dicit, quod gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere et sine sollicitudine esse, et statim post subdit, quod gloria apostolorum fuit tam res quam dominos earum possidere. Ergo gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere quantum ad sollicitudinem, et omnia possidere quantum ad dominium.

Est enim Deus hereditas nostra et pars nostra, quia in eo debemus principaliter spem ponere; temporalia autem hec possidere possumus et quasi additamenta et quasi adiecciones, iuxta illud Matth. VIᵒ: Primum querite regnum Dei, et postea omnia hec adicientur vobis. Abraham eciam pater noster, cui dominus Gen. XVᵒ. dicit: Ego protector tuus, et merces tua magna nimis, fuit dives valde, iuxta illud Gen. XIIIᵒ quod Abraham erat dives valde; et ita erat dives, et tanta fuit possessio eius, quod ipse et Loth non poterant cohabitare simul, ut potest haberi Gen. XIII.ᵒ

Dicemus ergo, quod religio christiana vel non posset stare et non posset habere sufficienciam vite, nisi aliqui christianorum essent solliciti circa temporalia, ut ad mercancias faciendum: quia, cum aliquae regiones, ubi christiani habitant, abundant in uno et deficiunt in alio, ut puta abundant in bonitate lane, deficiunt in ubertate vini, aliquae econverso, necessarium fuit humanum genus quantum ad alios ex eis mercancias facere, quantum ad alios terras arare, vineas colere. Et hoc modo habere temporalia, quantum ad istam sollicitudinem, competit laicis; sed quantum ad dominium et sustentacionem vite potest licite competere clericis, ut clerici debent esse solliciti in hiis que sunt ad Deum, non solum pro se, sed eciam pro laicis orando et interpellando ad Deum et sacrificia offerendo. Et viceversa sic laici pro clericis debent esse solliciti circa hec terrena et temporalia, prout satisfaciunt necessitati vite et subveniunt indigencie nature.

Nisi ergo se astrinxerint voto, utrique, tam clerici quam laici possunt habere temporalia et agros et vineas et possessiones alias. Sed decet clericos dominium temporalium sibi retinendo curam et sollicitudinem committere aliis, ut circa ea que sunt Dei liberius vacare possint. Nec tamen dicimus, quod nihil habere in proprio non sit opus supererogacionis, cum dominus dixerit Matth. XIX adolescenti: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia que habes, et da pauperibus. Nihil itaque habere in proprio est opus supererogacionis et est organum deveniendi ad perfeccionem. Habere tamen possessiones non tamquam res suas, sed tamquam res ecclesie, in nullo derogat perfeccioni. Propter quod si religiosi fiant sponsi ecclesiarum et hoc modo non tamquam res suas, sed tamquam res ecclesie possessiones habeant, in nullo derogatur eorum perfeccioni.

Concludamus ergo et dicamus, quod omnes tenentur ad illud quod dicitur in psalmo: Divicie si affluant, nolite cor apponere; et omnes tenentur ad illud evangelii: Nisi quis renuntiaverit omnibus que possidet, non potest meus esse discipulus. Non apponere ergo cor in diviciis, quod non queramus eas tamquam rem principalem et tamquam rem, ubi ponendus est finis, et renunciare omnibus que possidemus, non ponendo in eis finalem intencionem nostram, omnes tenentur et obligantur; habere tamen huiusmodi possessiones ad dominium et sustentacionem vite licet tam clericis quam laicis; sollicitudinem autem circa eas decet clericos committere laicis, ut possint magis vacare divinis. Possunt autem laici huiusmodi sollicitudinem per se ipsos habere, ut in hoc eciam serviant clericis, ne retrahantur a sollicitudine divinorum.

Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere

Dicebatur autem in precedenti capitulo tam per auctoritatem Novi Testamenti quam eciam Veteris, quod non liceat clericis temporalia possidere. Dicebatur enim in evangelio, quod predicatores evangelii non debeant habere sacculum ad retinendum pecuniam neque peram ad conservandum cibaria, ut glosse exponunt. Et quia, ut dicebamus, clerici debent esse doctores laicorum et debemus eis annunciare verbum Dei, videtur ex hoc, quod non liceat eis aliqua temporalia possidere. Et in libro Numerorum, ut dicebatur, illi de stirpe Aaron et Levi, per quos intelliguntur qui altari serviunt, non debebant habere hereditatem nec possessionem in populo Dei. Clerici ergo non debent habere aliam sortem nec aliam partem quam Deus, quia Deus est eorum sors. Unde Ieronimus ait, quod cleros grece latine sors appellatur, et dicit, quod propterea dicti sunt clerici, quia sunt de sorte domini. Deus itaque est sors eorum: non debent aliam sortem querere.

Possumus autem primo ad auctoritatem evangelii solvere et dicere illud evangelii, quod predicatores non debent habere sacculum neque peram, propter septem dictum fuisse iuxta varias exposiciones doctorum atque sanctorum: primo quidem, ut possimus adversarios convertere; secundo, ut possimus ipsos terrere; tercio, ut discant predicatores de Deo confidere; quarto, ut in se ipsis non debeant spem ponere; quinto, ut sciant homines excellenciam predicacionis cognoscere; sexto, ut varios status ecclesie valeant providere; septimo, ut cognoscant predicatores racione sui officii alios sibi debitores esse.

Propter primum sciendum, quod, ut Gregorius Nazianzenus exponit dictum passum evangelii et habetur in glossa, quod a Deo virtuosí debent esse predícatores evangelizantes verbum Dei, quod non minus propter vite modum quam propter eorum verbum proficiat evangelium. Voluit ergo Deus secundum hanc exposicionem, quod evangelizantes verbum Dei non portarent sacculum neque peram nec eciam calciamenta, ut in illo primordio evangelizacionis homines, videntes eos esse tante vite et tante virtutis, non minus converterentur propter ea que viderent in eorum vita, quam propter ea que audirent per eorum verba. Mandavit ergo hoc Deus, non quod ad hoc tenerentur predícatores vel clerici, sed propter hanc spiritualem causam, ut in illo primordio, quando omnes erant adversi, cicius converterentur.

Secundo possunt exponi prefata verba, ut sint dicta non solum ad adversarios convertendum, sed ad eos terrendum; et sic aliqui doctores notaverunt, ut quia mittebat dominus discipulos ad predícamdum Iudeis, qui erant nimis dure cervicis, et qui nimis confidebant de temporalibus, ut ipsi Iudei terrerentur considerando magnitudinem virtutis Christi, qui mittens ad predícamdum discipulos sine sacculo et pera et sine sumptibus, et tamen cum nullos sumptus haberent, ita habundabant, quod nihil deficiebat eis. Ideo dicitur Luce XXII: Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, numquid aliquid defuit vobis? At illi dixerunt: Nihil. Casu ergo speciali tunc emergente mandavit hoc dominus discipulis suis, non quod posteriores ad hoc obligentur. Nam et ipsi discipuli non fuerunt postmodum ad hoc obligati, cum dominus dixerit Luce XXII: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Ergo et sacculum ad pecuniam reponendam et peram ad cibaria reservanda voluit dominus discipulos suos habere.

Tercio possunt exponi prefata verba, ut non solum dicta sint ad adversarios convertendum et terrendum, sed eciam ad de Deo confidendum. Et ista est exposicio Gregorii, qui super dicto passu ait quidem, quod tanta enim predicatori debet in Deo esse fiducia, ut presentis vite sumptus, quamvis non prevideat, hoc tamen sibi non deesse certissime sciat. Ipsi enim discipuli Christi non providebant sibi sumptus, quia ibant sine sacculo et pera et eciam sine calciamentis, et tamen nil deerat eis. Non ergo mandavit dominus predícatores vel discipulos suos non habere sacculum neque peram neque calciamenta, quod clericis et hiis qui tenent locum illorum discipulorum secundum se sit illicitum aliquid possidere. Sed hoc mandavit, ut patuit per Gregorium, ut nos doceret et instrueret, quanta debet esse fiducia predicatorum et evangelizantium verba divina in Deo, qui sine sumptibus et sine calciamentis et nullam provisionem habentes nullum paciebantur defectum. Hoc quidem non posset facere mundus, quod non calciatus et ad frigus expositus non haberet defectum caloris qui ei esset necessarius ad commoditatem vite. Fiducia ergo ista non poterat esse in mundo, sed in Deo.

Quarta vero exposicio esse potest, ut ipsi predicatores in se ipsis spem non ponerent, et ista est exposicio Chrysostomi, qui ait: Et quidem, quando nec calciamenta nec zonam habebant nec baculum nec es, nullius sunt passi penuriam; ut autem marsupium concessit eis et peram, esaurire videntur et sitire et nuditatem pati, ac si eis dominus diceret: Actenus cuncta vobis uberrime affluebant, nunc autem volo vos inopiam experiri; ideo non addico vos pristina necessitati, sed mando et loculum habere ad conservandam pecuniam et peram ad conservanda cibaria. Nullus ergo potest de se ipso confidere. Nam hec est confidencia nostra secundum mundum, quando habemus loculos plenos pecunia, quando habemus peram et horrea cibariis referta. Discipuli vero, quando fuerunt sine sacculo et pera, nihil eis defuit; quando concessit eis dominus sacculum et peram, multas penurias sunt experti. Non ergo inhibuit dominus sacculum et peram, quod secundum se esset illicitum clericis, predicatoribus et prelatis ecclesiasticis aliqua possidere, quia, si secundum se hoc esset illicitum, numquam postea dominus mandasset discipulis et sacculum et peram tollere. Sed inhibuit dominus peram et sacculum, ut homines et specialiter clerici in se ipsis spem non ponerent, cum discipuli sine sacculo et pera multo magis habundaverunt, quam quando eis illa fuerunt concessa.

Quinta quidem exposicio est, ut sciant homines excellenciam predicacionis et evangelii cognoscere; quia tanta est huius excellencia, quod pro bene exercendo huiusmodi officio omnis alia cura et sollicitudo est pretermittenda. Homo enim, quantum ad presens spectat, potest comparari ad quatuor: primo ad propriam substantiam sive ad proprium corpus; secundo ad bona exteriora, sicut ad pecuniam et cibaria; tercio ad ea que adherent corpori, ut ad calciamenta; quarto ad ipsos proximos cum quibus conversamur. Circa omnia autem hec quatuor contingit homines esse sollicitos.

Nam aliqui sunt solliciti de proprio subiecto et de proprio corpore, ita quod numquam irent ad aliquem locum, ubi crederent posse esse periculum perdendi corpus. Aliqui vero sunt solliciti circa pecuniam et cibaria, quod semper vellent habere pecuniam in sacculo et cibaria in pera vel eciam in horreis, nam pera est quasi parvum horreum, ubi modica possunt recondi cibaria, et horreum est quasi magna pera, ubi multa possunt cibaria reservari. Aliqui vero sunt solliciti circa tertium, ut puta circa ea que adherent corpori et que ornant et tegunt corpus, ut puta circa calciamenta. Sunt autem aliqui solliciti circa quartum, ut puta circa consocios et circa proximos, volendo delectabilia verba loqui eis et salutare ipsos. Voluit ergo dominus docere, quanta deberet esse sollicitudo evangelii et predicacionis, pro qua homo debet dimittere omnem aliam sollicitudinem, sive sit proprii corporis sive bonorum exteriorum, sicut est sollicitudo pecunie vel cibariorum, sive sit bonorum ornancium et tegencium corpus, cuiusmodi sunt calciamenta, sive sit delectabiliter convivendi cum alio, sicut quod aliqui sunt multum solliciti salutare alios et delectabilia verba habere cum eis. Voluit ergo dominus omnem huiusmodi sollicitudinem pretermitti per sollicitudinem evangelizandi.

Propter quod, volens suos discipulos ad evangelizandum mitti, ait: Ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos: idest pro sollicitudine predicacionis debetis dimittere sollicitudinem proprii corporis, quia eritis inter lupos et in periculo mortis. Nolite portare sacculum neque peram: idest pro sollicitudine predicacionis dimittatis sollicitudinem exteriorum bonorum, ut pecunie et cibariorum. Neque calciamenta: idest pro sollicitudine predicacionis dimittatis sollicitudinem calciamentorum, idest eorum que ornant et tegunt corpus. Et neminem per viam salutaveritis: idest non sitis vagi, sicut sunt homines qui sunt multum solliciti et intenti ad salutandum istos vel illos et quoscumque per viam inveniunt; sed solum sitis intenti et solliciti ad officium evangelizandi, quod est vobis commissum: pro qua sollicitudine debetis pretermittere sollicitudinem salutandi alios et delectabiliter convivendi cum eis.

Cum ergo inhibuit dominus, ne temporalia possideremus et ne sacculum vel peram haberemus, inhibuit, ne aliquem per viam salutarem; nulli autem dubium esse debet, quod non est de se illicitum homines per viam salutare nec clericis nec laicis. Sic nec clericis nec laicis est de se illicitum temporalia possidere; utrumque tamen inhibuit dominus, non quasi essent illicita, sed quia erant pro illo tempore opportuna et erant in illo primordio predicandi evangelium ad cognoscendam excellenciam evangelii ordinata. Et ista est via Cyrilli, cuius verba ponere longum est.

Sexta via est, ut diversos status ecclesie cognoscamus. Nam sicut medicus pro varietate temporum alia et alia dat infirmis, sic Christus, medicus noster, secundum varios ecclesie status alia et alia ordinavit, ut prius tempore pacifico mandavit suos discipulos nec sacculum habere neque peram; instante vero tempore passionis, persecucione Iudeorum, utrumque concessit. Et hec est via Bede exponentis verba. Unde ait, quod non esse eandem vivendi regulam persecucionis tempore, quam pacis discipulos dominus informat; misit quidem discipulos ad predicandum, ne quid in via tollerent precepit; instante vero mortis articulo et tota illa gente pastorem et gregem, idest Christum et discipulos, simul persequente, congruam temporis regulam decernit, permittens ut tollerent victui necessaria, donec sopiatur persecutorum insania. Pro illo ergo tempore, antequam esset nota evangelii virtus, quia homines nimis confidebant de temporalibus, expediebat, ut tempore pacifico discipuli non portarent sacculum neque peram; instante autem persecucione dominus concessit utrumque. Nunc autem, quia iam est virtus evangelii nota, quantumcumque tempus sit pacis, non solum licet clericis temporalia habere, sed eciam expedit, ne a laicis vilipendatur ecclesia.

Septima via ad exponendum prefata verba est, ut cognoscant predicatores racione sui officii alios sibi debitores esse. Unde quod dominus dicit: Nolite portare sacculum neque peram, magis hoc dicit permissive quam preceptive; quod patet per hoc, quod in evangelio subditur: Dignus est enim operarius mercede sua, quasi diceret: Cum itis ad predicandum, non oportet, quod vivatis propriis sumptibus nec quod portetis sacculum neque peram, sed edatis et bibatis que sunt apud illos quibus predicabitis, quia dignus est operarius mercede sua: non enim est magnum, si eis seminatis spiritualia, si comeditis et bibitis de bonis eorum et metitis temporalia. Qui ergo propriis sumptibus predicaret, sicut faciebat Paulus, ut non esset onerosus Corinthiis, de quo dicitur, quod in die predicabat et nocte operabatur manibus, ut sustentamenta vite haberet, opus supererogacionis faceret. Qualitercumque ergo predicator vel per operacionem manuum vel per sumptus propios officium exerceret, non accipiendo ab aliis necessaria vite, non solum non peccaret, sed potius, quantum ad presens spectat, supererogaret.

Cum ergo in evangelio vel in aliis locis scripture sacre interdiciuntur clericis possessiones et temporalia, ut puta quia debemus renunciare omnibus que possidemus, omnia huiusmodi dicta referenda sunt quantum ad finalem intencionem, quia in possessionibus terrenis et in omnibus temporalibus rebus finaliter intencionem nostram ponere non debemus. Spirituali tamen modo, ut dicebatur, clerici debent temporalia respuere, quia spirituali modo, ut tangebatur, clericus dicitur a cleros grece, latine sors, quia spirituali modo Deus pars et sors esse dicitur clericorum. Sed cum dicimus, quod spirituali modo clerici debent temporalibus renunciare, non est intelligendum, quantum ad finalem intencionem, quia ad hoc ita tenentur laici, sicut et clerici; de utriusque enim, ut tetigimus, verum est, quod divicie si affluant, non debent cor apponere. Nec est intelligendum quantum ad possessionem et dominium, quia non solum eque, sed eciam magis, ut infra patebit, clerici quam laici temporalibus dominantur; sed intelligendum est quantum ad curam et sollicitudinem, quia nemo militans Deo implicet se negociis secularibus. Significatur enim clerici per Mariam, que sedens secus pedes domini audiebat verbum illius; laici per Martam, que sollicita circa temporalia erga plurima turbabatur. Propter quod, cum clerici habent dominium et possessionem temporalium, ut liberius spiritualibus vacare possint, et ut sedentes secus pedes domini divinis vacent misteriis et sanctarum studio scripturarum, quia ut dicitur Deuter. XXXIII: Qui appropinquant pedibus eius, accipient de doctrina illius, ideo curam et sollicitudinem temporalium possessionum debent clerici per ministros alios exercere.

Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere

Non solum autem evangelii dicta sonare videntur, quod clerici non debent temporalia possidere, quia dominus suis discipulis dixit, quod non deberent portare sacculum neque peram, sed eciam auctoritates Veteris Testamenti hoc idem sonare cernuntur. Nam ut supra tetigimus, dicit dominus ad Aaron in terra filiorum Israel: Nihil possidebitis nec habebitis partem inter eos. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel, ut dicitur Num. XVIII. Si filii Aaron, qui serviebant altari et erant ministri ecclesie, non debebant habere possessionem nec hereditatem, ergo nec clerici, qui altari serviunt et ministri ecclesie nuncupantur. Sic eciam Numeri eadem capitulo dictum est filiis Levi, qui serviebant in tabernaculo federis, quod nihil aliud possiderent, sed decimarum oblacione contenti essent. Cum ergo per tabernaculum federis intelligatur templum et ecclesia, igitur clerici, qui serviunt templo et ecclesie, nil possidere poterunt, sed decimarum oblacione et hiis que offeruntur in ecclesia debent esse contenti.

Sciendum ergo, quod Novum et Vetus Testamentum sunt quasi rota in medio rote, quia unum continetur in alio, iuxta visionem que habetur Ezechielis I., ubi dicitur: Quasi sit rota in medio rote. Que enim hic sunt clara, ibi erant figurative; propter quod hiis que videmus in Testamento Novo, ut plurimum respondent similia in Testamento Veteri vel secundum figuram quantum ad cerimonialia, secundum que quod figurabatur in Veteri, verificatur in Novo, ut agnus immolatus figurabat Christum in Veteri, qui secundum veritatem immolatus est in Novo; vel huius continencia est secundum rem quantum ad moralia, que in Novo non sunt evacuata, sed adimpleta, iuxta illud Matthaei V.: Nolite putare, quod veni solvere legem aut prophetas; non enim veni solvere, sed adimplere.

Propter quod de non habendo clericos vel eos qui serviunt templo et altari possessiones et temporalia, quasi similia habentur in Novo et in Veteri. Nam, ut diximus, Luce X. dominus mandavit discipulis non portare peram neque sacculum; postea Luce XXII. dominus dixit eis: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram. Primo ergo dominus inhibuit discipulis habere temporalia, postea concessit. Sic et Num. XVIII. dominus filiis Aaron et Levi inhibuit habere partem et hereditatem in terra filiorum Israel, postea Num. XXXV. dominus mandavit filiis Israel, ut darent levitis de possessionibus suis urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum. Ita, quod dominus concessit levitis, ut haberent de possessionibus filiorum Israel urbes et suburbana, urbes quidem ad habitandum et suburbana ad animalia nutriendum, et quia similiter mandatum est de possessione temporalium in Veteri et in Novo, omnia illa que dicta sunt ad expositionem Novi, qui bene vellet laborare, aliquanter adaptari possent ad expositionem Veteris. Sed ut in summa sit dicere, quod tam in Veteri quam in Novo prius inhibuit possessionem temporalium et postea concessit, non quod ipsa temporalia secundum se sint illicita clericis ad possidendum; sed hoc prius fuit inhibitum et postea concessum, quia sic expediebat priori tempori, ut inhiberetur, et sic posteriori, ut concederetur.

