De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi
Necessitas presentis capituli ex superioribus oritur. Habet enim hoc capitulum duas partes, quarum una est, quare sunt tantum duo gladii et non plures neque pauciores; secunda quidem, quomodo sumendi sunt huiusmodi gladii. Nam cum hii duo gladii, videlicet potestas sacerdotalis et regalis sive potestas spiritualis et terrena, figurati sint per illos duos gladios, de quibus habetur in evangelio:1 Ecce gladii duo hic, quorum unus fuit extractus, ille videlicet cum quo Petrus percussit servum principis sacerdotum, alter autem non extractus, ut Beda ait,2 dicendum esset in hoc capitulo, quomodo sumendi sunt hii duo gladii et hee due potestates, utrum potestas spiritualis figuretur per gladium extractum, terrena vero per non extractum vel econverso.
Dicamus ergo, quod necessitas prime partis huius capituli, quare videlicet sunt tantum duo gladii, oritur ex decimo capitulo huius secunde partis, ubi dicitur,3 quod, cum sub gubernacione hominum tria esse conspiciamus, videlicet animas, corpora et res exteriores, quare non sunt tres gladii, quorum unus presit animabus, alter corporibus, tercius rebus exterioribus, ut si iniuste agatur quantum ad res exteriores, corrigetur per gladium qui preest rebus exterioribus, si autem forefiat quoad corpora, rectificabitur per gladium qui preest corporibus, si quoad animas, per gladium qui preest animabus. Quod si dicatur, quod res exteriores ordinantur ad corpora, ideo non est alius gladius qui preest corporibus et rebus exterioribus, dicemus, quod et corpora ordinantur ad animas: non erit ergo alius gladius qui preest animabus et corporibus et rebus exterioribus. Erit itaque unus solus gladius in ecclesia.
Necessitas vero secunde partis huius capituli, quomodo hii duo gladii sunt sumendi, oritur ex quinto capitulo secunde partis huius operis,4 ubi per gladium extractum, ut ibi dicitur, figuratur potestas spiritualis, per non extractum materialis. Ideo merito dubitatur, utrum standum sit in hac expositione et adaptacione, vel possint aliter sumi hii duo gladii vel aliter adaptari.
Propter primum sciendum, quod ad videndum, quare sunt duo gladii in ecclesia et non plures neque pauciores, tria videntur facere dubium. Primum quidem est, quia cum potestas spiritualis extendat se ad omnia et iudicet omnia, non solum animas, sed eciam corpora et res exteriores, videtur, quod unus solus gladius sufficiat. Secundum vero quod in hac materia potest nos facere dubitare, est, quod cum corpora habeant alium gladium ab animabus, quare non habent alium gladium a rebus exterioribus? Videretur quidem, quod corpora magis deberent habere alium gladium a rebus exterioribus, quam ab animabus, quia ex corpore et anima fit unum aliquid, ut unus homo. Non enim habent corpora esse per se et anime per se, sed est unum esse corporis et anime, et ille qui preest animabus non preest eis tamquam separatis, sed ut sunt coniuncte corporibus et ut presunt corporibus; et gladius qui preest corporibus preest eis ut sunt coniuncta animabus et ut subsunt animabus. Et ex hoc supra dicebatur, quod gladius est sub gladio et potestas sub potestate. Quare si ex corpore et anima fit unum aliquid et utriusque est unum et idem esse, corporum autem et rerum exteriorum non est unum esse, videtur ex hoc, quod corpora magis debent habere alium gladium a rebus exterioribus, quam ab animabus. Tercium quod facit dubium in hac materia est: quid peccaverunt res exteriores, quod non habuerunt proprium gladium et proprium principantem? Nam anime habent proprium gladium et proprium principem qui preest animabus; corpora eciam habent proprium principem et proprium gladium qui preest corporibus, qui exercet iudicium sanguinis: res ergo exteriores proprium gladium et proprium principem habere debebant.
Hiis itaque prelibatis, volumus triplici via declarare, quare in gubernacione hominum et in regimine humani generis sive in regimine fidelium sunt tantum due potestates et duo gladii: potestas quidem sacerdotalis et regalis sive imperialis, gladius videlicet spiritualis et materialis. Prima autem via sumitur ex excellencia quam habent spiritualia ad corporalia, secunda ex diferencia quam habent hec ad illa, tertia vero ex ordine qui competit hiis et illis: ex qua triplici via prefata dubia dissolventur.
Prima quidem via sic patet. Nam tanta est excellencia spiritualium ad corporalia, quod parvus defectus in spiritualibus preponderat omni defectui in corporalibus. Quod ergo in ecclesia sunt duo gladii, spiritualis et materialis, non est, quin ecclesia habeat utrumque gladium, nec est, quod potestas spiritualis non se extendat ad corporalia; sed ut potestas spiritualis magis vacare posset rebus divinis, circa quas maxime cavendum est, ne sit ibi defectus, bene se habuit statuere secundum gladium, qui preesset corporalibus rebus. Sed quando due potestates ita se habent, quod una se extendit ad omnia, videlicet ad magis nobilia et ad minus nobilia, sed ut liberius vacare possit circa magis nobilia, instituitur secunda potestas que specialiter vacet circa minus nobilia, oportet tunc potestatem institutam ad vacandum circa minus nobilia esse sub potestate altera, et oportet eam esse institutam per alteram et habere quod habet ex commissione alterius potestatis. Sic et in proposito. Nam potestas spiritualis extendit se ad spiritualia tamquam ad magis nobilia, et ad corporalia tamquam minus nobilia. Quoniam, ut sepe sepius dictum est, cum potestas spiritualis presit animabus, ut sunt coniuncte corporibus et ut presunt corporibus, ideo clare patet, quod huiusmodi potestas eciam ipsis corporibus presit.