Chrysostomus tamen exponens illud Luce XXII: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram, refert inhibitionem ad concessionem et adsimilat hec et illud natacionì, dicens quod: Sicut qui docet alium natàre, prius quidem supponit manus suas, postea subtrahens relinquit eum quem docet natàre proprie virtuti, ut ipse sibi opituletur, ut ipse se ipsum iuvet: ita dominus temporalia inhibens discipulis, eis manum suam supposuit, concedens autem, subtraxit. Est ergo intencio sua, quod dominus, cum prius inhibuit possidere temporalia et postea concessit, quasi docuit natàre suos discipulos in hoc mari magno et spàcioso, idest in hoc seculo. Nam cum eis inhibuit temporalia, nihil eis defuit, ita quod tunc dominus supponebat manum suam et sustentabat eos, ut sine cura et sine sollicitudine temporalium nihil eis deficeret, ita quod nihil habendo omnibus habundabant; et postea quando concessit eis sacculum et peram, aliquàliter subtraxit manum suam, ut discipuli ipsi, cum hoc quod prevedissent sibi de pecunia in sacculo et de cibariis in pera, ut sibi ipsis subvenirent et sibi ipsis opitularentur, tunc quia dominus aliquàliter subtraxerat manum suam, passi sunt discipuli sitim, famem et nuditatem.

Numquam enim quis natàre disceret, si semper sustentaretur manibus aliorum; sed quando natàre nesciens et volens hoc addiscere, si prius sustentatur manibus aliorum et postea sibi ipsi relinquitur, hoc modo iuvat se ipsum et discit, qualiter natàre debeat. Pari eciam modo in Veteri Testamento, quia levitis in tabernaculo federis ministrantibus prius hereditatem et partem possessionum temporalium dominus inhibuit et postea concessit, et forte plus habundaverunt ipsi levite, cum fuerunt eis possessiones temporalium inhibite, quam quando fuerunt eis concesse, ut sit rota in rota et Novum Testamentum in Veteri. Propter quod id quod dicit Chrysostomus in Testamento Novo, quod discipuli, quando eis fuerunt inhibite possessiones temporalium, quia dominus sustentabat eos, habundabant, ut nil deesset eis, quando autem eis fuerunt concesse, penuriam paciebantur, quia relictì fuerunt proprie virtuti, subtrahente aliquàliter domino manum suam: forte eciam simile contingebat in Veteri, ut plus habundarent levite possessione carentes, quam eam habentes.

Non ergo aliquo tempore secundum se fuerunt clericis illicite possessiones temporalium, sed pro casu imminente aliquando fuerunt inhibite, aliquando fuerunt concesse. Sed quando casu imminente aliquid fit, ad posteriores trahi non debet. Et ut clare quesiti veritas patefiat, quantum ad Novum Testamentum spectat, distinguemus triplex tempus in ecclesia: unum quantum ad temporalia sive quantum ad immediatam possessionem temporalium, ut sit primum tempus, quando fuerunt temporalia inhibita discipulis, quando manus domini fuit eis supposita. Quod secundum unum modum exponendi tunc factum est, quando Luce X dicit dominus: Nolite portare sacculum neque peram. Fuerunt enim, ut aliqui sancti exponunt, tunc temporalia eis inhibita, sed manus domini fuit eis supposita, quia cum nil haberent, omnibus habundabant, quod sine suppositione divine manus et sine divino auxilio fieri non poterat. Secundum autem tempus fuit, quando temporalia fuerunt discipulis concessa, sed manus domini fuit eis aliquantulum subtracta; quod tunc impletum est, quando Luce XXII dicit dominus: Qui habet sacculum, tollat similiter et peram; quod Chrysostomus exponens ait, ut supra tetigimus, quod Christus, docens discipulos suos natari per procellas seculi, manum suam eis subtraxit. Nam, cum prius nec calciamenta nec zonam haberent nec es, nullius penuriam passi sunt; postquam autem marsupium concessit et peram, esurire videntur, sitire et nuditatem pati.

In primo ergo tempore fuit temporalium possessionum inhibicio et divine manus suppositio; in secundo vero econverso: fuit enim tunc burse concessio et divine manus aliquantulum subtractio. Sed quis diceret, quod divine manus suppositio vel divinum auxilium secundum se esset malum? Constat autem, quod divinum auxilium secundum se bonum est; tamen hominibus ad tempus subtractio huiusmodi auxilii potest esse bona, ut homines sibi ipsis derelicti infirmitatem suam cognoscant. Et sic etiam quis diceret, quod ipsa temporalia secundum se sint mala, cum a Deo creata sint, et ut habetur Geneseos primo, quod vidit Deus cuncta que fecerat, et erant valde bona; ita quod unumquodque secundum se bonum est, omnia autem simul sumpta sunt valde bona, ut dicit Augustinus in Enchiridion, quod ex omnibus constat universitatis admirabilis pulchritudo.

Dicemus ergo, quod ipsum divinum auxilium secundum se est bonum; subtractio tamen eius ad tempus potest nobis esse proficua. Sic ipsa temporalia secundum se sunt bona; inhibicio tamen eorum ad tempus potest nobis esse utilis et iuvativa. Hec ergo duo, videlicet: divine manus suppositio et temporalium possessio respiciunt illa duo tempora divisim, ut in primo tempore, quando inhibita sunt sacculus et pera, esset divine manus supposicio sine temporalium possessione; in secundo vero tempore, quando talia sunt concessa, fuit econverso, quia fuit temporalium concessio et divine manus aliquallyter subtraccio, ut est per habita declaratum.

Sed, quia utrumque illorum bonum est, nullum illorum secundum se debuit perpetuo prohiberi nec perpetuo subtrahi. Propter quod est dare tertium tempus, in quo tempore nunc sumus, ubi et temporalia sunt concessa viris ecclesiasticis et manus domini est supposita. In hoc ergo tertio tempore utroque est ecclesia dotata, quia gaudet et temporalium subsidio et divino auxilio, ut se possit in suo statu regere et conservare. Habuit enim prius ecclesia initium, postea incrementum; nunc autem habet perfeccionem et statum: propter quod, ut in statu huiusmodi se conservet, et indiget divino auxilio, ne naufragium paciatur, et temporalium subsidio, ne a laicis vilipendatur.

Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur

Intendimus in hoc capitulo declarare, quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie collocantur. Nec per hoc intendimus potestati terrene et secularibus principibus sua iura subtrahere, sed potius conservare. Non enim presentem tractatum suscepimus, ut velimus quorumcumque iura solvere, sed potius adimplere. Ostendamus quidem in sequenti capitulo, quod, quamvis omnia temporalia sub potestate ecclesie collocentur, laici tamen et seculares principes propter hoc suis iuribus non privantur; immo, ut infra diffusius diseremus, sic omnia temporalia sub dominio ecclesie collocantur, quod potestati ecclesiastice a potestate terrena possint temporalia elargiri, quia ius, quod habet terrena potestas, potest ecclesiastice potestati donare, et huiusmodi ius potest ecclesia a seculari principe recognoscere tamquam ei exhibitum et donatum.

Possumus autem quatuor viis nostrum propositum declarare, ut prima sumatur ex ipsis temporalibus, ut sunt temporalia; secunda vero ex corporibus nostris ad que ordinantur temporalia; tertia quidem ex ipsis dominis terrenis qui potestatem habent super temporalia; quarta autem ex ipso censu sive ex ipsis decimis ad que obligantur temporalia.

Prima autem via sic patet. Nam oportet quidem ipsa temporalia, ut huiusmodi sunt, ad spiritualia ordinari; nam in rebus temporalibus non est ponenda felicitas, quia, cum sint transitoria et caduca, in nullo eorum felicitas est ponenda, immo, cum sint bona extrinseca et non possint animam saciare, in talibus bonis beatitudo nostra esse non poterit. Nam cum dicatur in psalmo: Saciabor cum apparuerit gloria tua, non poterit esse gloria et felicitas nostra, nisi in eo, quod potest saciare animam nostram; velle autem saciare et replere animam nostram de temporalibus rebus, que non sunt res intra animam, sed sunt extrinseca, est velle replere archam de eo quod non intrat archam. Sicut ergo reputaretur demens et fatuus qui semper poneret res extra archam et hoc modo vellet replere et saciare archam, sic est demens et fatuus reputandus, qui temporalia temporalibus cumulando intendit suam animam saciare, cum nihil illorum animam intret, sed quodlibet eorum extra animam reservetur.

In spiritualibus itaque bonis, que possunt esse intra animam et animam saciare, felicitas est ponenda. Et quia, ut dicit ille Commentator super IIᵒ Metaphysice, finis et bonum idem, et qui tollit finem tollit omne bonum, oportet quod quicquid habet rationem boni, habeat hoc ex fine; et inde sumpsit originem illa maxima, quod cuius finis bonus est, ipsum quoque bonum est; nam quicquid est bonum, vel est bonum quod est finis, vel est ad bonum huiusmodi ordinatum. Si ergo non est ponendus finis nec beatitudo nostra in temporalibus, sed in spiritualibus, oportet, quod temporalia non aliter bona sint, nisi prout ad spiritualia ordinantur.

Bona itaque temporalia sunt organa adminiculancia et deserviencia spiritualibus bonis. Quod si servire desinant, desinunt esse bona; nam temporalia bona non ordinata ad spiritualia et non deserviencia eis, etsi sunt bona in se, non sunt bona nobis. Quod adeo notorium est, ut et philosophi ductui rationis inherentes veritatem huiusmodi protestentur. Innuit enim Philosophus in Vᵒ Eth., quod homines nesciunt orare: orant autem ut habeant bona fortune sive ut habeant divicias; deberent autem orare, ut divicie et bona fortune que sunt bona in se, sint bona eis. Propter quod in eodem VIᵒ dicitur, quod que sunt bona simpliciter, alicui autem non bona semper; idest aliquid est bonum in se, quod non bene ordinatum non est bonum huic.

Temporalia ergo, etsi sunt bona in se, quia omne quod est, in quantum est, bonum est, ut vult Augustinus, De Doctrina Christiana, temporalia tamen non bene ordinata non sunt bona huic, id est non sunt bona habenti illa; et quia numquam temporalia sunt bene ordinata, nisi ordinentur ad spiritualia, quia universa natura corporalis ordinatur ad spiritualem, ut vult Augustinus, IIIᵒ De Trinitate cap. IVᵒ: consequens est, quod princeps vel quicumque homo habens temporalia, nisi ordinet ea ad spiritualia, illa temporalia non sunt bona sibi, quia non sunt ei ad salutem, sed ad damnacionem anime. Temporalia itaque, quia secundum se ordinantur ad spiritualia et debent obsequium spiritualibus et ancillari eis, summus pontifex, qui in corpore mystico universaliter dominatur spiritualibus, manifestum est, quod eciam omnibus temporalibus dominatur, ut sit dominus temporalium, ut temporalia sunt, cum temporalia eciam secundum quod huiusmodi spiritualibus famulentur.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte corporum nostrorum, in quorum subsidium sunt temporalia ordinata. Sumus enim, ut in alia sciencia probatur, quodammodo finis omnium, ut omnia in nostrum obsequium ordinentur. Corporalium ergo sumus finis, in quantum ipsa corporalia famulantur corporibus nostris et subveniunt nobis quantum ad necessitatem corporalis vite; et quia anima dominatur et quia dignum et iustum est, ut dominetur corpori, cum experimentaliter videamus, quod nostra corporalia membra moventur secundum nutum et voluntatem anime, ut sicut vult anima, sic moventur pedes, sic digiti constringuntur et aperiuntur, sic moventur manus et brachia, sic et ipsum caput: consequens est, quod sacerdotalis potestas et potissime potestas summi pontificis que super nostris animabus noscitur habere dominium, corporibus nostris et temporalibus rebus que ordinantur ad corpora, principetur et dominetur.

Erit ergo hic ordo: quod potestas summi pontificis dominatur animabus, anime debent vel de iure dominari super corpora, vel male ordinatum est corpus quantum ad illam partem, secundum quam non obedit anime et menti et racioni. Ipse autem res temporales nostris corporibus famulantur. Consequens est, quod sacerdotalis potestas, que dominatur animabus, corporibus et rebus temporalibus principetur. Quando quidem dictum fuit Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo ecclesiam meam, sensum exponendo, prout ibi pro petra significetur Christus, iuxta illud apostoli: Petra autem erat Christus, ut sit sensus, quod dicat Christus: ego sum petra, et tu es Petrus dictus ab hac petra, et super hanc petram, idest super me ipsum, edificabo ecclesiam meam. Tu igitur Petrus, qui a me petra nomen accepisti, totam ecclesiam super me fundatam reges et gubernabis; tu pasces oves meas, non has vel illas tantum, sed omnes universaliter; aliis quidem commisse sunt oves iste vel ille, tibi autem sine contraccione, sine diminucione, oves universaliter sunt commisse. Non est quidem Petro dictum: Pasce has oves vel illas, sed simpliciter: Pasce oves. Dicimus autem oves esse istas, ut puta christianos existentes in hac parte mundi, et oves illas existentes in alia parte mundi; tolle istas et tolle illas, et intelligas ipsas oves ipsos christianos universaliter non contractos ad hos vel illos. Sic intelliges potestatem summi pontificis non contractam, non diminutam, sed universaliter super omnes.

Ergo, quia Christus, cuius erat committere regnum sue ecclesie, cuius vicarius fuit Petrus et cui commisit regimen ecclesie sue, tunc dedit sibi claves ecclesie, quando dixit: Tu es Petrus, qui dicitur a petra, idest a Christo, super quem ecclesia est fundata, si bene consideremus verba Christi, quomodo Petro tradite sunt claves et regimen ecclesie, prout ecclesia fundata est super petram: quis ergo unquam diceret, quod quilibet fidelis secundum se totum, tam secundum animam, quam secundum corpus, quam eciam secundum omnia que habet, sive sint temporalia sive alia, non sit fundatus super Christum, et quis ergo diceret, quod quilibet fidelis secundum se totum et secundum omnia que habet, non sit sub regime Petri? Anime ergo nostre, corpora nostra, temporalia nostra omnia sunt sub regime Petri et per consequens sub regime et gubernacione summi pontificis, qui in potestate et regime ecclesie Petro noscitur successisse.

Idem est enim nunc papa et idem summus pontifex qui fuit a tempore Petri, sicut idem est populus Romanus nunc, qui fuit iam sunt plus quam mille anni; et eciam idem est Tiberis, et idem Romanus fluvius, qui fuit a principio. Homines enim sunt alii et alii, quia hii fluunt et refluunt, qui constituunt Romanum populum; attamen idem est Romanus populus; sic alia et alia aqua, que fluit et refluit, que constituit Romanum fluvium; semper est tamen idem Romanus fluvius, quia semper est idem formaliter, licet semper non sit idem materialiter, quia aqua que est materia huius fluvii semper fluit et refluit et est alia et alia. Et quia a forma est principaliter esse et denominacio rei, non autem a materia, semper est idem fluvius et idem populus, licet non sit semper eadem aqua et non sint idem homines. Sic semper est idem summus pontifex, licet non semper sit idem homo in huiusmodi officio constitutus.

Non ergo plus habuit de potestate Petrus, quam nun chabeat summus pontifex. Et sicut Petro fuit commissa potestas ecclesie, prout ecclesia est fundata super Christum, et per consequens fuit ei commissa potestas super animas, super corpora et super omnia temporalia que habent, quia omnes fideles secundum se totos et secundum omnia sua fundati sunt super Christum: sic et summo pontifici qui nunc est, quia est idem pontifex qui prius fuit, licet non sit idem homo, omne huiusmodi regimen est commissum. Et sicut Petrus immediate habuit a Christo regimen ecclesie, sic et summus pontifex qui nunc est, quia est idem summus pontifex qui tunc fuit, immediate a Deo sive a Christo, qui erat verus Deus, habere huiusmodi noscitur potestatem.

Sed si immediate a Deo sive immediate a Christo habet summus pontifex potestatem super ecclesiam et super fideles, prout huiusmodi fideles fundati super Christum, quia, ut dictum est, omnes fideles secundum se totos et secundum omnia sua debent inniti Christo tamquam vero fundamento, et se totos et omnia sua debent ordinare ad Christum: consequens est, quod secundum se totos et secundum omnia sua imperio summi pontificis sint subiecti.

Tercia via sumi potest ex parte dominorum sive ex parte regum et principum, quia habent materiale gladium et super temporalia potestatem. Nam semper imperfectora ordinantur ad perfectiora et obsecuntur perfectioribus, ut non vivencia, cuiusmodi sunt terra et aqua et huiusmodi talia, obsecuntur et famulantur plantis, quia sunt imperfectora, quam sint plante et arbores et universaliter vegetabilia, que vivunt et nutriuntur. Ipsa eciam vegetabilia, quamvis vivant, tamen, quia non sentiunt, sunt imperfectora, quam sint animalia, que non solum vivunt, sed eciam sentiunt: tamen, quia non intelligunt, sunt imperfectora quam homines, qui vivunt, sentiunt et intelligunt.

Videmus ergo totum universum sic connexum, sic ordinatum, quod semper imperfectora subsunt perfectioribus et sunt in amminiculum ipsorum, ut terra et aqua tamquam non vivencia sunt in amminiculum arborum et plantarum et universaliter vegetabilium que nutriuntur et vivunt; ipsa vegetabilia subsunt animalibus et sunt in eorum amminiculum; animalia vero omnia, sive sint volatilia celi sive pisces maris sive bestie terre sive reptilia que moventur super terram tamquam imperfectora hominibus, quia carent intellectu, universa huiusmodi sunt in obsequium hominis et sub dominio eius. Unde et Geneseos I dicitur, quod: Creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam masculum et feminam, creavit eos et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animalibus que moventur super terram.

Tota ergo ratio, quare homo subicit sibi terram et dominatur omnibus que moventur super terram, est quia factus est ad imaginem Dei. Sed secundum Augustinum in pluribus locis in libro De Trinitate homo factus est ad imaginem Dei secundum mentem et rationem. Sicut igitur non vivencia sunt imperfectora viventibus, ideo sunt in eorum obsequium ordinata; et sicut non senciencia sunt imperfectora sencientibus, ideo sunt in eorum obsequium constituta; et sicut non intelligencia et que non sunt facta ad imaginem Dei sunt imperfectora intelligentibus, ideo sunt sub eorum dominio stabilita: sic universaliter omnia imperfectora debent obsequi perfectioribus et sunt in eorum obsequium constituta. Et quia nullus dubitat, quin divina sint perfectiora humanis et celestia terrenis et spiritualia corporalibus, ergo nil conveniencius, quam quod potestas regia, que est potestas humana et terrena et super corporalia, subsit et sit ordinata in obsequium potestatis sacerdotalis et potissime potestatis summi pontificis, que est potestas quodammodo divina et celestis et super spiritualia.

Dicamus itaque hec quatuor se habere per ordinem, videlicet potestatem sacerdotalem, potestatem regiam, corpora nostra et hec temporalia que sunt ordinata ad supplendam indigenciam corporalis vite. Potestas ergo sacerdotalis tamquam perfectior ordinata est, ut dominetur potestati regie; aliter negaremus illam communem dignitatem, illam generalem maximam, quod imperfectora sunt ad perfectiora ordinata et in eorum obsequium stabilita. Ipsa autem potestas regia, tamquam habens materiale gladium, ordinata est, ut dominetur corporibus; ipsa autem temporalia sunt in obsequium corporum constituta: quare si temporalia ordinata sunt in obsequium corporum, corpora autem subsunt regie potestati, regia autem potestas sub sacerdotali, ipsa sacerdotalis potestas est omnibus superior, ut omnibus dominetur; ipsa itaque temporalia, tamquam infima in hoc regimine, sunt sub pedibus et sub dominio summi pontificis constituta.

Quarta quidem via sumi potest ex censu quem debent temporalia ipsi ecclesie. Dicimus autem, quod res transit cum onere suo, sed sub quocumque sint temporalia et qualitercumque se transferant, sive sint hodie huius sive cras illius, semper debent censum ipsi ecclesie, quia semper de eis iure divino accipienda est decima. Ergo hoc est onus temporalium, ut temporalia sunt; a quo onere non possunt absolvi, quia qualitercumque transferantur et qualitercumque transeant, cum hoc onere transeunt, quod debent decimam ecclesie. Quis ergo diceret agrum aliquem non esse sub dominio illius qui haberet census annum super ipsum? et quis diceret temporalia non esse sub dominio ecclesie, super quibus habet census annum iure et mandato divino?

Sed quia cor hominis non quiescit, ut dicamus temporalia esse sub potestate regia, et cum plures doctores notaverint, quod ecclesia ab imperio et a regibus et a principibus temporalia recognoscit, ideo in sequentibus capitulis declarabimus, quomodo et qualiter hec omnia veritatem habent, et quomodo et qualiter veritate carent. Nam et rex posset a suo milite aliqua temporalia recognoscere, si ius quod haberet miles in temporalibus illis regi donaret. Sed hec inferius diffusius tractabuntur. Ad presens autem scire sufficit, quod propter ipsa temporalia, ut dicebat ratio prima, et propter corpora nostra ad que ordinantur temporalia, ut dicebat secunda, et propter potestatem que est ordinata super ipsa temporalia, ut dicebat tertia, et propter census et decimam quam debent ipsi ecclesie temporalia, ut dicebat ratio quarta, patet, quod omnia temporalia sunt sub dominio ecclesie collocata; et si non de facto, quia multi forte huic iuri et veritati rebellant, de iure tamen et ex debito temporalia summo pontifici sunt subiecta, a quo iure et a quo debito nullatenus possunt absolvi.

Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata

Voluerunt autem aliqui dicere, quod utraque potestas, tam sacerdotalis quam regalis sive imperialis, sit immediate a Deo, et quod una non sit per aliam, nec una sit ab alia; et ex hoc volunt ulterius concludere, quod papa non habeat utrumque gladium. Sed quod potestas regia sit per potestatem ecclesiasticam constituta sic patere potest. Nam qui fuerunt reges in lege nature, vel fuerunt mali et fecerunt se reges per invasionem et usurpacionem, sicut legimus de Neroth, cuius regnum incepit in Babilone, ut habetur Geneseos X., ubi dicitur, quod Neroth erat robustus venator, idest, ut exponit magister in Historiis, erat hominum extincitor et oppressor; vel si fuerunt boni reges, ut supra tetigimus, fuerunt eciam sacerdotes, sicut patuit de Melchisedech et de Iob. Nec tamen legimus eos fuisse factos reges mandato domini. Licet enim non sit potestas nisi a Deo, et qui potestati resistit, Dei ordinacioni resistit, ut dicitur ad Romanos XIII, ita quod et ipsi mali potestatem quam habent, a Deo habent iuxta responsionem quam Christus fecit Pilato, cum ait: Non haberes super me potestatem ullam, nisi esset tibi datum desuper. Sed aliud est esse a Deo, prout agit generaliter in rebus, et aliud est esse ab ipso, prout speciale mandatum facit.

De hoc ergo est nostra questio, qualiter Deus mandavit, quod constitueretur rex super fideli populo. Nam in hoc tractatu hominibus fidelibus loquimur, quia nihil ad nos de hiis que foris sunt. Propter quod videndum est, qualiter de mandato domini constitutus sit rex super fideli populo; quia illud debet esse exemplar regum omnium christianorum et omnium regum fidelium, ut eo modo se credant esse reges, quo mandavit dominus regem fieri. Dicitur autem Iᵒ Regum VIIIᵒ cap., quod congregati in unum omnes maiores natu Israel venerunt ad Samuelem, quod constitueret eis regem, et cum orasset Samuel ad dominum, dixit ei dominus: Audi vocem populi in omnibus que locuntur tibi. Samuel ergo de mandato domini constituit primum regem Saulem super fideli populo. Potestas ergo regia non fuit constituta de mandato domini, nisi per potestatem ecclesiasticam. Unde Hugo in libro De Sacramentis, lib. IIᵒ, parte IIᵃ, cap. IVᵒ, ait, quod primum a Deo sacerdocium institutum est, postea vero per sacerdocium iubente Deo regalis potestas est ordinata.

Errant itaque dicentes, quod eque immediate a Deo sint sacerdocium et imperium vel sacerdocium et potestas regia, cum iubente Deo primus rex in populo fideli fuit per sacerdocium institutus. Regebatur quidem primo populus Iudaicus, qui erat populus tunc fidelis, cui nunc succedit populus christianus, primo per iudices qui per sacerdotem instituebantur. Propter quod dicitur Iᵒ Regum cap. VIII, quod Samuel posuit filios suos iudices Israel. Nam primitus antequam essent iudices, ipse Moyses regebat fideliter populum, et erat eorum rector et iudex non solum in hiis que sunt ad Deum, quod spectat ad spiritualem potestatem et ad gladium spiritualem, sed eciam in aliis que spectant ad potestatem terrenam et ad gladium materialem; sed quia stulto labore consumebatur et opus ultra suas vires agebat, ductus consilio Iethro, cognati sui, constituit viros alios a se, timentes Deum, odientes avariciam, sequentes veritatem, qui iudicarent Israel. Hiis autem iudicibus quantum ad temporales causas inter personas laicas succedit imperator, succedunt reges et terreni principes, ut supra tetigimus. Hos autem iudices constituebat potestas sacerdotalis et ecclesiastica, quia Moyses, retinens sibi potestatem in hiis que sunt ad Deum, in quo significatur potestas ecclesiastica, constituit huiusmodi iudices, qui modo quo dictum est, exercebant officium potestatis terrene, ut habetur Exodi XVIII, et Samuel, ut dᵒimus, Iᵒ Regum VIIIᵒ suos filios constituit iudices super Israel.

Ergo antequam populus fidelis haberet regem, regebatur per iudices, et huiusmodi iudices erant per potestatem ecclesiasticam constituti vel erant constituti per sacerdocium. Postquam autem populus fidelis habuit regem, ut patuit, primus rex eorum, videlicet Saul, fuit per sacerdotem iubente domino constitutus. Potestas ergo regia et universaliter potestas terrena, si refert se ad suam originem, prout incepit esse in populo fideli, fuit per sacerdocium vel per potestatem ecclesiasticam constituta.

Omnes reges christiani, omnes fideles principes debent in se advertere, unde venit potestas regia et quomodo mandavit dominus, quod constitueretur rex super fideli populo; invenient autem clare et manifeste, ut patuit, quod talis potestas fuit per sacerdocium instituta. Non ergo eque immediate a Deo est hec potestas et illa, immo est hec per illam, et per consequens est hec sub illa.

Sed non esset potestas regia sub potestate ecclesiastica constituta, nisi et ipsa temporalia, quibus preest potestas regia, essent sub potestate summi pontificis collocata; et quod tangebatur in primordio huius capituli, quod summus pontifex non habet nisi alterum gladium, dicemus, quod terrena potestas habet gladium materiale tantum, et nullo modo nec ad usum nec ad nutum habet spiritualem; sed potestas ecclesiastica habet utrumque gladium, ut supra tetigimus, spiritualem ad usum, materiale ad nutum. Nam et discipuli domini, quibus succedunt prelati ecclesiastici, duos gladios se habere professi sunt, iuxta illud Luce XXII: Ecce gladii duo hic, per quos duos gladios possunt intelligi due potestates, spiritualis et terrena. Utrumque ergo gladium habebant discipuli, et utrumque gladium habet ecclesia.

Et si bene considerentur verba evangelii, optime figuratum est per illos duos gladios, quomodo utrumque gladium ecclesia habeat, quia, ut Beda ait, alter illorum gladiatorum extractus est, alter in vagina remansit. Nam, cum duo essent gladii, non legimus nisi unum gladium fuisse extractum, cum quo percussit Petrus servum principis sacerdotum et amputavit eius auriculam dexteram. Quid ergo est, quod, cum duo sunt gladii, unus extractus, alter in vagina remanens, nisi quod ecclesia duos habet gladios, spiritualem quantum ad usum, quod figuratur per gladium extractum, et materiale non quantum ad usum, sed quantum ad nutum, quod figuratur per gladium non extractum? Cum gladio itaque extracto et cum gladio spirituali, quem habet ecclesia ad usum servi idest peccatoris, quia qui facit peccatum servus est peccati, amputatur auricula dextera, per quam audiuntur verba Dei, sicut cum sinistra audiuntur verba seculi, idest separatur a communione fidelium, ut verba divina non possit audire ad salutem suam, et anima eius in verbis que procedunt ore Dei vivere nequaquam potest.

Sed quis usus est hoc gladio et quis amputavit auriculam dexteram? Petrus. Quare summus pontifex, qui succedit Petro, habet huiusmodi gladii usum, quia eius est habere potestatem ecclesiasticam et posse expellere alios per ecclesiasticam censuram et separare eos a communione fidelium. Alii autem si utuntur hoc gladio, auctoritate summi pontificis hoc exercent. Discipuli ergo habebant utrumque gladium, sed solum altero usi sunt; alterum autem non habuerunt ad usum, sed ad nutum. Sic et ecclesia utrumque gladium habet, quod non esset, nisi terreni principes habentes usum materialis gladii et habentes iudicium sanguinis essent sub famulatu et sub obsequio ecclesiastice potestatis. Et si terreni principes sunt sub famulatu ecclesiastice potestatis, consequens est ergo, quod et temporalia, quibus principatur potestas terrena, sint sub dominio ecclesie collocata.

Hiis itaque prelibatis adhuc ut evidencius nostrum propositum declaretur, dato quod concederemus eis qui negant temporalia sub dominio ecclesie collocari, quod potestas terrena eque immediate esset a Deo, sicut ecclesiastica, et quod una non esset per alteram constituta, quamvis hoc concedere sit negare que in canone biblie continentur, nihilominus tamen hoc concesso, adhuc quesita veritas manet, videlicet quod potestas terrena est sub ecclesiastica et temporalia sub dominio ecclesie collocantur; quod potest leviter declarari.

Nam hii duo gladii sumpti sunt propter duas partes que sunt in homine, propter animam videlicet et corpus, ut spiritualis gladius respiciat animas, materialis quidem qui habet iudicium sanguinis, videtur propter corpora et propter temporalia constitutus. Sed si Deus eque immediate faceret corpus humanum et animam humanam, numquam ex illo corpore et ex illa anima constitueretur homo, nisi esset corpus in potencia respectu anime, et anima esset actus et perfeccio corporis. Numquam autem ex duobus in actu fit unum, neque ex duobus in potencia, sed semper fit unum ex potencia et actu, ut in naturali physica diffusius declaratur. Si ergo ex anima et corpore fit unum, quia constituitur inde unus homo, oportet quod unum sit sub alio, quod unum perficiatur per aliud, quod unum alteri famuletur. Corpus itaque est sub anima, perficitur per animam et ordinatum est, ut anime famuletur.

Hii ergo duo gladii sunt propter regimen humani generis et propter regimen hominum. Si igitur homines sic se haberent, quod corpora essent ex una parte et anime ex alia, ita quod nullum dominium, nullam presidenciam haberent anime supra corpora, forte et hii duo gladii sic se haberent, quod unus non famularetur alii nec esset sub alio. Sed cum sic se habeant, quod anime et corpora ad quorum regimen ordinantur hii duo gladii, habent ad invicem hanc unionem et coniunccionem, quod ex eis fit unum aliquid, et corpora sunt sub animabus et famulantur eisdem, oportet quod et hii gladii hunc ordinem teneant, quod unus sit sub alio et alteri famuletur. Dato ergo quod uterque gladius esset eque immediate a Deo, tamen quia unus est ordinatus ad regimen corporum, alter vero ad regimen animarum: sicut corpus est sub anima, sic gladius erit sub gladio, et potestas terrena erit sub potestate ecclesiastica collocata. Cum ergo probatum sit, quod potestas regalis est per sacerdocium constituta, et cum ordinetur ad regimen corporum, illa scilicet spiritualis potestas ad regimen animarum, ex utroque sufficienter concluditur, quod altera sub altera collocetur.

Sed ad quid ulterius racionibus indigemus? Constat, quod potestas summi pontificis non est directe super animabus separatis; rogare quidem potest ecclesia pro illis qui sunt in purgatorio, cum quibus est caritate coniuncta. Sed directam potestatem et directam iurisdictionem habet super animabus coniunctis que presunt corporibus, ad quarum nutum moventur corpora. Unde glossa super illo verbo Matthaei XVI: Quodcumque ligaveris super terram etc. ait quod: Non enim data est potestas hominibus ligandi vel solvendi mortuos; qui autem mortuos solveret vel ligaret, non super terram, sed post terram hoc faceret. Habet ergo ecclesiastica potestas auctoritatem directam super animabus ut sunt coniuncte corporibus et ut presunt corporibus et ut ad nutum earum moventur corpora.

Consequens ergo est, quod, sicut auctoritas spiritualis est super animabus, ut presunt corporibus et ut ad nutum earum moventur corpora, sic huiusmodi potestas hoc modo est super animabus, ut eis subsit corporalis et terrena, et huiusmodi potestas sic habet spiritualem gladium, ut ei subsit gladius materialis, et ut habeat materialem gladium, etsi non ad usum, ad nutum. Ex hiis ergo manifeste patet, quod omnia temporalia sub dominio ecclesie collocantur.

Declaratum est ergo, quomodo potestas terrena est per ecclesiasticam constituta; et ex hoc est ulterius patefactum, quomodo temporalia sub dominio ecclesie collocantur. Quod autem potestas terrena non solum ex speciali mandato divino sit per ecclesiasticam, sed eciam sit ab ecclesiastica constituta, non est difficile declarare.

Nam inter potestates terrenas imperialis dicitur esse maior, et tamen huiusmodi potestatem potestas ecclesiastica, si expedit communi bono, potest transferre et iam transtulit de oriente in occidentem. Est eciam terrena potestas ordinata ad opus ecclesiastice potestatis. Nam imperator hoc modo consuevit iurare pape, quod si Romam veniat et adeptus sit imperium, secundum suum posse Romanam ecclesiam exaltare. Maiores ergo inter potestates terrenas iurant Romane ecclesie. Sed ad hoc omnes fideles tenentur, et quanto maiores sunt, magis tenentur Romanam ecclesiam exaltare. Nam ipse Deus noster Iesus Christus, qui exauditus est pro sua reverencia, oravit pro Petro, ut non deficeret fides sua. Numquam ergo deficere poterit in fide sedes Petri et Romana ecclesia. Et si quilibet fidelis loco et tempore tenetur eciam se exponere morti pro fide, et quanto maiores sunt, magis tenentur, consequens est, ut omnes fideles debeant secundum suum posse sedem Petri et Romanam ecclesiam exaltare. Ad hoc ergo tenentur omnes reges et principes et omnes terrene potestates, si velint esse fideles. Bene itaque dictum est, quod terrena potestas est per ecclesiasticam et ab ecclesiastica et in opus ecclesiastice constituta.

Quo posito consequens est, quod ipsa temporalia, quibus dominatur terrena potestas, sub ecclesiastice potestatis imperio necessario collocantur. Nam ad ecclesiasticam potestatem spectat dominos quam res eorum possidere. Ideo super illo verbo IIᵃ ad Cor. VIᵒ: Tamquam nihil habentes et omnia possidentes dicit glossa exponens hoc de apostolis, quod eorum fuit possidere non solum spiritualia, sed eciam temporalia, et subditur ibi in glossa, quod gloria fuit apostolorum tam res quam dominos earum possidere. Ecclesia ergo debet omnia possidere et nihil possidere; nam, quantum ad dominium, ut supra tetigimus, omnia possidet, quia super omnibus habet auctoritatem, tam super spiritualia, quam super temporalia, tam super res, quam super dominos, ut patuit ex glossa iam allegata. Nihil autem debet possidere quantum ad sollicitudinem; et hinc est, quod si esse non potest, quin ecclesia nullam sollicitudinem habeat de temporalibus, ipsa tamen, quantum potest, debet se abstrahere ab huiusmodi sollicitudine, ut spiritualibus liberius vacare possit, ut ipsa, militans Deo, non implicet se negociis secularibus.

Non tamen propter hoc colligitur, quod in nullo casu sit licitum ecclesie habere huiusmodi sollicitudinem. Si enim videat, quod expediat communi bono, potest tali sollicitudini aliquod opus dare, salvata congruencia sui status. Nam et dominus mandavit discipulis suis tollere sacculum et peram, quod non erat sine sollicitudine temporalium. Unde Beda exponens huiusmodi dictum evangelii et huiusmodi mandatum domini, quod tollerent discipuli sacculum et peram, ait quod dominus dat nobis exemplum, quod nonnumquam iusta causa instante quedam de nostri propositi rigore possunt sine culpa intermitti. Rigor ergo propositi discipulorum requirebat, ut tantam haberent sollicitudinem evangelizandi, quod omnem aliam sollicitudinem pretermitterent, ut non haberent sollicitudinem nec de sacculo nec de pera; iusta tamen causa instante poterat iuste rigor intermitti, ut haberent sollicitudinem eciam de sacculo et de pera.

Sic et ecclesia quantum ad dominium omnia possidet, sed tanta debet esse eius sollicitudo circa spiritualia, ut committat aliis sollicitudinem quantum ad temporalia, ut ipsa quantum ad sollicitudinem non habeat sacculum neque peram, et quantum ad huiusmodi sollicitudinem sit quasi nihil possidens. Propter quod illa eadem glossa, IIᵃ ad Corinthios VIᵒ, que dixit apostolos omnia possidere, quantum tamen ad sollicitudinem dixit eos nihil debere possidere, ideo ait, quod gloria fuit apostolorum nihil omnino possidere, et sine sollicitudine esse. Rigor itaque propositi ecclesiastici est se abstrahere a cura et sollicitudine temporalium, ut magis possit curam spiritualium exercere; iusta tamen causa instante secundum documenta Bede potest iste rigor intermitti, ut eciam de temporalibus et de pera et de sacculo ecclesia sollicitudinem gerat.

Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur

Quia potestas terrena temporalibus dominatur, ideo in variis capitulis huius opusculi conati sumus apercius declarare, quomodo huiusmodi potestas potestati spirituali iure et merito est subiecta, ut exinde habere possimus, quod spiritualis potestas non solum potestati terrene, sed eciam rebus temporalibus dominetur, cum auctoritas ecclesiastica et res temporales et earum dominos ostendatur habere subiectos.

Tetigimus autem in rubrica huius capituli quasi tria per que poterit nostrum propositum declarari: que tria sumpta sunt ex hiis que videmus in aliis potestatibus. Nam ne aliqui in hac materia valeant resistere, volumus per ea que videmus in aliis potestatibus ostendere, quod potestas terrena spirituali potestati debet esse subiecta, ut ex hoc eciam ulterius concludamus, quod ipsa terrena et ipsa temporalia iurisdictioni et dominacioni ecclesie supponuntur. Ex quibus poterit ulterius declarari, quod Deo disponente hee due potestates sic sunt ad invicem ordinate, quod una non impedit aliam, sed iuvat, et una non tollit ius alterius, sed quelibet modo debito observato gaudet et utitur iure suo, ut si potestas terrena famulatur spirituali, in hoc ius potestati terrene non tollitur, quia tenetur spirituali potestati iure et merito famulari. Et si iusta causa imminente de rebus imperii vel de ipso imperio se intromittat ecclesia, eciam si iusta imminente causa ipsum imperium transferat, nulli ex hoc iniuriam faceret, cum hoc de iure sibi competat, et nulli dicatur iniuriam facere, qui utitur iure suo. Dicebatur enim in precedenti capitulo, quod hoc exigit rigor ecclesiastice potestatis, quod si omnia possideat omnibus dominando, et ut liberius spiritualibus vacet, nihil possideat temporale, scilicet circa illud sollicitando; sed sollicitudo temporalium est laicis committenda; iusta tamen imminente causa, ut probavimus per auctoritatem Bede, iste rigor potest aliquando intermitteri, ut de ipsis temporalibus et de hiis que spectant ad ius imperii iuste se ecclesia intromittat.

Descendamus ergo ad propositum declarantes que in rubrica capituli continentur. Eapropter distinguemus quatuor genera potestatum et in quolibet huiusmodi genere ostendemus aliquas potestates esse superiores, aliquas inferiores, et in quolibet eciam huiusmodi genere semper inferiores potestates superioribus famulantur. Describentes itaque potestatem dicamus, quod nihil aliud est potestas, nisi per quam aliquis dicitur esse potens. Sicut ergo hec est albedo, per quam aliquid dicitur esse album, et hec nigredo, per quam aliquid dicitur esse nigrum, sic hec est potestas, per quam aliquis dicitur esse potens.

Videmus autem, quod per virtutes naturales sunt potentes naturales cause, ut ignis per calorem et per virtutem calefactivam, quam habet, potest calefacere, et aqua per virtutem infrigidativam potest infrigidare, et celum per virtutem, quam habet, potest in ista inferiora influere, ita ut quilibet res naturalis per suam virtutem et per suam potenciam sit potens. Et sicut per virtutes naturales sunt potentes naturales cause, sic per artes sunt potentes artifices, ut per artem citharizandi potest citharista debite citharizare, qui autem illa arte caret, debite citharizare non potest. Tercio per ciencias sunt potentes sapientes, ut per naturalem philosophiam fit quis potens cognoscere partes et passiones corporis mobilis, et per alias ciencias fit aliquis potens speculati et cognoscere que in illis scienciis declarantur. Per principatus vero sunt potentes principes, sive sint illi principatus materiales sive spirituales, ut quilibet suo iure gaudeat, et suo principatu quilibet principetur.