Que ergo fuit necessitas instituendi aliam potestatem et alium gladium? Dicemus ergo, quod huiusmodi necessitas fuit nimia excellencia et nimia perfeccio rerum spiritualium, quia tanta est nobilitas et tanta est excellencia rerum spiritualium, quod, ne contingeret defectus circa ea, bonum fuit instituere secundam potestatem que specialiter preesset rebus corporalibus, ad hoc, quod spiritualis potestas circa spiritualia liberius vacare posset. Potestas ergo spiritualis est potestas generalis et extensa, cum non solum ad spiritualia, sed ad corporalia se extendat; potestas autem materialis et terrena est particularis et contracta, cum specialiter sit circa corporalia instituta.
Sed, ut tangebatur, cum due potestates sic se habent, quod una est generalis et extensa, alia particularis et contracta, oportet, quod una sit sub altera, sit instituta per alteram et agat ex commissione alterius vel in virtute alterius, ut patuit in exemplo superius posito, ut si ad generacionem equi facit celestis potestas tamquam potestas generalis et potestas que est in equo vel in semine equi, oportet, quod hec sit sub illa et hec sit instituta per illam, quia non esset virtus in semine equi ad producendum equum, nisi hoc haberet a virtute celesti. Oportet et tercio, quod et hoc agat in virtute alterius, quia virtus que est in semine equi non ageret ad generacionem equi, nisi hoc ageret in virtute celi; quia, ut probatur in IIᵒ De Generacione,5 ignis qui inter hec inferiora est maxime activus non ageret ad generacionem alicuius rei, nisi hoc faceret in virtute supercelestis corporis. Non erit ergo ponere duas potestates, unam generalem, alteram particularem, nisi una sit sub alia, sit instituta per aliam et agat ex commissione alterius vel in virtute alterius.
Potestas itaque terrena est sub spirituali et instituta per spiritualem et agat ex institutione spiritualis potestatis. Unde primus rex qui regnavit in populo fideli institutus fuit per Samuelem. Ideo dominus dixit Samueli: Constitue super eos regem, ut habetur Iᵒ Regum VIIIᵒ.6 Si ergo non est potestas nisi a Deo, eo modo se cognoscant institutos esse reges et principes, prout ore suo constituit eos Deus. Hoc autem modo voluit dominus esse institutum regem, quia dicit Samueli, quod ipse constitueret eum. Utrum autem ipse dominus loqueretur Samueli vel angelus in persona Dei, nihil ad propositum. Nam multa fiunt per inferiores, que in scriptura sacra appropriantur superioribus; quia, ut habetur Isaie cap. VIᵒ.,7 quod ad purgandum labia Isaie volavit ad eum unus de seraphim, qui forcipe accepto calculo de altari, vel ut habet alia litera accepto carbunculo de altari, tetigit os eius et purgavit labia ipsius. Constat autem, quod ille angelus non fuit seraphim, nam seraphim sunt supremus ordo supreme ierarchie, qui numquam ab intimis recedunt et numquam ad nos mittuntur, ut probat Dionysius in De Angelica Hierarchia.8 Tamen, quia seraphim interpretatur incendentes, et ille angelus qui volavit ad Isaiam per incendium purgavit labia eius, quia hoc fecit cum carbunculo, ideo fecit officium ipsius seraphim, et dictus est seraphim. Et Exoᵒ IIIᵒ.9 de rubo ardente dicitur, quod apparuit Moysi dominus in flamma ignis de medio rubi; in Exodo ergo dicitur, quod dominus locutus est Moysi. Actuum autem VIIᵒ.10 dicitur, quod apparuit Moysi angelus in igne flamme rubi. Ergo fuit dominus et fuit angelus qui apparuit Moysi, quia fuit angelus qui representabat ipsum dominum sive ipsum Deum. Sed sive dominus loqueretur ipsi Samueli sive angelus, qui representabat dominum, nihil ad propositum, quia quocumque modo factum fuit, constat, quod fuit expressa voluntas domini, quod potestas terrena constitueretur per spiritualem et potestas regia per sacerdotalem, cum dictum fuit Samueli a domino vel ab angelo in persona domini, quod constitueret Iudeis regem.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod una ratio et una causa, quare preter potestatem spiritualem et sacerdotalem constituta est potestas regia et terrena, est nobilitas et excellencia rerum spiritualium; ut ne esset defectus circa eas et ut potestas spiritualis liberius vacare posset circa spiritualia, instituta est alia potestas et alius gladius, qui dicitur materialis et corporalis, qui specialiter circa materialia et corporalia debet esse intentus.