Distincta ergo sunt quatuor genera potestatum, ut unum genus potestatum sint virtutes naturales, aliud sint artes, tertium sint sciencie, quartum sint principatus et gubernaciones hominum. Et quilibet harum potestatum in quadam ordinacione et proporcionacione consistit, ut potestas naturalis sit proporcionata faccio effectuum naturalium, potestas autem artificialis sit recta ratio vel ordinata faccio factibilium artificialium; potestas quidem scientifica sit recta ratio consideracionum speculabilium; potestas autem principatuum sit ordinata et recta ratio gubernacionis hominum. Et quia presentem tractatum suscepimus, ut de ipsis principatibus, qui sunt potestates quedam, aliqua pertractemus, si volumus diligenter videre, quis ordo sit in principantibus et in gubernacionibus hominum, que gubernaciones sunt potestates quedam, debemus in potestatibus aliis aspicere; prout videbimus in potestatibus aliis, poterimus de principibus et gubernacionibus hominum aliqua declarare.

Sic autem videmus in potestatibus naturalibus, quod aliqui sunt ibi superiores, aliqui inferiores; ut virtutes celestes sunt superiores, quam elementares, nam elementares virtutes non agunt nisi in virtute celi, quia, ut in naturali philosophia traditur, ignis non ageret ad generacionem ignis vel non posset generare ignem, nisi in virtute celi, ita quod celum et ignis generant ignem. Et quod dictum est de elementis intelligendum est de elementatis, ita quod secundum istum ordinem, quem videmus, equus non posset generare equum, nisi in virtute solis; et sic de animalibus aliis, ita quod sol et equus generant equum, et sol et leo generant leonem, ut habet in naturalibus declarari. Virtus ergo celestis, tamquam communior et universalior, omnibus aliis virtutibus dominatur, sive virtutes ille sint elementorum sive elementatorum.

Et sicut in rebus naturalibus videmus aliquas superiores, aliquas inferiores, sic et in artibus alique sunt superiores, alique inferiores, ut sicut est quedam ars facere frena, ita est quedam ars scire uti milicia, et hee due artes non comparantur ad paria, sed est ars sub arte, ut frenifactiva est sub militari, ut frenifactiva tale facit frenum, quale expedit militi. Sed non secundum eandem rationem virtutes iste inferiores famulantur celestibus; nam virtutes iste inferiores famulantur celestibus, eo quod particularius agunt; frenifactiva vero obsequitur militari eo, quod materiam preparat. Nam celi est in omnia influere, omnia iuvare: iuvat enim elementa et elementata, iuvat enim aquam ad infrigidandum, ignem ad calefaciendum, equum iuvat, ut generet equum, leonem, ut generet leonem: nam nec leo nec equus nec alia elementa possent naturaliter aliquid facere, nisi virtute celi, nec aqua nec ignis nec alia elementa possent aliquid facere, nisi in virtute celi.

Virtus itaque celi est generalis et ideo dominatur; virtutes autem istorum inferiorum, cum sint elementorum sive elementatorum, sunt particulares et ideo famulantur. In artibus vero, ut frenifactiva famulatur militari, potes assignare rationem et causam magis ex preparacione materie quam ex particularitate agentis, quia possent aliis et aliis animalibus ab equo fieri frena, que animalia non essent organum ad militandum nec ad bellandum. Licet ergo ista inferiora sint sicut virtutes particulares respectu celi, ut nihil agant, nisi in virtute eius, non tamen oportet, quod frenifactiva sit sic particularis respectu militaris, quod nihil agat, nisi quod expedit militi. Famulatur tamen frenifactiva militari, materiam sibi preparando, et ut sibi materiam praeparat, se et sua ad militarem ordinat. Dicemus ergo, quod equus est quedam materia circa quam se exercitant milites; sed equus non est materia preparata et disposita, ut serviat militi, nisi habeat frenum, sicut nec navis esset disposita, ut famuletur naute, nisi haberet temonem. Frenifactiva itaque famulatur militari materiam preparando; sic eciam dolativa famulatur domifactive materiam disponendo, nam ille qui dolat lapidem obsequitur edificatori sibi materiam preparando.

Assignate itaque sunt rationes et cause in rebus naturalibus et in artibus, quare una alteri famuletur. In scienciis vero possumus terciam rationem et causam assignare, quare una famuletur alteri, ut inter ciencias humanitus inventas omnis famulatur metaphysice, non solum quia metaphysica est generalior et universalior quam alie sciencie, sed eciam quia magis attingit optimum. Inter ciencias enim humanitus inventas metaphysica magis habet considerare de Deo, qui est optimum inter encia, quam aliqua alia sciencia considerare possit. Et inde est, quod theologia est domina scienciarum et omnibus scienciis utitur in obsequium suum, ut ipsa metaphysica sit eius ancilla et famula, quia magis attingit optimum, quam metaphysica et quam aliqua sciencia. Nam metaphysica vel aliqua sciencia humanitus inventa, si considerat de Deo, hoc est, prout illa consideracio haberi potest ductu rationis; sed theologia considerat de Deo, ut habetur eius cognicio cum adiutorio divine revelacionis; et quia plura possunt haberi, ut habentur, de Deo per revelacionem, quam per previam rationem, consequens est, quod theologia magis attingat optimum et plura possit considerare de Deo, quam aliqua alia sciencia; et exinde est dea et domina scienciarum, omnes autem alie sciencie sibi ancillantur. Ideo omnes eas tamquam ancillas mittit vocare ad arcem et ad menia civitatis, nam omnibus eis utitur in obsequium suum, ut omnes defendant arcem et menia civitatis, idest ut omnes defendant theologiam, quam dicimus esse quandam arcem et quandam civitatem cum suis meniis, ut non possit ab adversariis impugnari. Unde in Canticis assimilata est turri David, que edificata est cum propugnaculis, ubi sunt varii clipei et omnis armatura forcium, ut argumenta philosophorum non possint eam dirimere nec sufficienter invadere. Que omnia possunt et ad theologiam et ad ecclesiam adaptari. Distinximus ergo quatuor genera potestatum, quia dicimus alias potestates esse virtutes naturales, alias res artificiales, alias rationes seminales et alias principatuum et hominum gubernaciones. In tribus quidem primis generibus assignavimus tres rationes et causas subieccionis et dominacionis: ut in virtutibus naturalibus, quare dominantur virtutes celestes, assignavimus rationem et causam, generalitatem et contraccionem, ut ideo virtutes celestes dominantur, quia sunt generales, ideo autem iste virtutes inferiores famulantur, quia sunt contracte et particulares. In rebus quidem artificialibus assignavimus huiusmodi rationem et causam materie preparacionem, ut ideo dolativa famulatur domifactive et frenifactiva militari, quia eis materiam preparant et disponunt. In racionibus quidem sciencialibus assignavimus rationem et causam appropinquacionem ad optimum, ut illa que magis attingit optimum, dominatur et cetere ancillantur.

In quarto vero genere potestatum, ut in principatibus et gubernacionibus dicemus omnes has tres causas simul concurrere. Dicemus enim, quod potestas et principatus terrenus debet obsequi et famulari potestati et principatui spirituali propter omnia prefata tria: et quia particularior et quia materiam disponens et preparans et quia non ita appropinquat nec attingit optimum potestas hec sicut illa.

Est autem potestas ecclesiastica universalior quam terrena, quia ipsa ecclesia dicitur esse catholica, idest universalis, ut dicit Isidorus, Etymol. lib. VIIᵒ, cap. ultimo, propter quod ait, quod catholicus universalis sive generalis interpretatur, et subdit, quod Greci universale catholicum vocant. Si ergo est articulus fidei, quod debemus credere sanctam ecclesiam catholicam, non est vere fidelis qui non credit ecclesiam esse catholicam, idest universalem et sanctam, idest sancitam et firmam, quia fundata est supra firmam petram vel sanctam, idest puram et immaculatam, iuxta illud ad Ephesios Vᵒ: Ut exhiberet ipse Christus sibi gloriosam ecclesiam, non habentem maculam aut rugam. Ecclesia ergo est sancta et catholica, idest universalis; vere autem universalis non esset, nisi omnibus universaliter preesset.

Ceteri autem principatus sunt particulares, quia nullus est principatus, sine quo non possit quis salutem consequi, et maxime si loquamur de principatibus secularibus et de potestatibus terrenis, a quibus quis se abstrahens fit saluti propinquior. Nam clerici qui non sunt sub potestate terrena, sunt in statu perfecciori, quam laici qui sub potestate terrena collocantur. Potestas itaque terrena non est universalis, ut, nisi quis sit sub ea, non possit salutem consequi; immo, ut diximus, clerici qui non sunt sub potestate terrena, sunt in statu perfecciori quam laici.

Semper enim voluit dominus non clericos solum liberos esse a potestate terrena, sed eciam confugientes ad clericos voluit immunitatem et libertatem consequi. Nam Numeris penultimo mandavit Deus, quod levitis qui serviebant altari, per quos secundum Hugonem intelliguntur clerici, darentur quadraginta octo urbes sive quadraginta octo oppida. Mandavit eciam, quod non solum darentur eis oppida et urbes ad habitandum, sed eciam suburbana ad animalia nutriendum; voluit eciam, quod huiusmodi suburbia se protenderent contra omnem plagam celi sive contra omnem partem, videlicet circa orientem, occidentem, meridiem et septentrionem. Mandavit insuper, quod de huiusmodi quadraginta octo urbibus sive quadraginta octo oppidis sex deberent esse separata in auxilium fugitivorum, ut fugerent ad ea, qui fuderint sanguinem.

Habentes ergo gladium materiale et iudicium sanguinis non habebant auctoritatem exercendi huiusmodi iudicium contra fugientes ad illa sex oppida levitarum id est clericorum: per quod sufficienter monstratur, quod non solum nunc in lege gracie, ubi sacerdocium est longe dignius, quam esset in lege scripta, quia hic est veritas, ibi autem erat figura, nunc autem in altari vere continetur Christus, vere est ibi corpus quod traxit Christus de virgine, est ibi et suus proprius sanguis, licet non sub propria specie, sed sub specie panis et vini; secundum virtutem tamen est ibi Christus et secundum propriam substanciam, qui in sacramentis veteris legis solum erat secundum figuram. Si ergo tunc in lege veteri sacerdocium et clerus erant tante dignitatis, quod non solum ipsi erant exempti a potestate laicali, sed eciam confugientes ad ipsos secundum determinata oppida, dato quod effudissent sanguinem et quod merita eorum exigerent, quod subirent iudicium sanguinis, nihilo minus tamen salvi erant a dicto iudicio: multo itaque forcius nunc, ubi sacerdocium est dignius et status clericalis perfeccior, clerus non est subiectus potestati terrene. Immo et confugientes ad clericos et potissime fugientes ad loca Deo dedicata, in quibus locis serviunt clerici, dato quod incurrerent mortis iudicium, terrena potestas non poterit in eos suam exercere potenciam. Que omnia particularitatem potestatis terrene et libertatem et immunitatem clericorum arguunt et demonstrant.

Est ergo particularis terrena potestas, quia non habet super omnibus potestatem; potestas autem ecclesiastica est universalis. Quod figuratum fuit in libro Numerorum, quando levitis, idest clericis, data fuerunt suburbia versus omnem partem celi; in quo figurabatur, quod ecclesia, que succedere debebat levitis qui serviebant altari, in universo orbe et in omni parte dominari debebat. Nam quilibet de iure est sub illo, sub quo non existens non potest salutem consequi. In universo itaque orbe debet ecclesia dominari et omnes debent esse sub ea, sub qua non existentes clausas invenient celi ianuas, ut ad regna celorum non valeant introire.

Hoc eciam universale dominium ecclesie non solum fuit figuratum in lege veteri, sed fuit expressum inter articulos fidei, qui non sunt restringendi, sed dilatandi, cum super eis fundentur omnia, que sunt credenda et tota christiana fides. Quilibet autem verus christianus debet confiteri hunc articulum, quod ecclesia est sancta et catholica. Non autem esset catholica, idest universalis, nisi omnibus tam fidelibus quam rebus fidelium dominaretur. Nam ecclesia est catholica universaliter dominando, et ipsi fideles ex hoc sunt catholici, universaliter se ecclesie subiciendo. Nullus autem se dicat esse catholicum, nisi universali ecclesie sit subiectus, et nullus confiteatur ecclesiam esse catholicam, nisi confiteatur eam universaliter dominari. Non est autem quis universaliter subiectus ecclesie, nisi se et sua ecclesie subiciat: primo quidem se et postea sua; quia, ut habetur Geneseos IVᵒ, quod respexit dominus ad Abel et ad munera eius, prius ergo ad Abel, et postea ad munera. Primo ergo fideles debent se subicere ecclesie, et postea sua. Utraque autem sunt ecclesie, et fideles et res fidelium, et apostoli utrumque volebant possidere et utrisque volebant dominari, non ut se ipsos exaltarent, sed ut ecclesiam dilatarent et eam universalem et catholicam facerent. Ideo dicit glossa ad Corinthios VIIᵒ c, gloriam fuisse apostolorum tam res quam dominos earum possidere.

Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod quasi singula verba huius rationis concludunt terrenam potestatem tam secundum se, quam secundum sua potestati ecclesiastice debere esse subiectam. Tamen ut prosequamur nostram materiam, prout in rubrica capituli est descripta, dicemus, ut est per habita manifestum, quod dominium ecclesiasticum est universale, dominium terrenum est particulare.

Propter quod dominium ecclesiasticum imitatur virtutes celestes, quarum est in omnia influere; dominium vero terrenum imitatur virtutes istas inferiores, quarum est particulares effectus efficere, ut ignis ita calefacit, quod per se loquendo non infrigidat, et aqua ita infrigidat, quod per se loquendo non calefacit; virtus autem celestis utrumque peragit, quia iuvat aquam ad infrigidandum, quia virtute celi subtracta, secundum hunc ordinem quem videmus, aqua non posset infrigidare; hoc eciam modo iuvat ignem ad calefaciendum. Omnes enim iste virtutes inferiores, tanquam famulantes celo, quecumque agunt, illa efficiunt in virtute celi.

Sic et terreni domini, tamquam famulantes ecclesie in omnibus suis actibus et in omnibus que ad ipsos spectant, debent recognoscere ecclesiam catholicam et universalem idest universaliter dominantem. Erit igitur terrena potestas sub ecclesiastica, sicut particularis sub universali; quam subieccionem habent virtutes inferiores ad celestes. Secundo erit terrena potestas sub ecclesiastica, sicut preparans materiam est sub ea cui preparat. Nam ad terrenam potestatem pertinet per ecclesiam et sub ecclesia accipere gladium materiale et dominari rebus materialibus et rebus temporalibus et eciam humanis corporibus, quantum ad personas laicas et ad res earum super quibus potenciam acceperunt.

Erit ergo potestatis terrene officium super hiis iusticiam facere, ut nullus iniuriatur alteri in proprio corpore nec in propriis rebus, sed quilibet civis et quilibet fidelis gaudeat bonis. Officium ergo terrene potestatis est materiam preparare, ne princeps ecclesiasticus in spiritualibus impediatur. Nam corpus factum est, ut serviat anime, et temporalia, ut deserviant corpori. Tunc est ergo bene dispositum corpus, quando bene deservit anime, et tunc sunt bene disposita et ordinata temporalia, quando ordinantur ad sufficienciam vite corporalis et ad indigenciam humanorum corporum. Totum ergo officium potestatis terrene est ista bona exteriora et materialia sic gubernare et regere, ut non impediuntur fideles in pace consciencie et in pace animi et in tranquillitate mentis. Hoc enim modo iusticia et pax osculate sunt non solum in hiis que sunt ad Deum, quia nisi nos vivamus iuste cum Deo, non habebimus pacem cum ipso, sed eciam iusticia in istis exterioribus multum facit ad tranquillitatem animi et ad pacem mentis. Si omnes enim essent ita perfecti, sicut dicitur Matth. Vᵒ: Si quis te percusserit in dexteram maxillam, prebe illi et alteram, et ei qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium, quantum ad patientes iniuriam forte non esset opus iusticie terrene. Sed quia non sunt omnes ita perfecti, et quia non solum bonum est reprimere iniurias, ne offendantur patientes, sed eciam ne offendant agentes, opus fuit instituere potestatem terrenam propter servandam iusticiam in corporibus et in rebus temporalibus, ad salvandam tranquillitatem animi et pacem mentis, ad salvandam tranquillitatem in rebus spiritualibus.

Hoc ergo potissime faciunt principes terreni, quod disponunt et preparant materiam principi ecclesiastico. Illi ergo salvant iusticiam in rebus temporalibus et materialibus, ut salvetur pax mentis et tranquillitas in rebus spiritualibus, ut ille qui spiritualiter dominatur, possit liberius dominari. Sicut ergo frenifactiva, imponens frenum equo, preparat equum militi, ut ei liberius famuletur, sic potestas terrena, imponens frenum laicis, ne forefaciant in ecclesiam nec in se ipsos, disponit eos, ut potestati ecclesiastice liberius sint subiecti. Et sicut dolativa, dolans lapides, disponit eos, ut edificator ex ipsis lapidibus possit debitam et ordinatam domum facere, sic, quia fideles sunt membra, ex quibus conficitur corpus ecclesie, et sunt lapides, ex quibus conficitur spirituale templum, quod est ecclesia, cuius lapis angularis et fundamentum est Christus iuxta illud ad Ephesios IIᵒ: Ipso summo angulari lapide Christo Iesu, in quo omnis edificacio constructa crescit in templum sanctum in Domino, in quo vos coedificamini, etc., terrena potestas per iusticiam in exterioribus bonis dolat et disponit istos lapides ad pacem mentis et ad tranquillitatem animi, ut ex eis spirituale templum liberius et facilius construatur.

Patet ergo, quod terrena potestas et ars gubernandi populum secundum terrenam potestatem est ars disponens materiam ad disposicionem ecclesiastice potestatis. Quare, sicut frenifactiva supponitur militari, et sicut dolativa est subiecta domifactiva, ut omnia agant secundum earum nutum et voluntatem, et ut omnia instrumenta earum et omnia earum organa ordinent ad nutum et ad voluntatem superiorum arcium: sic ars dominandi secundum terrenam potestatem et ipsa terrena potestas debet sic esse subiecta potestati ecclesiastice, ut se ipsam et omnia organa et instrumenta sua ordinet ad obsequium et ad nutum spiritualis potencie. Et quia organa et instrumenta potestatis terrene sunt civilis potencia, arma bellica, bona temporalia que habet, leges et constituciones quas condit, ideo se ipsam et omnia hec tamquam eius organa et instrumenta ordinare debet ad obsequium et voluntatem ecclesiastice potestatis. Ipsa itaque secularis potestas secundum se et secundum omnia prefata organa subicitur ecclesiastice potestati.

Tercio erat terrena potestas sub ecclesiastica tamquam attingens optimum sub ea que magis attingit. Quem modum subieccionis videmus in scienciis, ut quia metaphysica, que est de Deo, est dea scienciarum inventarum ab homine, et omnes alie huiusmodi sciencie sunt sub metaphysica et famulantur sibi, et ipsa dirigit alias ciencias. Secundum hunc eundem modum potestas ecclesiastica, que est spiritualis et in hiis que sunt ad Deum, est domina potestatis terrene, et ad eam spectat potestatem huiusmodi dirigere, et potestas terrena debet sacerdotis imperio esse subiecta.

Aperi ergo oculos tuos et vide, interroga virtutes naturales, et annunciabunt tibi; considera modos artificiales, et dicent tibi; animadverte consideraciones scienciales, et manifestabunt tibi. Vides in virtutibus naturalibus, quod particulares virtutes et terrene subiciuntur secundum se et secundum sua virtutibus universalibus et celestibus; vides eciam in artificialibus, quod artes preparantes materiam subiciuntur secundum se et secundum sua hiis quibus materiam preparant; vides insuper in consideracionibus sciencialibus, quod scientia magis attingens optimum omnibus aliis scienciis dominatur. Et quia omnia ista concurrunt in potestate ecclesiastica respectu terrene, quia terrena est particularior, disponens materiam et est minus attingens optimum, exinde claro clarius arguitur et concluditur, quod huiusmodi potestas et secundum se et secundum sua potestati ecclesiastice subdatur et obsequatur.

Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest

Declaravimus in precedenti capitulo, quod sicut virtutes terrene, secundum totum illud quod sunt, sunt subdite celestibus, et quod sicut alie sciencie humanitus invente sunt subdite metaphysice, et sicut artes preparantes materiam secundum se et secundum omnia sua organa superioribus artibus supponuntur, sic potestas terrena secundum se et secundum totum id quod est et secundum omnia sua organa sacerdocio debet esse subiecta. Dicebamus eciam, quod organa potestatis terrene sunt civilis potencia, temporalia, arma bellica, constitutiones et leges condite ab huiusmodi potestate.

Non ergo secundum se et secundum omnia sua organa hec potestas illi subicitur, nisi constitutiones et leges condite a potestate terrena ad canones ecclesiasticos ordinentur, et nisi civilis potencia temporalia et arma bellica et quecumque possidet potestas terrena ad adminiculum et ad famulatum iurisdictionis ecclesiastice disponantur.

In presenti autem capitulo volumus declarare, quod nullum est dominium cum iusticia, sive sit dominium super res temporales sive super personas laicas, de quo magis posset dubium exoriri, nisi sit sub ecclesia et per ecclesiam institutum.

Probabimus enim rationibus et auctoritatibus, quod non sufficit, quod quicumque sit generatus carnaliter, nisi sit per ecclesiam regeneratus spiritualiter, quod possit cum iusticia rei alicui dominari nec rem aliquam possidere, ut hic homo qui est a patre carnali generatus, nisi sit per ecclesiam regeneratus, in hereditatem paternam non potest cum iusticia subcedere nec dominium rerum paternarum poterit cum iusticia obtinere. Si igitur initium habendi hereditatem paternam et subcedendi in dominium hereditatis paterne habet quis ex eo, quod est a patre carnaliter generatus, complementum tamen huiusmodi dominii et perfeccionem sic subcedendi habet ex eo, quod est per ecclesiam regeneratus. Quare si pater habet dominium hereditatis cum filio et habet dominium superius, quam habeat filius, ecclesia habet dominium cuiuscumque hereditatis et quarumcumque rerum et habet superius et excellencius huiusmodi dominium, quam habeant ipsi fideles. Et quia, ut tangebamus, subcedendi in hereditatem paternam, quia a patre est quis generatus, est iusticia iniciata; sed subcedendi in talem hereditatem, quia est quis per ecclesiam regeneratus, est iusticia perfecta et consummata; et in tantum ista iusticia quam dicimus esse perfectam consummativam, est fecundior et universalior, quam illa, quod si ista desit, illa tollatur. Nam, ut clare patebit, si quis a patre esset carnaliter generatus et non esset eciam per ecclesiam spiritualiter regeneratus, dominium hereditatis paterne non posset cum iusticia possidere.

Hiis itaque prelibatis, ut nostrum propositum liquido declaretur, incipiamus a sacramentis tam legis nature, quam scripte, quam eciam legis gracie, quia ex diferencia horum sacramentorum accipietur via et fundamentum ad declarandam propositam veritatem. Videtur autem Hugo aperte asserere, quod dominium temporalium et terrenorum, sive sit utile sive potestativum, ecclesia a secularibus principibus recognoscat, et pia largicione fidelium ecclesia incepit temporalia dominia possidere: quod videtur nostro proposito contrarium, cum dixerimus, quod dominium quodcumque cum iusticia nonnisi per ecclesiam haberi potest. Sed si distinguatur inter dominia, patebit, quomodo potestates terrene dominium, quodcumque habent, per ecclesiam acceperunt; patebit eciam, quomodo verificari potest, quod ecclesia a principibus rerum temporalium dominia recognoscat. Sed de hiis in sequentibus capitulis intendimus diffusius pertractare. Nam sic volumus iura ecclesiastica describere et reddere que sunt Dei Deo, ut eciam reddantur que sunt Cesaris Cesari, et ut reges et principes habentes materiale gladium suis iuribus non priventur.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod ex diferencia sacramentorum poterit proposita veritas declarari, quia sacramenta legis nature erant indeterminata et voluntaria; sed in lege scripta fuerunt sacramenta determinata et particularia, in lege quidem gracie sunt sacramenta non solum determinata et certa, sed eciam sunt generalia et universalia. Quilibet enim sub lege nature, secundum quod dominus sibi inspirabat, sic offerebat oblaciones et sacrificia. Propter quod sacramenta illa voluntaria erant, quia quilibet id agebat pro libito voluntatis. Unde Hugo in libro De Sacramentis libro Iᵒ, parte XIᵃ, ait quod inter sacramenta sub naturali lege et sub lege scripta et sub gracia hoc interesse conspicimus, quod illa voluntatis magis esse videntur, ista necessitatis. Illa, videlicet sacramenta in lege nature, ex voto celebrata fuerunt, ista, videlicet in lege scripta et sub gracia, ex precepto. In lege itaque nature neque sacramenta neque decima neque sacrificia neque oblaciones, ut ipse Hugo ait, ita homini ex necessitate sunt indicta, ut qui ea non executus fuisset, reatum prevaricationis incurreret. Fuerunt ergo illa sacramenta non ex mandato, ut qui ea non faceret, reatum incurreret prevaricationis, sed fuerunt ex voluntate et ex voto, ut qui ea fideliter coleret, inveniret meritum devocionis.

Sed in lege quidem veteri sive in lege scripta fuerunt sacramenta determinata et distincta, sed non fuerunt universalia, sed particularia. Erant enim sacramenta illa sub precepto, sed non omnes tenebantur ad illa sacramenta, sed solus Iudaicus populus. Pactum enim fuit inter Deum et Abraham et semen eius, quod circumcideretur omne masculum, et quod debebat fieri talis circumcisio octava die. Ideo dicitur Geneseos XVIIᵒ: Infans octo dierum circumcidetur in vobis et omne masculinum in generacionibus vestris; et sequitur quod masculus cuius prepucii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo. Igitur si distinctum et si preceptum erat, quid deberent facere, quia infans octo dierum debebat circumcidi, non tamen hoc preceptum erat universale, quia non tangebat, nisi masculos tantum, nec tangebat omnes masculos, sed solum masculos de populo Iudaico; masculi autem alii de populo gentilium eciam post preceptum de circumcisione salvabantur vel salvari poterant in fide parentum nec tenebantur circumcidi, quia non erat eis datum illud preceptum. Ideo Geneseos XVIIᵒ non mandabatur circumcidi omnis masculus in quibuscumque generacionibus, sed in generacionibus vestris, idest in generacionibus Abrahe.

Sed in lege gracie sunt sacramenta non solum distincta et sub precepto, sed eciam sunt universalia; ideo dicitur Iohannis IIIᵒ: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei; et Marci ultimo dicitur: Euntes in mundum universum predicate evangelium omni creature. Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, qui autem non crediderit, condemnabitur. Non autem distinguitur hic inter generacionem Abrahe et generaciones alias, nec eciam inter masculos et feminas, sed mandatur, quod predicetur evangelium in universo mundo et omni creature, idest omni homini, tam masculo quam femine. Sacramentum ergo universale est baptismus omni tempore, quia si ante octavam diem moriatur infans non baptizatus, de iure communi non dicitur esse salvus. Est eciam universale hoc sacramentum omni generacioni et omni sexui, cum nullus posset consequi salutem sine eo vel in re vel in voto. Et quia sacramentum hoc datur in ecclesia, ideo ecclesia est catholica idest universalis, et est mater omnium, cum nullus possit consequi salutem, nisi sit subiectus ecclesie et nisi sit eius filius. Hanc autem universalitatem habuit ecclesia et habuit hoc sacramentum a passione et post passionem Christi. Nam ante passionem currebant legalia et evangelia, ut et circumcisi salvarentur et eciam baptizati, sed post passionem Christi legalia fuerunt mortua, ut ex tunc nullus salvaretur, nisi baptizatus. Ideo ex latere Christi dicitur esse formata ecclesia, quia a passione Christi habent virtutem sacramenta ecclesie. Et quia tunc cepit ecclesia esse universalis, ut nullus salvaretur, nisi per sacramenta ecclesie, quando Christus fuit passus, quia ante passionem, ut diximus, eciam absque hoc sacramento poterat esse salvus, ideo super illo verbo ad Romanos Vᵒ, quod Adam est forma futuri Ade, vult glossa, quod primus Adam gerebat formam, idest typum et similitudinem futuri Ade, idest Christi: ait glossa, quod Adam dicitur forma Christi, quia sicut ille est pater omnium secundum carnem, sic Christus est pater omnium secundum fidem; et sicut ex latere Ade dormientis formata est Eva, sic ex latere domini dormientis in cruce fluxerunt sacramenta per que salvatur ecclesia.

Hiis ergo declaratis volumus descendere ad propositum et ostendere, quod nullum sit dominium cum iusticia nec rerum temporalium nec personarum laicarum nec quorumcumque, quod non sit sub ecclesia et per ecclesiam, ut agrum vel vineam vel quodcumque aliud quod habet hic homo vel ille non potest habere cum iusticia, nisi habeat illud sub ecclesia et per ecclesiam.

Dicemus enim cum Augustino IIᵒ De Civitate Dei, cap.ᵒ XXIIᵒ, quod vera iusticia non est, nisi in ea republica cuius est conditor rectorque Christus. Videbantur enim Romani gentiles multum de iusticia loqui et de republica magnum sermonem facere. Sed illa respublica, ut Augustinus ait prefato libro, non erat viva moribus, sed picta coloribus. Nam quia Romani mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum, ideo dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, nec vera iusticia in eorum republica esse poterat, ubi non colebatur verus Deus; et post passionem Christi nulla respublica potest esse vera, ubi non coleretur sancta mater ecclesia, et ubi non est conditor et rector Christus. Unde Augustinus XIXᵒ De Civ. Dei, cap. XXIᵒ, vult quod respublica Romanorum non fuit vera respublica, quia numquam fuit ibi vera iusticia.

Et quia forte alicui auctoritates non sufficiunt, volumus rationes adducere, quod nullus possit cum iusticia de aliqua re habere dominium, nisi sit regeneratus per ecclesiam. Nam, ut dicit Augustinus predicto libro et capitulo, iusticia est virtus, que sua distribuit unicuique. Nisi ergo reddatur unicuique quod suum est, vera iusticia non est. Cum ergo tu debeas esse sub Deo et sub Christo, nisi sis sub eo, iniustus es, et quia iniuste es subtractus a Christo domino tuo, iuste quilibet res subtrahitur a domino tuo. Qui enim non vult esse sub domino suo, nullius rei cum iusticia potest habere dominium. Si enim miles nollet esse sub rege, dignum esset, ut subditi eius non deberent esse sub milite. Si ergo miles se subtrahit iniuste a domino suo, iuste privatur omni dominio suo. Sed quicumque non est regeneratus per ecclesiam, non est sub Christo domino suo; digne igitur privatus est omni dominio suo, ut nullius rei iuste dominus esse possit.

Vides ergo, quod ad iustam et dignam possessionem rerum plus facit regeneracio per ecclesiam, que est spiritualis, quam generacio, paterna, que fuit carnalis. Nam ex eo, quod quis est generatus per patrem carnaliter, est natura filius ire, iuxta illud apostoli ad Ephesios IIᵒ: Eramus natura filii ire; et in Psalmo dicitur: Ecce iniquitatibus conceptus sum. Ergo nati carnaliter sumus natura filii ire, sumus iniquitatibus concepti, et per consequens non sumus sub domino nostro, ut diximus. Dignum est, quod privetur omni dominio suo iste, qui est carnaliter a patre generatus nec potest subcedere iuste in dominium hereditatis paterne, nisi sit per ecclesiam regeneratus; per quam regeneracionem collocatur sub Christo domino suo. Propter quod non privatur dominio suo, sed iuste debetur sibi dominium hereditatis sue. Igitur, si quia es filius patris, ex hoc arguere possumus, quod pater est magis dominus illius hereditatis, quam tu, cum ad possidere iuste quamcumque possessionem magis faciat ecclesia que te regenerans facit te esse sub Christo domino tuo, sub quo non existens nihil iuste possidere potes, sub qua et per quam es filius misericordie, quam faciat pater tuus carnalis, sub quo iniquitatibus conceptus es et es natura filius ire: magis itaque erit ecclesia domina possessionis tue, quam tu ipse.

Concludamus ergo et dicamus, quod si nullum est dominium, nec utile, cuiusmodi est dominium fructiferum, nec potestativum, cuiusmodi est dominium iurisdictionem habens, quod cum iusticia possideatur, nisi possidens sit subiectus Deo, quia Deo quis subiectus esse non potest, nisi per sacramenta ecclesie, ideo, ut dicebamus, magis es dominus possessionis tue et cuiuscumque rei quam habes, quia es ecclesie filius spiritualis, quam quia es filius patris carnalis. Consequens ergo est, quod hereditatem tuam et omne dominium tuum et omnem possessionem tuam magis debes recognoscere ab ecclesia et per ecclesiam et quia es filius ecclesie, quam a patre tuo carnali et per ipsum et quia es filius eius. Consequens est eciam, quod si pater, eo vivente, est magis dominus hereditatis, quam tu, ecclesia, que non moritur, est magis domina rerum tuarum, quam tu.

Animadvertendum tamen quod, licet dicamus ecclesiam omnium possessionum et omnium temporalium esse matrem et dominam, non tamen propter hoc privamus fideles dominiis suis et possessionibus suis, quia, ut infra patebit, et ecclesia habet huiusmodi dominium et eciam fideles huiusmodi dominium habent; sed ecclesia habet tale dominium universale et superius, fideles vero particulare et inferius. Reddimus ergo que sunt Cesaris Cesari, et que sunt Dei Deo, quoniam ipsorum temporalium dominium universale et superius ecclesie tribuimus, dominium autem particulare et inferius fidelibus elargimur.

Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna

Ex precedenti quidem capitulo satis haberi potest, quod in presenti capitulo continetur. Ad maiorem tamen declaracionem propositi dicemus, quod loquendo eo modo secundum quem Sapiencie IIIᵒ scribitur, quod Deus invenit illos, idest homines iustos et habentes graciam, dignos se, idest dignos participacione beatitudinis sue, ut exponit glossa interlinearis, dicemus, quod omnes habentes graciam sunt digni hereditate eterna. Nam nullus potest habere graciam, nisi sit in caritate, quia nullus potest esse gratus Deo sine caritate; nullus autem est in caritate, nisi sit filius regni eterni iuxta illud Augustini XVᵒ De Trinitate capitulo XVIIIᵒ: Nullum est donum excellencius caritate; solum autem est istud donum quod dividit inter filios regni eterni et filios perdicionis eterne. Si ergo habentes graciam et caritatem sumus filii Dei et filii regni eterni, quia, ut arguit apostolus ad Romanos VIIIᵒ, si sumus filii, consequens est, quod simus heredes, quia filiis debetur hereditas. Omnes itaque habentes graciam et caritatem sunt filii Dei et sunt heredes hereditatis eterne et sunt digni hereditate eterna, et nisi simus digni hereditate spirituali et eterna, non possumus esse digni hereditate temporali et paterna.

Dupliciter autem sumus indigni hereditate eterna, et per consequens dupliciter sumus indigni quolibet dominio et qualibet possessione, et per consequens dupliciter sumus indigni qualibet hereditate temporali sive paterna: videlicet per peccatum originale, secundum quod peccavimus in Adam, iuxta illud ad Romanos Vᵒ: In quo, scilicet in Adam, omnes peccaverunt; et per peccatum actuale, secundum quod peccamus in nobis ipsis.

Si enim rex dedisset militi aliquod castrum possidendum ab eo et a tota posterioritate eius, filius qui descenderet ex milite dupliciter posset perdere castrum et hereditatem illam: vel per peccatum patris vel per peccatum proprium. Si enim ille miles pater eius forefaceret contra regem, iuste rex acciperet sibi castrum, quo accepto filius per peccatum patris perderet hereditatem castri. Sed dices: Quomodo rex esset iustus, qui, peccante patre, non peccante filio, acciperet filio hereditatem castri? Dicemus, quod iste filius militis vel consideratur in se vel consideratur, ut est filius patris. Si consideratur in se, non peccat nec punitur, quia, si non succederet in hereditatem castri, nulla punicio est huic filio secundum se, quia ei secundum se considerato non debetur hereditas castri. Sed si consideratur, ut est filius patris, debetur sibi hereditas castri. Si ergo non debetur ei huiusmodi hereditas, nisi quia est filius patris, sufficit, quod peccaverit pater vel sufficit, quod ipse peccaverit in patre ad hoc, quod perdat hereditatem castri. Alio modo potest hic filius perdere hereditatem castri non solum per peccatum patris, sed eciam per peccatum proprium, ut si postquam devenit ad filium hereditas castri, si ipse peccet in regem, iuste privabitur castro.

Sic et in proposito dicitur iuste privamur hereditate eterna vel per peccatum Ade, quod dicitur peccatum originale, quia est peccatum, quod ex origine nostra contrahimus, vel per peccatum proprium, quod dicitur actuale, quod est peccatum, quod actu et opere nostro committimus. Dederat enim Deus Ade quoddam donum supernaturale, quod dicebatur originalis iusticia, per quam originalem iusticiam Adam erat subiectus Deo et omnia sua inferiora erant subiecta sibi. Quod donum non erat datum Ade tamquam singulari persone, sed tamquam capiti tocius posterioritatis sue. Ideo donum illud dicebatur iusticia originalis, quia si non peccasset, transfudisset per originem huiusmodi donum in omnes suos posteros, ita quod omnes fuissent nati Deo subiecti et omnes fuissent nati cum huiusmodi iusticia. Sed Adam peccante et per peccatum se a Deo avertente, iuste perdidit huiusmodi donum, quo perditō non potuit ipsum in posteros transfundere, quia non habebat tale donum, sed perdiderat ipsum. Nemo autem dat, quod non habet: ergo non dedit Adam tale donum suis filiis, quia ipsum non habebat. Filii ergo Ade et nos omnes, qui, si Adam non peccasset, fuisset nati cum originali iusticia et fuisset nati Deo subiecti, Adam peccante nascimur sine tali iusticia et nascimur a Deo aversi. Ideo ait apostolus, quod nascimur natura filii ire et nascimur indigni hereditate eterna. Nam licet non nascamur digni pena sensus, quia ex peccato originali non debetur nobis pena sensibilis, nascimur tamen digni pena damni, quia nascimur digni, ut privemur vita eterna. Nascimur itaque per peccatum originale natura filii ire, et nascimur Deo non subiecti, sed potius a Deo aversi, quia quilibet in iniquitatibus concipimur et in peccatis nascimur, et per consequens nascimur indigni hereditate eterna.

Secundo modo sumus indigni hereditate eterna per peccatum actuale, prout peccantes mortaliter avertimur a Deo nostro, et iniquitates nostre dividunt inter nos et Deum nostrum; et quia sic peccantes non sumus subiecti Deo, consequens est, quod non simus digni Deo nec hereditate divina.

Dupliciter ergo, ut patuit, sumus non subiecti Deo et sumus indigni hereditate eterna: per peccatum originale et eciam actuale; et sicut dupliciter sumus non subiecti Deo et sumus indigni hereditate eterna, sic dupliciter sumus indigni hereditate paterna et sumus indigni quacumque possessione et quocumque dominio, ut eciam ipsis temporalibus non sumus digni dominari, nisi simus Deo subiecti. Nam si miles nollet esse subiectus regi, iuste perderet et iniuste possideret omne illud quod habet a rege. Igitur cum omnia habeamus a Deo, iuxta illud apostoli: Quid habes quod non accepisti? nam ipse Deus est dives per se ipsum, nos autem sumus divites ex mutuatis et ex hiis, que ipse Deus nobis mutuat: qui ergo non est subiectus Deo, iuste perdit et iniuste possidet omne illud quod habet a Deo. Sive enim sint reges, per Deum regnant et a Deo habent quod regnent; sive sint principes, per Deum imperant et a Deo habent quod imperant, iuxta illud Sapiencie VIIIᵒ: Per me reges regnant, et per me principes imperant; sive sint possessores alii, totum a Deo habent. Immo nos ipsi non sumus nostri, sed sumus ipsius Dei, quia domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum et universi, qui habitant in eo. Qui ergo non est subiectus Deo, iuste perdit et iniuste possidet omne illud, quod habet ab eo. Non dicant reges: Iuste regnamus; non dicant principes: Iuste imperamus; non dicant quicumque fideles: Iuste aliquid possidemus; quia nisi sint subiecti Deo, nihil cum iusticia possident.

Sed forte dices cum apostolo: Non est potestas nisi a Deo, et dices cum apostolo Petro: Subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed eciam discolis. Ergo et malis dominis subiecti esse debemus, quod non esset, nisi potestatem haberent a Deo, et nisi iusta esset eorum potestas. Nam et Augustinus IIIᵒ De Trinitate cap.ᵒ VIIIᵒ vult, quod iniqui voluntatem habent iniustam, sed potenciam non recipiunt nisi iustam. Ergo iniqui iuste habent potestatem quam habent, licet non iustam habeant voluntatem.

Sed de hoc in sequentibus capitulis plenius agemus, et ostendemus omnia hec non esse contraria nostro proposito.

In presenciarum autem dictum sit, quod qui non est subiectus Deo, digne perdit et iniuste possidet omne illud quod habet a Deo. Nam quantum distat rex eternus a rege temporali, tanto liquido magis manifestum est, quod qui non est subiectus Deo, magis est dignus perdere et magis iniuste possidet, quod habet a Deo, quam, qui non est subiectus regi temporali, iuste debeat perdere omne illud quod habeat ab huiusmodi rege. Nam si crimen lese maiestatis facit te dignum morte et indignum vita et omni possessione tua, quia per antonomasiam maiestas reservatur in Deo: qui non est subiectus Deo, indignus est seipso et omni possessione sua; et quia per peccatum originale nascimur non subiecti Deo et per peccatum actuale sumus non subiecti sibi, per utrumque peccatum sumus digni perdere et indigne possidemus omne illud quod habemus a Deo, ut dicamus secundum sanctorum sentenciam, quod peccator non sit dignus pane quo vescitur. Et si ab indigno possessore tollitur possessio et ab indigno dominatore tollitur dominium, nil dignius et nil iustius poterit iudicari. Quare si per peccatum originale nascitur quis non subiectus Deo, et per peccatum actuale mortale fit non subiectus, consequens est, quod peccatum tam originale, quam actuale omnium rerum tuarum possessorem te facit indignum.

Ergo per sacramentum baptismi, quod est directum remedium contra originale, et per sacramentum penitencie, quod est remedium contra peccatum actuale, efficeris dignus dominator et dignus princeps et possessor rerum. Et quia hec sacramenta non nisi in ecclesia et per ecclesiam tribuuntur, quia nullus potest suscipere baptismum, nisi velit se subicere ecclesie et esse filius ecclesie, cum ecclesia sit catholica, idest universalis, sine qua salus esse non potest, et cum nullus recipiat sacramentum penitencie, nisi sub ecclesia et per ecclesiam, dicente domino Petro: Quodcumque ligaveris etc., nullus efficitur dignus dominator nec dignus princeps nec possessor rerum, nisi sub ecclesia et per ecclesiam.

Clare itaque vides, quod reges regnorum, principes principatum et alii fideles possessionum suarum sunt magis digni possessores per suam matrem ecclesiam, per quam sunt spiritualiter regenerati, quam per suos patres et per hereditatem paternam, a quibus patribus carnalibus et per quos nascuntur in peccato originali, nascuntur non subiecti Deo, sed potius averse ab eo. Cum ergo queritur a principe: Unde habes tuum principatum? et cum queritur ab aliquo fideli: Unde habes tuam hereditatem? respondet princeps, quod habet eam a suo progenitore et a suo patre, et dicit quod iure hereditario subcedit in hereditatem patris; et sicut respondet princeps de principatu suo, sic respondet quilibet fidelis de hereditate sua. Sed si dicit princeps vel fidelis aliquis se habere hereditatem aliquam sive sit principatus sive hereditas alia a suo patre, a quo est genitus carnaliter, magis debet dicere se habere huiusmodi principatum et hereditatem a sua matre ecclesia, per quam est regeneratus spiritualiter et absolutus sacramentaliter, cum sic generatus et absolutus incipiat esse dignus hereditate et possessione sua, qui prius erat indignus, et ex tunc incipiat iuste possidere, qui prius poterat iuste privari.

Sic enim videmus in naturalibus rebus, quod si materia fiat indisposita ad formam, quam habet, expoliatur illa forma, ad quam est indisposita, quia non est illa forma ulterius digna, et induitur forma, ad quam est disposita, qua forma dicitur esse digna: ut si corpus per infirmitatem egrotat et ulterius non sit dispositum, ut possit agere opera vivi, expoliatur forma vivi, qua expoliata dicitur mortuum. In omnibus enim naturalibus rebus tamdiu materia est sub forma, quamdiu est disposita ad illam formam et quamdiu potest facere opera eius. Cum ergo indisposita non possit facere opera sue forme, dignum est, quod expolietur huiusmodi forma.

Sic et in proposito tunc es iustus possessor tue hereditatis, cum possidere digne potes illam, et tamdiu es iustus possessor, quamdiu eam digne possidere vales; si autem sis vel efficiaris indignus, dignum et iustum est, quod illa priveris. Et quia natus in originali et carnaliter es indignus, regeneratus spiritualiter factus es dignus; unde dictum est, quod magis debes recognoscere huiusmodi hereditatem ab ecclesia, per cuius regenerationem factus es dignus, quam a patre tuo carnali, per cuius generationem natus eras indignus. Rursus si ab originali absolutus et regeneratus spiritualiter, cum venis ad etatem et incipis habere rationis usum, agis contra Deum et peccas mortaliter, quia sic peccans avertisti et subtraxisti te a Deo domino tuo, dignum est, ut careas omni dominio tuo, et quod subtrahatur a te omnis possessio tua. Noluisti enim servire Deo, dignum est, quod nihil serviat vel famuletur tibi. Et quia tota hereditas tua data est tibi, ut servias Deo, dignum est, quod, si es aversus a domino Deo tuo, quod priveris omni hereditate tua. Et quia sicut ab originali fuisti absolutus per baptismum et ex hoc factus eras dignus hereditate eterna, et eciam hereditate paterna, sic quia per penitencie sacramentum absolveris a peccato mortali, quociens de peccatis tuis es contritus et per penitenciam absolutus, quia hoc non fit, nisi per ecclesiam et ab ecclesia, tociens debes recognoscere omnia bona tua ab ecclesia et per ecclesiam, quociens per eam efficeris dignus primo hereditate eterna et postea hereditate paterna et quacumque alia possessione, sive a patre sive aliunde proveniat.

Bene itaque dictum est, quod in rubrica capituli dicebatur, quod nullus est dignus hereditate paterna nec quacumque alia possessione et quocumque alio principatu vel dominio, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam fiat dignus hereditate eterna. Claram itaque veritatem continet, quod dicitur Matthei VIᵒ: Querite autem primum regnum Dei et iusticiam eius, et hec omnia adicientur vobis. Nisi ergo queras primum regnum Dei, et nisi sis sub Deo, non es dignus, quod ista adiciantur tibi; immo, ut Chrysostomus ait hoc exponens: Terra propter peccata hominum maledicitur, iuxta illud: Maledicta terra in opere tuo. Maledicitur ergo terra in opere peccatoris, quia non est dignus peccator, quod sibi serviat terra; et si non est dignus, quod sibi terra serviat que est fex elementorum, non est dignus, quod sibi serviat quecumque res alia.

Dignus est quidem quod omnibus privetur, qui domino omnium servire contempsit. Igitur non sunt digni hereditate paterna nec re alia qui non sunt servi Dei. Et quia non possumus fieri servi Dei, nisi simus absoluti per ecclesiam sacramentaliter, omnia que habemus ab ecclesia et per ecclesiam debemus recognoscere, per cuius sacramenta, que sunt vasa gracie, suscipimus divinam graciā et fimus filii et heredes Dei.

Advertendum tamen nos dixisse baptismum esse remedium contra originale peccatum, quia contra tale peccatum est remedium directum. Tamen si baptizaretur adultus et non accederet fictus ad baptismum, quia impium est a Deo dimidiam separare veniam, ille sic baptizatus absolveretur a peccato originali et eciam ab omni peccato mortali, quod ante baptismum commisisset. Contra originale itaque est ordinatum sacramentum baptismi, sed baptismus, si qua alia peccata cum originali invenit, omnia illa simul cum originali diluit.

Advertendum eciam nos dixisse per baptismum collatum per ecclesiam et in forma ecclesie absolvi a peccato originali; per sacramentum autem penitencie a peccato mortali quod baptizati post baptismum commiserint: cui non obstat, quod in sola contricione dimituntur peccata, quia nullus vere contritus est, nisi habeat sacramentum penitencie in voto, idest in voluntate et proposito, idest nisi proponat confiteri, et cum adest locus et tempus, si vult vere esse absolutus, tenetur confiteri, quia ficta reputaretur voluntas, et Deus iudicat illam voluntatem fictam esse quam, cum adest locus et tempus, quis non implere procurat. Si ergo dicis te contritum et proposuisse te confiteri, iudicabit Deus tuum propositum fictum fuisse, si non implevisti illud propositum, cum locus affuit atque tempus. Ab ecclesia itaque, cuius est dare sacramenta penitencie et alia sacramenta, debes recognoscere, quod factus es Dei filius et Dei servus, cui serviens dignus es, ut res tue tibi famulentur et serviant.

Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus

Tam auctoritates canonis, quam sanctorum de potestate loqui diversimode invenimus. Nam ad Romanos XIIIᵒ scribitur, quod non est potestas nisi a Deo; Osee autem VIIIᵒ legitur: Ipsi regnaverunt, et non ex me. Videtur itaque apostolus velle, quod non sit potestas nisi a Deo, et Osee videtur asserere, quod aliqui regnent non ex Deo. Gregorius eciam, exponens prefatam Osee auctoritatem, ait, quod ex se et non ex arbitrio summi rectoris regnant qui nullis virtutibus subditi, nequaquam divinitus vocati, sed sua cupiditate accensi culmen regiminis rapiunt. Videtur ergo in hiis verbis innuere Gregorius, quod duplex sit potestas et duplex regnum, unum a Deo collatum et aliud a cupiditate dominandi usurpatum, ut ex hoc videatur non omnis potestas esse a Deo, sed aliqua est per rapinam et violenciam usurpata. Cui videtur contradicere Augustinus IIIᵒ De Trinitate cap. VIIIᵒ, ubi ait, quod iniqui voluntatem habent iniustam, potestatem autem nonnisi iuste accipiunt; et quia non acciperent, nisi a Deo ipsam haberent, non erit potestas nisi a Deo, cum etiam iniqui nonnisi a Deo potestatem accipiant, dicente domino ipsi Pilato: Non haberes potestatem adversus me ullam, nisi datum esset tibi desuper.

Ut ergo talis controversia dissolvatur, sciendum quod potestas de genere bonorum est. Nullum autem bonum alicui datum est vel concessum, nisi a summo bono, qui est omnis boni bonum. Sed quamvis potestas sit bonum et a Deo data, usus tamen potestatis potest esse non bonus. Dicemus ergo, quod potestatem quam habes, a Deo habes, et membra que habes, a Deo habes: sicut igitur membris que a Deo habes, potes male uti et peccare, sic potestate quam a Deo habes, potes male uti et demereri. Unde et dominus respondens Pilato, cum prius dixisset, quod non haberet adversus eum potestatem ullam, nisi esset sibi datum desuper, postea subdit: Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet. Quod Chrysostomus exponens ait: Vide, qualiter Pilatus se ipsum condemnat: si enim in eo totum positum erat, quia potestatem habebat crucifigere eum et dimittere eum, quare nullam causam inveniens non absolvebat eum? A Deo itaque habebat huiusmodi potestatem, sed male utebatur huiusmodi potestate, cum sedens pro tribunali iudicaret interfici innocentem. Iudas igitur et populus Iudaicus a Deo habuerunt istam potestatem, ut possent tradere Iesum Pilato ad iudicandum, et Pilatus a Deo habuit istam potestatem, ut posset tradere Iesum militibus ad crucifigendum. Eapropter utrique abusi sunt huiusmodi potestate, quia nec illi innocentem debuerunt tradere Pilato ad iudicandum, nec Pilatus debuit ipsum tradere ad crucifigendum, sed Iudas hoc fecit amore pecunie, populus Iudaicus hoc livore invidie, Pilatus hoc egit timore cesaree potestatis. Cum ergo peius sit peccare cupiditate et invidia quam timore, tam Iudas, qui per cupiditatem, quam populus Iudaicus, qui per invidiam tradidit, maius peccatum habuit quam Pilatus, qui timens Cesarem Iesum innocentem iudicavit.

Omnes ergo sunt sub potestate tam boni quam mali, et ipsa potestas est sub potestate, et a Deo est, quod sit potestas sub potestate. Unde Augustinus hoc exponens ait, quod talem, quippe Deus, Pilato dederat potestatem, ut esset sub Cesaris potestate. Populus quidem Iudaicus et Pilatus abusi sunt potestate sibi tradita, quia uterque peccavit, sed magis populus, qui fecit hoc invidendo, quam Pilatus, qui hoc egit metuendo. Unde Augustinus exponens prefata verba ait: Propterea qui tradidit me tibi, maius peccatum habet, quia ille, idest populus Iudaicus, tradidit me potestati tue invidendo; tu vero eandem potestatem in me executurus es metuendo.

Erit itaque una distincio, quod aliud est potestas, aliud potestatis usus; nam potestas, licet secundum se semper sit bona, usus tamen potestatis potest esse non bonus.

Alia autem distincio esse potest, quod, licet omnis potestas sit a Deo, non tamen omnis huiusmodi potestas est a Deo iussa, sed alia est a Deo iussa, ut illa que data est bonis, et aliqua a Deo permissa, ut illa que data est malis. Quod satis innuit Augustinus IIIᵒ De Trinitate capitulo VIIIᵒ, ubi ait, quod nec boni hoc agunt, idest suam potestatem exercent, nisi in quantum Deus iubet, nec mali hoc iniuste faciunt, nisi in quantum iuste ipse permittit. Potestas igitur a Deo data numquam est ex omni parte iniusta, sed vel est ex omni parte iusta quantum ad bonos, quibus Deus potestatem iuste dat, et ipsi secundum eam iuste agunt; vel est quantum ad malos iusta ex parte dantis, in quantum Deus hoc iuste permittit, et iniusta ex parte recipientis, in quantum mali secundum eam iniuste faciunt. Quod expresse Augustinus innuit in prelibata auctoritate, ubi ait, quod mali secundum potenciam eis datam iniuste faciunt; ipse autem Deus iuste permittit.

Omnis itaque potestas est a Deo vel iussa vel permissa, vel omnis potestas est a Deo, quia omnis potestas est quid bonum; usus autem vel execucio potestatis bona et mala esse potest. Non igitur omnes merentur per huiusmodi potestatem sibi a Deo datam, sicut divicias, membra corporis et alia quecumque bona a Deo habemus. Sed non semper per huiusmodi bona meremur, quia non semper bene utimur huiusmodi bonis.

Bonum est enim ingenium naturale, industria, sciencie, bone sunt artes, facultates sunt bone, membra corporis, bona est aqua, bonus est et ignis; hiis tamen qui suffocantur non est bona aqua, et hiis qui comburuntur non est bonus ignis: bonum enim esset ad opus suffocatorum, quod aqua non fuisset. Ideo dicitur VIIᵒ Ethicorum, quod quando aqua suffocat, non est opus bibere. Si enim quis sitiret, melius esset, quod abstineret a potu, quam quod tantum biberet, quod suffocaretur. Bona est ergo aqua, sed non ad opus suffocatorum, et bonus est ignis, sed non ad opus combustorum; bona sunt membra corporis, sed male utentibus non sunt bona: ut si quis per oculos sic scandalizatur, quod per eos peccat mortaliter, in quo peccato moriens vadit in gehennam, bonum fuisset ei, quod esset natus cecus et non peccasset per oculos nec ivisset in gehennam. A Deo itaque habemus membra, non ut eis male utamur, sed ut per ea Deo serviamus; et quanto meliora et pulchriora membra habemus, tanto magis tenemur Deo servire: cui non serviendo gravius peccamus. Hoc eciam modo bone sunt facultates et bona est sanitas corporis; sed si per hec bona ad malum inducimur, melius esset nobis, quod essemus infirmi et pauperes et essemus Deo subiecti, quam sani et divites, et essemus a Deo aversi.

Isto eciam modo bone sunt artes, sciencie bone, ingenium bonum, industria naturalis; sed si per hoc inclinaris ad peccandum, bonum esset tibi, quod esses simplex, grossus, ignarus et iners, et a peccato caveres, quam hoc habendo peccato servires. Si enim intellectus te suffocat et ostendit tibi vias per quas potes malum facere, et tuum ingenium te ad peccandum inducit, peior es quam bestia, que non habens intellectum nescit hec mala excogitare. Ideo dicitur VIIᵒ Ethicorum, quod decies millies utique plura mala faceret homo malus quam bestia, et Iᵒ Politicorum scribitur, quod sicut homo perfectus virtutibus est animalium optimum, sic separatus a lege et iusticia est animalium pessimum. Habet enim, ut ibi dicitur, homo sevissima arma. Appellantur enim ibi sevissima arma intellectus et racio, per que omnia nequissima possunt excogitari. Ideo si hiis armis, videlicet intellectu et racione, homo vult uti ad bonum, homo est animalium optimum, si ad malum, est animalium pessimum.

Clare itaque apparet, quod omnia preassignata bona a Deo sunt, qui est summum bonum et omnis boni bonum; sed male utentibus non bona sunt, nec sunt ad salutem, sed ad dampnationem, iuxta Gregorii sentenciam: Cum enim crescunt dona, raciones eciam crescunt donorum; unde tanto humilior, eciam ad serviendum Deo promotior quisque debet esse ex munere, quanto obligacionem se esse conspiciat in reddenda racione. Data itaque sunt tibi membra corporis, facultates et cetera huiusmodi bona, ut eis utaris non ad iniusticiam et impietatem, sed ad divinum obsequium et ad opera pietatis.

Quod ergo dictum est de omnibus prefatis bonis, de ipsa eciam potestate verum est, quod non est potestas, nisi a Deo, sed quanto potencior es et bene uteris potestate tibi tradita, tanto magis mereris, quia, ut dicitur Iob XXXVIᵒ, Deus potentes non abicit, cum et ipse sit potens; sed si qui male utantur potestate sibi tradita, quanto potenciores sunt, potenciora tormenta patientur, et quanto magis presunt, durius iudicium fiet eis. Ideo dicitur Sapiencie VIᵒ, quod iudicium durissimum hiis qui presunt fiet; et ibidem subditur, quod potentes potenter tormenta patientur. Es igitur princeps, es rex, habes potenciam magnam, a Deo illam potenciam habes: ex hoc debes esse Deo magis subiectus. Sed si Deo subiectus non es, indignus es illa potencia, et quia, ut dicebamus, generatus a patre carnaliter nasceris filius ire, et non ens Deo subiectus, peccans eciam mortaliter, te avertis a Deo et non es subiectus sibi, indignus es potestate illa. Et quia nil dignius quam privari indignum, debent parentes pro filiis ad devocionem surgere et ad ecclesiam recurrere, ut spiritualiter regenerentur, per quam regenerati fient digni hereditate paterna et omni potestate et dominio.

Potentum itaque principum heredes et quorumcumque fidelium filii hereditatem quam habent, potenciam et dominium, ut supra sufficienter tetigimus, magis debent recognoscere ab ecclesia, per quam spiritualiter regenerati fiunt talibus honoribus, potestatibus et facultatibus digni, quam a parentibus carnalibus, a quibus nascuntur indigni; et quilibet fideles, quociens in peccatum mortale labuntur et per ecclesiam absolvuntur, tociens omnia bona sua, omnes honores, omnes potestates et facultates suas debent recognoscere ab ecclesia, per quam absoluti facti sunt talibus digni, quibus, cum peccato serviebant, erant indigni. Et quia nulli sunt digni nec honore nec dominio nec potestate nec aliquo alio bono, nisi per sacramenta ecclesiastica et per ecclesiam et sub ecclesia, bene dictum est, ut in rubrica capituli dicebatur, quod, licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus.

Ex dictis autem sequendo distinciones superius factas, quod aliud est potestas, aliud potestatis usus, et quod potestas aliqua est iussa, aliqua est permissa, possumus solvere omnes prefatas contrarietates. Nam si loquamur de ipsa potestate secundum se, que bonum quid est, verum est quod ait apostolus, quod non est potestas nisi a Deo; sed si loquamur de ipso potestatis usu, verum est quod dicitur in Osee, quod ipsi regnaverunt, sed non ex me. Nam regnare est potestate uti. Illi ergo non regnant ex Deo, qui non bene utuntur potestate sibi data a Deo. Vel dicere possumus, quod et mali habent iustam potestatem, quia, licet ipsi ea iniuste utantur, tamen non habent aliquam potestatem, nisi quantam Deus eis iuste permittit. Et si queratur, quare Deus permittit malos potestatem habere, cum sciat eos male usuros, dicemus, quod aliquando hoc est propter peccata populi, iuxta illud Iob XXXIVᵒ: Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi; et Osee XIIIᵒ scribitur: Dabo tibi regem in furore meo. Vel possumus dicere quod, etsi nulla essent peccata populi, sinit Deus, quod mali habeant potestatem, sicut sinit, quod habeant membra corporis et facultates et divicias et alia huiusmodi bona, que bonis et malis possunt esse communia. Omnis ergo potestas est a Deo, si consideretur ipsa potestas que est quid bonum; et tamen regnant mali non ex Deo, si consideretur potestatis abusus, qui est quid malum, vel omnis potestas est a Deo aut iussa aut permissa, ut dicit Augustinus; et mali cupiditate dominandi usurpant sibi potestatem, ut dicebat Gregorius. Nam usurpare sibi potestatem dicuntur mali, quia hoc non agunt divina iussione, sed permissione.

Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt

Quia hanc secundam partem huius operis prosecuti sumus et prosequimur propter dominium temporalium quod habet ecclesia, ideo in hoc capitulo volumus declarare, quod ecclesia in temporalibus omnibus habet ius et dominium universale, fideles autem in ipsis temporalibus nonnisi dominium particulare de iure et cum iusticia habent vel habere possunt, infideles autem cum iusticia nullum habent dominium. Duo itaque in hoc capitulo circa temporalia intendimus declarare: primo quidem, quale sit dominium ecclesie circa hec temporalia, quia est universale; secundo quale est dominium ipsorum fidelium, quia de iure et cum iusticia est particulare. Dicimus autem de iure et cum iusticia, quia de facto posset potestas terrena super temporalibus non divina iussione, sed potius permissione sibi dominium universale usurpare, quo facto non esset illud dominium de iure et cum iusticia, sed magis esset de facto et cum iniuria. Esset autem tercio declarandum, quale sit dominium ipsorum infidelium, quia vere et ex utraque parte cum iusticia tale dominium esse non potest. Dicimus quidem ex utraque parte cum iusticia, quia non est potestas nisi a Deo. Ipsa itaque potestas quam habent infideles super temporalia, a Deo est. Duo ergo est considerare in huiusmodi potestate, videlicet Deum eam iuste permittentem et ipsum hominem infidelem secundum huiusmodi potestatem permissam iniuste operantem, ut patuit per Augustinum De Trinitate libro IIIᵒ capitulo VIIIᵒ, qui ait, quod nec mali hoc, idest secundum hoc, sive secundum potestatem eis permissam, iniuste faciunt, nisi quantum ipse iuste permittit. Huiusmodi potestas ergo non est ex omni parte iusta, quia, etsi est iusta ex parte Dei permittentis, non est iusta ex parte operantis et abutentis. Hec itaque tria intendimus per ordinem declarare; sed prima duo in hoc capitulo declarabimus, tertium vero poterit in sequenti capitulo declarari.

Propter primum sciendum, quod Hugo, De Sacramentis parte II<sup>a</sup>, capitulo VIIᵒ circa temporalia distinguit duplex dominium: utile et potestativum. Appellat autem dominium utile illud quod est fructiferum, dominium autem potestativum vocat illud quod est iurisdictionale, ad quod spectat iusticiam exercere. Secundum autem utrumque dicimus ecclesiam in temporalibus dominium habere universale. Ostendemus ergo de utroque dominio, tam potestativo quam fructifero, quod ecclesia habet dominium universale in omnibus temporalibus. Sciendum est ergo, quod in nobis tria est considerare: animam, corpus et res exteriores, que communi nomine temporalia nominantur. Tribus itaque viis propositum ostendemus.

Prima autem via sumitur ex parte animarum sive ex parte substantiarum spiritualium. Nam anime humane inter spirituales substantias numerantur. Dicebatur autem supra, quod tota corporalis substantia per spiritualem gubernatur et regitur, ut patuit per Augustinum De Trinitate lib. IIIᵒ cap. IVᵒ. Ille ergo qui spiritualem habet potenciam, consequens est, quod omnibus corporibus dominetur, et quia temporalia quedam corporalia sunt, spiritualis potestas, cuiusmodi est ecclesiastica, omnibus temporalibus dominatur. Et ut hoc melius patefiat, dicemus, quod si iuxta tria assignata essent tres gladii in ecclesia, unus quidem qui solum preesset rebus exterioribus, alius vero qui preesset humanis corporibus, et tertius qui preesset animabus et spiritibus, ille quidem gladius qui preesset rebus exterioribus, de humanis corporibus se non posset intromittere, dicente domino in evangelio, quod corpus est plus quam esca et anima plus quam vestimentum. Immo cum esca et vestimentum ordinantur ad corpus, quia anima secundum se nec tegimento nec alimento indiget, consequens est, quod ipsum corpus plus sit quam esca et vestimentum; et quia nil agit ultra suam speciem, gladius ille qui preesset rebus exterioribus que ordinantur ad victum et tegumentum corporis, de ipso corpore humano quod est alcius et excellencius se intromittere non valeret, quia hoc facendo ultra suam speciem ageret: nihil autem ultra suam speciem agit, nisi hoc faciat in virtute superioris agentis.

Ille ergo gladius qui preesset rebus exterioribus non posset se intromittere de humano corpore, nisi hoc faceret in virtute et ex commissione superioris gladii. Sed gladius qui preesset humanis corporibus, de rebus exterioribus se intromitteret, et preesset hic gladius illi gladio. Hoc enim facendo et de rebus exterioribus se intromittendo, non ageret ultra vel supra suam speciem, quia res exteriores non sunt supra corpora humana, sed potius infra. Immo secundum regulam Boecii, quia quicquid potest virtus inferior, potest et superior, quicquid posset gladius qui preesset rebus exterioribus, posset et gladius qui preesset corporibus, licet forte non eodem modo, quia non oportet, quod secundum eundem modum agat virtus inferior et superior, sed id quod agit virtus inferior modo inferiori, potest agere virtus superior modo superiori. Modus autem superiorum est supplere defectum inferiorum. Rursus superiorum modus est inferiora dirigere. Spectat et tertio ad superiora intendere bono publico et communi, ut etsi idem agit virtus celestis et virtus particularis, ut quia sol et equus generant equum, virtus tamen particularis existens in semine equi intendit participare aliquid, ut conservationem huiusmodi speciei, scilicet equine, vel conservationem horum generabilium et corruptibilium videlicet equorum; sed virtus celestis sive virtus solis intendit generationem omnium specierum et omnium generabilium et corruptibilium: ideo sol non solum facit ad generationem equi, sed eciam ad generationem hominis, bovis, leonis et omnium aliorum. Sicut ergo in istis naturalibus ad superiores virtutes spectat defectum inferiorum virtutum supplere, eas dirigere et bonum publicum intendere, sic et in gubernacione hominum se habet, ut si potestates inferiores deficerent vel oblique agerent vel bonum publicum non attingerent, potestas superior in omnes inferiores habet animadvertere, et de omnibus habet iudicare. Et inde est, quod multa fuerint sine culpa, que tamen non fuerint sine causa. Nam deficere, quod est peccatum omissionis, vel oblique agere, quod est peccatum commissionis, non sunt sine culpa; sed non attingere publicum bonum potest esse sine culpa, quia potest esse per impotenciam vel per invincibilem ignorantiam vel multis aliis modis. Eapropter sine omni culpa potestatis inferioris potestas superior potest in ipsam animadvertere, si bono communi et reipublice hoc videat expedire.

Omnia itaque spectancia ad virtutem inferiorem potest agere virtus superior, et potissime si illa deficiat, si non recte se habeat et si bono publico expediat. Quare, si essent duo gladii, quorum unus preesset rebus exterioribus, alter humanis corporibus, esset gladius sub gladio, potestas sub potestate, et quod posset gladius inferior, posset superior, ut et ipse gladius corporibus presidens de rebus exterioribus iudicaret.

Quare autem super corpora et super res exteriores non sunt hii duo gladii, sed unus gladius? et quare, sicut est alius gladius spiritualis et alius corporalis, non est alius gladius temporalis et alius corporalis, ut dicatur corporalis, qui preest humanis corporibus, et temporalis qui preest exterioribus rebus, sed est unus et idem gladius temporalis et corporalis, quia unus et idem gladius est qui habet iudicium sanguinis et iudicat de corporibus et iudicat eciam de rebus temporalibus sub sua potestate constitutis: ita quod in ecclesia non sunt tres gladii, sed duo gladii, ut infra patebit.

In presenciarum autem sit dictum, quod si circa corpora humana et res exteriores essent duo gladii, ut diximus, esset gladius sub gladio, et gladius qui preesset corporibus, de ipsis rebus exterioribus iudicaret; ergo a simili, cum sint duo gladii in ecclesia, unus materialis, alter spiritualis, quia materialia et corporalia et omnia ista sensibilia ad spiritualia ordinantur, oportet quod sit gladius sub gladio, et quod possit gladius inferior, possit superior, ut et de ipsis temporalibus spiritualis gladius habeat iudicare. Qui enim spiritualia iudicat, multo magis potest materialia iudicare; qui enim subtiliora videt et iudicat, grossiora eum latere non debent, nec iudicium eius possunt effugere. Et sicut qui spiritualia iudicat, potest materialia iudicare, sic et qui spiritualia seminat, potest carnalia et temporalia metere. Unde per locum a minori arguit apostolus I<sup>a</sup> ad Corinthios IXᵒ: Si nos vobis spiritualia seminamus, magnum est, si vestra carnalia, id est temporalia, metamus? Et ex ipsis ergo animabus sive ex ipsis substanciis spiritualibus et ex hoc, quod gladius ecclesie est gladius spiritualis, habet dominium super ipsis temporalibus et super ipsis rebus exterioribus tam potestativum quam fructiferum: potestativum quidem, quia ad spiritualem gladium spectat iudicare de temporalibus rebus, quia ad quem spectat iudicare de rebus spiritualibus et subtilibus, eius iudicium, ut dicebamus, materialia et grossa non possunt effugere; nam intelligens et sapiens gubernacula possidebit, iuxta illud Proverbiorum Iᵒ: Audiens sapiens sapiencior erit et intelligens gubernacula possidebit. Immo si consideras in naturali regimine, semper vides, quod sapienciora et industriora aliis preponuntur, ut si homines presunt bestiis, mares feminis et viri pueris. Hoc est, quia magis industria et cognicione vigent homines quam bestie, mares quam femine, viri quam pueri. In gubernacione enim hominum plus est attendenda sapiencia quam civilis potencia, iuxta illud Ecclesiastis Xᵒ: Melior est sapiencia quam arma bellica; et Ptolomeus ait, quod sapiens dominabitur astris; et philosophus in suis Politicis probat, quod qui viget racione et intellectu, naturale est, quod debeat dominari. Nec oportet in hoc multum insistere, quia huic vero et isti veritati omnia consonant.

Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod in gubernacione hominum et in dominio rerum potissime est industria et sapiencia attendenda; et ideo, sicut videmus in iudicio sapienciali et speculativo, sic in iudicio potestativo et gubernativo considerare debemus. Sic autem videmus in iudicio sapienciali et speculativo, quod cum intellectus intellexerit maxime intelligibilia, ut probatur in tercio De anima, non minus intelligit infima. Qui enim superiora videt, si vult se avertere, eum inferiora non latent. Si ergo sic est in iudicio speculativo, sic erit et in iudicio gubernativo et potestativo, ut cuius est superiora iudicare, eius iudicium inferiora non possunt effugere, quod potissime verum est, quando talia sunt inferiora, quod ad superiora directe et per se sunt ordinata. Et quia omnia materialia et omnia temporalia directe ad spiritualia ordinantur, quia non est rectus usus temporalium, si non sit ad spiritualia ordinatus, consequens est, quod spiritualis gladius, cuius est spiritualia iudicare, et super temporalia poterit proferre iudicia.

Concludamus itaque et dicamus, quod spiritualis gladius, quia omnia spiritualia iudicat, potest de omnibus temporalibus iudicare, et quia omnia spiritualia seminat, potest de omnibus temporalibus metere, ut supra per apostolum probabatur. Quia ergo spiritualis gladius potest de omnibus temporalibus iudicare, habet super temporalibus universale dominium iurisdiccionale et potestativum; quia vero potest de omnibus temporalibus metere, habet universale dominium utile et fructiferum.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum corporum, ad que alenda et fovenda omnia temporalia ordinantur. Nam, ut Augustinus ait<sup>o~</sup>~ Confessionum,(fn)fn) sic sumenda sunt alimenta quasi medicamenta, quod veritatem habet quantum ad sanitatem corporis, et multo magis quantum ad sanitatem anime. Immo ubi una sanitas alteri repugnaret, ut si sanitas corporis repugnaret sanitati anime, pretermittenda est sanitas corporis propter sanitatem anime. Bona quidem est sanitas corporis, et bona est fortitudo; sed si sanitas et fortitudo corporis te inclinant ad peccandum, bonum esset tibi, quod esses infirmus, ut a peccato caveres et in te gracia Christi et virtus eius habitaret, ut posses dicere cum apostolo II<sup>a</sup> ad Corinthio<sup>o</sup>~ XIIᵒ: Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. Sumenda itaque sunt alimenta ut medicamenta et ut adminiculancia utrique sanitati, corporali et spirituali. Verum quia per hec corporalia manuducimur in spiritualia, ut possimus de spirituali sanitate aliqua cernere, de corporali sanitate primitus est dicendum.

Advertendum ergo quod qui vellet per medicum sanitatem recuperare vel in sanitate recuperata conservari, oporteret ipsum uti alimentis et uti rebus exterioribus, que temporalia nuncupantur, secundum quod medicus imperaret. Habet itaque medicus corporalis super omnibus hiis qui volunt sani fieri imperium quantum ad usum alimentorum et eciam operimentorum, quia sicut ad sanitatem corporis facit debitus usus alimentorum, sic et ad sanitatem facit debitus usus operimentorum et vestimentorum. Posset enim sic corpus onerari vestibus, quod nimis calefieret, et sic denudari, quod nimis infrigidaretur. Et quia omnia temporalia, ut patet, ordinantur ad corpus, aliquallyter potest se intromittere medicus corporalis super istis temporalibus; differt tamen medicus corporalis a spirituali, quantum ad presens spectat, quia sic aliquallyter potest se intromittere corporalis medicus super temporalibus, quod dominus temporalium dici non debet; sed spiritualis medicus, cuiusmodi est potestas sacerdotalis et potissime potestas summi sacerdocii, sic habet imperium super temporalibus, quod dominus temporalium dici debet. Nam medicus corporalis habet aliquale imperium in temporalibus, prout spectat ad sanitatem corporalem; sed que quis possideat et que non, hoc non spectat ad sanitatem corporalem, sed solum quibus utatur et quibus non; spectat autem ad sanitatem spiritualem. Sed si non spectat ad sanitatem licita possessio rerum nec spectat ad medicum corporalem se intromittere, qualiter curandi corporaliter facultates proprias debeant possidere, spectat tamen hoc ad sanitatem spiritualem, quia non est sanus spiritualiter qui aliena usurpat et qui suas non licite possidet facultates. Spectabit itaque ad medicum spiritualem curam habere, quod iusticia observetur, quod unicuique quod suum est tribuatur, quia non potest aliter spiritualis sanitas conservari.

Unde multociens iuste et pie interponit ecclesia suum spiritualem gladium, suam censuram ecclesiasticam contra usurpatores et contra aliquarum rerum indebitos retentores, et precipue in arduis casibus, ubi pax publica et bonum publicum perturbatur. Plus ergo habet de dominio ecclesia in possessionibus fidelium et in ipsis temporalibus rebus, quam habeant ipsi fideles. Nam semper qui iudicat rem aliquam, dominus est rei iudicate, iuxta illud apostoli I<sup>a</sup> ad Corinthi<sup>o~</sup>~s IVᵒ: Qui enim me iudicat, dominus est. Iusticia enim non est res corporis, sed est res anime, et non est perfeccio rerum corporalium, sed est perfeccio appetitus intellectivi, qui nec quid corporale nec quid organicum dici debet.

Ad medicum itaque corporalem non spectabit iudicare de iusta possessione rerum, sed ad spiritualem; immo si bene considerantur que dicuntur, ipsa potestas terrena, cuiusmodi est potestas regalis vel imperialis, non habebit iudicare, quid iustum nec quid non iustum, nisi in quantum hoc agit in virtute potestatis spiritualis. Nam si iusticia res est spiritualis et est perfeccio anime et non corporis, ad potestatem spiritualem spectabit iudicare de ipsa iusticia; potestas autem terrena et corporalis non habebit iudicare de ea, nisi hoc agat in virtute spiritualis potestatis. Propter quod omnes leges imperiales et potestatis terrene sunt ad ecclesiasticos canones ordinande, ut inde sumant robur et eciam firmitatem; vel omnes tales leges a potestate terrena edite, ut robur et firmitatem habeant, non debent contradicere ecclesiasticis legibus, sed potius sunt per potestatem spiritualem et ecclesiasticam confirmande. Est enim iusticia res spiritualis, quia est rectitudo quedam sola mente perceptibilis. Sensu enim possumus iudicare, quid factum vel quid non factum, sed per intellectum iudicabimus, quid iustum vel quid non iustum.

Redeamus ergo ad propositum, et dicamus, quod quia omnia alimenta et omnia temporalia sunt possidenda, prout sunt quedam medicamenta et prout sunt quedam adminiculancia ad sanitatem anime potius quam ad sanitatem corporis, medicus spiritualis et potissime summus sacerdos habet imperium et eciam dominium super omnibus temporalibus rebus. Nam medicus corporalis non habet dominium super temporalibus rebus, sed spiritualis tantum, quia non habet intromittere se de iusta possessione rerum, sed spiritualis; tum quia eciam infirmitas et mala disposicio corporis non est rebellis Deo, sed infirmitas et mala disposicio anime, quia, ut dicebatur, si iniusta possessio rerum facit ad infirmitatem anime et non corporis, cuius est curare animas et cui commissa est animarum cura et iurisdictio spiritualis, ad iurisdictionem eius spectat agere de omnibus que possunt animam infirmare; et quia huiusmodi est iniusta possessio rerum, spectabit ad potestatem spiritualem possessioni iniuste rerum temporalium obviare et in eis iusticiam fovere, quod sine iurisdictione super rebus temporalibus et sine earum dominio esse non potest.

Rursus, ut dicebamus, ex eo quod aliquis est male dispositus in corpore, non est a Deo aversus, sed ex eo quod est male dispositus in anima. Qui autem est a Deo aversus, est iniustus possessor cuiuscumque rei. Nam qui iuste privandus est aliqua re, iniuste possidet rem illam. Sed qui avertit se a Deo et non vult esse sub dominio Dei, iustum est, quod non habeat dominium, ut supra tetigimus, alicuius rei. Quare si homo a Deo aversus est iniustus possessor rerum, conversus autem ad Deum ex tunc efficitur iustus possessor facultatum suarum, quia ad ecclesiam pertinet iudicare de spirituali lepra, idest de peccato, et ad eam spectat iudicare, propter que homines dicantur a Deo averse et ad Deum conversi: ad eam spectabit iudicare de iusta et iniusta possessione quarumcumque rerum; quod esse non posset, nisi super ipsis rebus et super ipsis temporalibus haberet universale dominium.

Nec obstat, quod potestates terrene habent huiusmodi iudicium, ut puta quia in foro eorum litigatur de iusta et iniusta possessione rerum, quia et ecclesia habet dominium temporalium et potestates terrene habent tale dominium et tale iudicium. Sed ecclesia habet huiusmodi dominium et iudicium universale, potestates autem terrene particulare. Ideo si fideles inferiores delinquant circa aliqua particularia bona vel si usurpent sibi, prout non debent, aliqua particularia bona, poterit iudicare de eis potestas terrena; sed si ipsa terrena potestas delinquat in usurpando sibi temporalia bona, animadvertere poterit in eam potestas ecclesiastica, que habet universalis dominium eciam in ipsis temporalibus, quam habeat terrena potestas. Unde Hugo in De sacramentis lib<sup>o~</sup>~o IIᵒ, parte II<sup>a</sup>, ut superius diximus, plane ait, quod potestas spiritualis potestatem terrenam iudicare habet.

Sed dices, quod tam spiritualis gladius quam temporalis intromittet se de utroque, de spiritualibus et temporalibus, cum ex anima et corpore fiat unum, et cum agens de uno oportet quod agat de alio et converso. Ad quod dici potest, quod materialis gladius intromittere habet se de iniusto, et inducet homines ad virtutes, et intromittet se de iis que sunt anime. Sed hoc erit modo famulativo, quia corpus comparatur ad animam tamquam id, quod debet anime famulari. Et spiritualis gladius intromittet se de corporalibus non modo famulativo, sed dominativo, quia spiritus corporalibus dominatur.

Declaratum est igitur duplici via, quod ecclesia habet universale dominium super omnibus temporalibus rebus. Prima quidem via sumpta est ex parte animarum sive ex parte spirituum, quia spiritualis potestas habet corporalia gubernare; secunda quidem via sumpta est ex parte corporum, quia temporalia sic sunt alimenta et medicamenta corporum et sic sunt ad recuperandam vel conservandam sanitatem corporum, quod sunt ordinata ad sanitatem animarum. Ideo spiritualis potestas de omnibus temporalibus se potest intromittere, prout sunt ad infirmitatem vel sanitatem animarum, prout aliquis iuste vel iniuste possidet.

Hiis itaque prelibatis, declarabimus hoc idem via tertia sumpta ex parte ipsarum rerum. Nam omnes res temporales sunt incensive ecclesie, et census, quem debent, sunt ipse decime, ita quod hoc onus videtur esse rerum temporalium, ut temporalia sunt, cum semper, ut iam tetigimus, transeant temporalia cum hoc onere, ut si aliquis vendat temporalia alii, decimas quas prius debebat venditor, debebit postea emptor. Ergo si omnia temporalia, ut temporalia sunt, debent census ecclesie et sunt incensiva ecclesie, patet ex parte ipsorum temporalium, quod ecclesia habet universale dominium super ipsis.

Patefacta quidem prima parte capituli, quia ostensum est triplici via ecclesiam super temporalibus habere dominium universale, volumus prosequi secundam partem capituli, videlicet quod fideles super eis habent vel habere possunt dominium particulare. Quod eciam via triplici ostendemus, ut prima via sumatur ex ipsis rebus possessis, secunda ex ipsis possidentibus, tertia ex ipso modo possidendi.

Prima via sic patet. Nam dictum est, quod ipse possessiones et ipsa temporalia debent census ecclesie. Sed accipiens census dicitur ratione census super totam rem habere dominacionem; dans autem census dicitur de tota re illa debere subieccionem. Dato itaque quod unus homo omnia temporalia possideret et de omnibus eis deberet census, non diceretur de eis habere dominium totale, cum super ipsum census non haberet dominium, et cum ratione rei censate competeret sibi subieccio. Haberet ergo homo ille de possessionibus illis non totaliter dominium utile, quia non haberet inde totam utilitatem, cum deberet inde census; nec haberet dominium totaliter potestativum, cum propter possessiones illas diceretur alteri esse subiectus. Fideles itaque eciam super ipsis temporalibus ratione census, quem inde debent, non dicuntur habere dominium universale et totale, sed magis particulare et aliquale. Utrum autem posset ecclesia aliquas decimas donare, ut quod aliqui laici reciperent aliquas decimas, vel posset aliquas decimas donare, quod de aliquibus possessionibus vel de aliquibus fructibus non deberentur decime, non est presentis speculacionis tales questions decidere. Dato tamen quod ista fierent, totum esset ex indulgencia ecclesie, et totum esset ad ecclesiam referendum, ut ex hoc ecclesia dici non posset, quod universale dominium temporalium perderet, sed potius quod haberet.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum possidencium: nam, sicut omnes possessiones debent esse subcensive ecclesie, sic omnes possidentes debent esse tributarii ecclesie. Nam, cum ipsi fideles sint redempti a potestate dyaboli per ecclesiam, debent recognoscere se esse servos ascripticios ecclesie; et quia servus lucratur domino suo, et ideo de se ipsis et de iis que habent et de hiis que lucrantur debent recognoscere esse dominam sanctam matrem ecclesiam, per sacramenta sunt redempti et a servitude dyaboli exempti. Et exinde potest sumi ratio, quare preter decimas quas debent ipse possessiones, ordinate sunt oblaciones et alia que fiunt in templis, ut homines fideles non solum sint censuarii ecclesie dando de suis fructibus decimas, sed eciam sint tributarii et sicut servi empticii ecclesie recognoscendo se esse servos ecclesie, ut pro se ipsis et pro omnibus que habent offerant aliquid ecclesie in recognitionem proprie servitutis. Sed ista servitus si debeat esse meritoria, magis est amoris quam timoris, magis est devocionis quam coaccionis: pro ista servitude nihil perditur, sed multum acquiritur, quia de omnibus hiis que dant fideles ipsi ecclesie centuplum accipient et vitam eternam possidebunt. Nam ex tali dacione temporalia multiplicantur et eterna acquiruntur, ut pro illo modico quod das ecclesie, Deus multiplicat tibi fructus tuos, segetes tuas et alia bona tua, ut ex hoc centuplum accipias, et quia si cum devocione das, mereris inde vitam eternam. Ideo vides, quam benedicta sit ista servitus, et quam bonum sit sic ecclesie de bonis tuis offerre et dare, cum eciam in temporalibus centuplum recipiamus, et post hec temporalia vitam eternam possideamus.

Patet ergo ex parte ipsorum possidencium, quod eciam fideles non habent universale nec totale dominium super ipsis temporalibus, sed magis particulare et aliquale, cum de se ipsis et de omnibus hiis que habent et que lucrari possunt, debeant esse servi et tributarii ecclesie. Tales itaque eciam quantum ad ipsa temporalia, si referantur ad ecclesiam, possunt dici totaliter subiecti eo, quod de habitis et habendis servitutem et tributa debeant.

Tercia via ad hoc idem sumitur ex ipso modo possidendi. Nam ecclesia dicitur catholica idest universalis, et quilibet fidelis dicitur catholicus idest universalis. Sed esse non potest, quod duo aliqua relata ad invicem sint eodem modo catholica sive universalia, ut quod quilibet eorum respectu alterius sit universaliter superius, quia tunc idem esset superius se ipso, vel quod quodcumque illorum respectu alterius sit universaliter inferius, quia tunc idem esset inferius se ipso. Oportet itaque illa duo sic se habere, quod unum sit universaliter superius et universaliter dominus, et aliud sit universaliter inferius et universaliter serviens. Sic ergo ecclesia est catholica et universalis, quia est universaliter dominans, et fideles sunt catholici idest universales, quia debent esse universaliter subiecti ecclesie et servientes. Fideles itaque, si sunt vere catholici, vere debent esse subiecti universaliter ecclesie, ut modus possidendi seipsos et quecumque habent, sit, quod et de seipsis et de omnibus que habent ecclesie sint subiecti fideles. Ergo ex ipso modo possidendi, quia debent possidere suas possessiones ut subiecti ecclesie, super ipsis possessionibus fidelium ecclesia habebit dominium universale et totale; ipsi autem fideles dominium quod habent, poterit dici particulare et aliquale.

Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni

Videtur fortasse multis, quod fideles essent peioris condicionis quam infideles, cum sint censuarii et tributarii ecclesie, et cum ipsi de seipsis et de omnibus hiis que habent, ecclesie debeant esse subiecti. Dicamus ergo, quod infideles sunt servi Belial, fideles vero, ut sunt subiecti ecclesie, sunt servi Christi: infideles vero sunt tenebre, fideles vero, ut serviunt ecclesie, sunt lux in domino, iuxta illud ad Ephesios Vᵒ: Eratis enim aliquando tenebre, nunc autem lux in domino. Et quia iuxta sentenciam apostoli nulla est comparacio Christi ad Belial, nec lucis ad tenebras, nulla erit comparacio infidelium ad fideles; sed videamus et caveamus et diligenter attendamus, ne lumen quod in nobis est, fiat tenebre. Si ergo, quia subiectus es ecclesie, et es conversus ad Deum, vide ne contra ecclesiam erectus et per consequens a Deo aversus tenebre fias.

Recordemur, que dicta sunt: quam laudabilis sit ista servitus, per quam eruimur a potestate dyaboli; quam utilis, per quam centuplum accipimus et vitam eternam possidemus; quam nobilis, per quam non servimus homini, sed Deo. Ille enim qui sic nobis dominatur, non dominatur ut homo mortalis, sed ut vicarius Dei eterni et immortalis. Sed ut non plures sermones fiant, quam requirit materia, volumus ad ipsam possessionem et dominium et potestatem infidelium nos convertere ostendentes, quod nullam possessionem, nullum dominium, nullam potestatem possunt infideles habere vere et cum iusticia, sed usurpando et cum iniusticia. Nam etsi Deus iuste permittit infideles dominari, potenciam et possessionem habere, ipsi tamen abutentes potestate, non recognoscentes inde Deum creatorem suum, sed veritatem Dei in mendacium commutantes et demonibus inde sacrificantes, iniuste dominantur, possident et potestatem habent.

Volumus autem via triplici declarare, quale sit dominium infidelium et qualis eorum possessio, quia vere et iuste non dominantur nec possessiones possident, ut prima via sumatur ex parte ipsius Dei, a quo possessiones habent, secunda ex parte ipsorum possidencium, tertia ex parte ipsarum possessionum.

Prima via sic patet. Nam a Deo habemus quecumque habemus: ipse enim est dives per se ipsum, nos autem sumus divites ex hiis que ipse prestat nobis et mutuatur nobis. Unde cum Deo offerimus aliqua, ea que de manu sua recipimus sibi damus, iuxta verbum David, quod habetur primo Paralipomenon ultimo: Tua sunt omnia, et que de manu tua accepimus, dedimus tibi. Nos enim ipsi sumus factura Dei, et res quas habemus, ab ipso habemus. Servus itaque qui omnia sua habet a domino suo, si non vult subesse ei et non est subiectus sibi, iniuste possidet omnia que habet ab eo; et quia quilibet infidelis est aversus a Deo et non placens Deo, quia sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur ad Hebreos XIᵒ, ideo quilibet infidelis iniuste possidet quicquid habet a Deo. Sed a Deo habemus res temporales et dominia et potestates, quia non est potestas nisi a Deo; quanto ergo magis, si hec omnia habemus a Deo, tanto sumus magis iniusti possessores, si inde non servimus Deo.

Secunda via ad hoc idem sumitur ex parte ipsorum possidencium. Nam, ut dicebamus, ipsi possidentes de se ipsis et de quibuscumque possident, debent esse tributarii ecclesie. Ideo, ut dicebamus, preter decimas fiunt oblaciones in ecclesiis in recognitionem proprie servitutis, ut recognoscamus nos ipsos servos ecclesie et de omnibus hiis que habemus, recognoscamus ecclesie nos esse subiectos. Sed qui de iure debet esse tributarius alicui de se et de omnibus que habet, nisi tributum solvat, iniuste possidet, quicquid habet. Possumus autem hanc eandem conclusionem aliter deducere. Nam quicumque tenet possessionem aliquam non eo modo quo debet, vel non reddit inde suo superiori quod debet, et maxime si sit talis superior, quod non possit ei preiudicari ex quacumque diuturnitate temporis, ille iniuste tenet possessionem illam. Immo quodcumque sit illud, unde debet aliquis se recognoscere servum sui superioris, si non se recognoscat, et non reddat inde quod debet, erit iniustus possessor et iniustus detentor illius rei. Sed quilibet debet tributum Deo et de se ipso, quia est servus Dei, et de omnibus, quia omnia habet a Deo.

Ideo, ut supra tetigimus, preter decimas, que sunt census possessionum nostrarum, debemus offerre oblaciones, quasi tributum quoddam, ut simus tributarii et censuarii ipsius Dei et per consequens ipsius ecclesie, quia non possumus reconciliari Deo, nisi per ecclesiam et sub ecclesia. Dicimus autem, quod pro nobis ipsis et pro omnibus rebus nostris debemus offerre oblaciones Deo et ecclesie, ita quod prius debemus offerre nos ipsos subiciendo nos ipsos, devocionem habendo ad ecclesiam, quam offerre res nostras: immo nihil prodest nobis offerre res nostras, nisi offeramus nos ipsos prius. Ideo dicitur Geneseos IVᵒ, quod ad Cain et ad munera eius dominus non respexit. Quod Magister in Historiis exponens ait, quod Cain non recte obtulerat nec recte dividerat; non recte quidem obtulerat, quia se ipsum, qui erat melior oblacione, non obtulit Deo, sed dyabolo, nec recte dividerat, quia meliora sibi retinebat et peiora Deo dabat: nam cum esset agricola, spicas attritas et corrosas, ut puta spicas que erant secus viam, offerebat Deo, reliquas autem bonas spicas retinebat sibi. Debemus itaque esse tributarii ecclesie per rectam oblacionem offerendo nos ipsos prius, devocionem habendo et nos subiciendo ecclesie, et per rectam divisionem dividendo et discernendo que Deo damus et que ecclesie tribuimus, quia non de peioribus, sed de melioribus dare debemus.

Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod, cum nihil possumus possidere recte et sine peccato, nisi simus inde tributarii Deo et ecclesie, ideo infideles vel eciam fideles contra ecclesiam delinquentes nec se ipsos recte habent nec suas facultates debite tenent. Unde Augustinus ait VIᵒ Confessionum, quod mali homines eciam se ipsos non habent.

Tercia via sumitur ex parte ipsarum possessionum, de quibus debemus esse censuarii ecclesie, et de quibus debemus decimas dare. Infideles ergo vel eciam fideles contra ecclesiam delinquentes et ipsi ecclesie quod debent non reddentes eamque non catholicam et universalem dominam recognoscentes, omnium que habent tam propriarum personarum, quam eciam facultatum necnon dominiorum et potestatum sunt indebiti possessores.

Sed queres, unde habet ecclesia, quod sic sit catholica et plena et universalis domina? Dicemus, quod hoc habet a sacramentis, que sunt plena et universalia: plena quidem, quia sunt vasa plena gracie; universalia vero, quia sine eis nullus potest salutem consequi; et potissime hoc habet a sacramento baptismi, quod est ianua omnium sacramentorum iuxta illud Psalmi: Dominabitur a mari usque ad mare, a flumine usque ad terminos orbis terrarum. In quibus verbis prius describitur ecclesie universalis dominacio, secundo describitur universalitatis causa et racio. Universalis quidem dominacio ecclesie describitur, cum dicitur: Dominabitur a mari, idest a quolibet fine terre, usque ad mare, idest usque ad quemlibet finem terre, ut glossa exponit. Tota enim terra est circumdata maribus: dominari ergo a mari usque ad mare est dominari super universam terram vel est dominari usque ad omnes terminos terre, cum ipsa maria sint termini terre. Bene itaque dictum est, quod describitur ecclesie universalis dominacio, cum dicitur: Dominabitur a mari usque ad mare. Sed huius universalis dominii describitur causa et racio, cum subditur: et a flumine usque ad terminos orbis terrarum, quasi dicat, quod hec est causa, quare ecclesia dominatur a mari usque ad mare, quia dominatur a flumine, idest a Iordane, ut exponit glossa, ubi fuit baptizatus Christus, usque ad terminos orbis terrarum. A flumine igitur, idest a baptismo, qui est ianua omnium sacramentorum, habet ecclesia, quod dominetur a mari usque ad mare sive ad terminos orbis terrarum. Nam cum nullus possit consequi salutem sine baptismo, quilibet est filius ire et est aversus a Deo, nisi sit baptizatus.

Sed, ut sepe et sepius dictum est, qui non est subiectus Deo et non est possessione Dei dignus, nihil subiciatur sibi et nulla sit possessio eius. Omnes ergo homines et omnes possessiones sunt sub dominio ecclesie, ita quod ipsius ecclesie est orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Si ergo per baptismum ipsi habitantes terram eripiuntur a potestate dyaboli, consequens est, quod omnes habitantes terram debeant esse servi empticii ecclesie, ut per eam redimantur a dyabolica potestate. Rursus, quia baptizati per ecclesiam fiunt suarum possessionum iusti possessores, qui non baptizati et non subiecti Deo erunt possessores iniusti: consequens est, quod omnes possessiones nostras et omnia temporalia nostra recognoscamus ab ecclesia, per quam baptizati et spiritualiter regenerati ac per alia sacramenta a peccatis liberati fimus bonorum nostrorum iusti et debiti possessores.

Sed dices, quod auctoritates Psalterii allegate indebite sunt inducte, nam, cum dicitur: dominabitur a mari usque ad mare etc., dices hoc non esse dictum de ecclesia, sed de Christo; et quod eciam in Psalterio legitur: Domini est orbis terrarum et omnes qui habitant in eo, hoc dictum est de Deo, non de ecclesia. Sed tales obiecciones nulle sunt. Nam non est inconveniens, quod multis modis simus debitores alicuius, et quod multis modis alicui domino debeamus esse subiecti. Inter alios autem modos, quare debeamus esse servi Christi et quare ipse debeat dominari a mari usque ad mare, idest in universa terra, exprimit David hunc modum, quod dominatur a flumine, idest a Iordane, ubi Christus fuit baptizatus, usque ad terminos orbis terrarum. Christus enim baptizatus in Iordane tactu sue mundissime carnis vim regenerativam contulit aquis, ut ex tunc aque haberent hanc vim regenerativam, ut possent sic corpus attingere, quod eciam suam animam lavarent. Et quia istam vim et istam virtutem non possunt aque exercere, nisi per baptismum factum in forma ecclesie, si Christus conferens huiusmodi virtutem aquis dicitur ex hoc esse dominus universe terre, ecclesia, que confert baptismum et in cuius forma baptismus datur, quia nonnisi per baptismum possent aque istam virtutem exercere, ut animas humanas lavent et homines regenerent, consequens est, quod ecclesia, cuius est dare baptismum et in cuius forma baptismus datur, quod ipsa a flumine, idest a baptismo, hoc habeat, quod dominetur usque ad terminos orbis terrarum; et quia ipsa ex hoc est catholica et universalis domina, consequens eciam est, quod suus sit orbis terrarum et universi qui habitant in eo. Habuit autem ecclesia huiusmodi formam baptizandi a Christo, quia a Christo habet, quod sic dominetur.

Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt

Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi

Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem

Capitulum XV: Ubi planius agitur, quomodo duo gladii qui sunt in ecclesia adaptantur ad duos gladios in evangelio nominatos

Liber III: Liber III

Capitulum I: Quod, cum dictum sit, quod ecclesia in temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod non est de rigore iuris, ut a civili iudice appelletur ad papam

Capitulum II: Cum ecclesia super temporalibus habeat universale dominium, quomodo intelligendum est, quod summus pontifex non vult iurisdictionem regum perturbare; et quod non ad ecclesiam, sed ad reges spectat de possessionibus iudicare

Capitulum III: Quod racio persuadet, ista materialia et naturalia manifestant, nec non et tercio divina gubernacio hoc declarat, qualiter summus pontifex circa temporalia debet se habere

Capitulum IV: Quod cum omnia temporalia sint sub dominio ecclesie, quomodo intelligendum est, quod ait Innocencius III., quod certis causis inspectis, temporalem iurisdictionem casualiter exercemus

Capitulum V: Quod si temporalia fiant spiritualia vel annectantur spiritualibus, vel econverso temporalibus spiritualia sint annexa, sunt speciales casus per quos ecclesia temporalem iurisdictionem debet specialiter exercere

Capitulum VI: Cum pro quolibet criminali peccato possit ecclesia quemlibet christianum corripere et ex hoc temporalem iurisdictionem peragere, quare precipue ad ecclesiam spectat, cum litigium temporalium contrariatur paci et cum pacis federa sunt iuramento firmata

Capitulum VII: Quod tam ex parte rerum temporalium, ut superius est narratum, tam ex parte potestatis terrene, ut in hoc capitulo ostendetur, quam eciam ex parte potestatis ecclesiastice, ut in sequenti capitulo declarabitur, possunt sumi speciales casus, propter quos summus pontifex se de temporalibus intromittet

Capitulum VIII: In quo narrantur speciales casus sumpti ex parte potestatis ecclesiastice, in quibus ad ecclesiam pertinebit iurisdictionem in temporalibus exercere

Capitulum IX: Quid est plenitudo potestatis, et quod in summo pontifice veraciter potestatis residet plenitudo

Capitulum X: Cum in summo pontifice sit plenitudo potestatis, non tamen sit in celo huiusmodi plenitudo, quare potestas eius dicitur esse celestis

Capitulum XI: Cum in summo pontifice plenitudo resideat potestatis, quomodo intelligendum dictum Hugonis, quod pia devocione fidelium temporalia quedam ecclesiis concessa sunt possidenda

Capitulum XII: Capitulum Ultimum. Quod in ecclesia est tanta potestatis plenitudo, quod eius posse est sine pondere, numero et mensura

↑ Top of work