Ex hac autem causa et racione solvitur primum dubium. Nam cum dicebatur, quod potestas spiritualis se extendit eciam ad corporalia et habet eciam sub se non solum spiritualia, sed eciam corporalia, et ex hoc arguebatur, quod sufficeret spiritualis gladius et superflueret alius, nam frustra fit per plura, quod potest fieri per unum, verum est, si potest fieri per illud unum eque bene et eque decenter; sed si non esset nisi unus gladius in ecclesia, videlicet spiritualis, ea que agenda essent in gubernacione hominum non fierent eque bene, quia exinde spiritualis gladius multa obmitteret que agenda essent circa spiritualia, ex eo quod oporteret ipsum intendere circa materialia. Non dicimus autem, quod si casus immineat, quod non possit spiritualis gladius circa materialia intendere, sed ut possit liberius rebus spiritualibus vacare que sunt res excellentes et res nobiles, bonum fuit instituere secundum gladium, cui materialia essent commissa. Habet ergo spiritualis gladius posse super utraque, tam super spiritualia, quam super materialia.
Quod ergo institutus est secundus gladius, non est propter impotenciam spiritualis gladii, sed ex bona ordinacione et ex decencia. Nam, ut vult philosophus circa finem primi De Anima,11 anima magis continet corpus, quam corpus animam; nam si separatur corpus ab anima, non propter hoc moritur anima, sed recedente anima a corpore, corpus expirat et marcescit. Non ergo potest corpus subsistere, nisi innitatur anime. Sic potestas materialis non potest subsistere, nisi innitatur potestati spirituali et nisi potestatem quam habet se recognoscat habere a spirituali. Corpus enim non potest vivere, nisi per animam; virtutem ergo operandi quam habet corpus, habet ab anima; sic virtutem operandi quam habet materialis gladius, habet a spirituali. Non est ergo propter impotenciam spiritualis gladii, quod institutus est secundus gladius, qui dicitur materialis, sed propter beneficium execucionis, quia non ita bene nec ita benifice posset spiritualis gladius exequi spiritualia, vacare circa spiritualia, si non haberet adiutorium materialis gladii, qui vacaret circa materialia. Non ergo fuit bonum spiritualem gladium esse solum, sed factus fuit materialis gladius in adiutorium sibi. Si ergo non esset materialis gladius, execucio gubernacionis hominum non fieret eque bene. Rursus non fieret eque decenter. Nam non esset decens, quod spiritualis gladius per se ipsum exerceretur iudicium sanguinis; ideo oportuit, quod hoc iudicium a spirituali gladio committeretur materiali gladio. Propter quod huiusmodi gladium exercentem iudicium sanguinis dicitur ecclesia habere non ad usum, sed ad nutum, quia tale iudicium ecclesia non exercet per se ipsam, sed per alium, qui in omnibus debet ecclesie famulari. Iste ergo alius gladius et ista potestas terrena sic debet uti materiali gladio, prout viderit ecclesie expedire.
Secunda via ad hoc idem, quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, sumitur ex differentia rerum spiritualium ad corporalia. Nam spiritualia et corporalia non sunt sub eodem genere, quia corruptibile et incorruptibile differunt genere, ut declarari habet in Xᵒ Meth.,12 nec pertinet consideracio de hiis ad eandem particularem scienciam, sed solum ad generalem. Illa ergo sciencia que considerat de corporibus, ut naturalis philosophia, non considerat de spiritibus, quia que non amplius mota movent, cuiusmodi sunt substancie spirituales que movent immobiles, non amplius sunt philosophice consideracionis. Et si dicatur, quod eciam philosophia naturalis considerat de anima, dicemus, quod considerat de ea, ut est actus corporis. Hoc eciam modo considerat de angelis, ut sunt motores orbium; de eis autem secundum se non considerat. Sed illa sciencia que considerat de spiritibus secundum se, considerat de corporibus, quia est sciencia generalis. Metaphysica enim, que considerat de substancia intelligibili, ut patet ex XIIᵒ,13 considerat et de sensibili, ut patet ex dictis.
Sic ergo est in scienciis, quod illa que considerat de substancia spirituali est sciencia generalis, quia considerat non solum de substancia spirituali, sed eciam corporali et sensibili. Sed illa sciencia que per se habet considerare de substancia sensibili, cuiusmodi est naturalis philosophia, est sciencia particularis, non valens per se considerare de substanciis spiritualibus. Est itaque hic modus in scienciis, quod propter scienciam generalem non superfluunt sciencie particulares. Propter hoc enim quod metaphysica est sciencia generalis considerans de spiritualibus et de corporalibus et de sensibilibus substanciis, non propter hoc superfluit naturalis philosophia, cuius consideracio restringitur ad substancias corporales et sensibiles. Sic et in proposito, idest in regimine et gubernacione hominum, qui sunt compositi ex utraque substancia spirituali et corporali. Illa ergo potestas que est spiritualis, erit generalis et extendet se eciam ad corporalia; potestas autem illa que specialiter ordinata est circa corporalia, erit particularis et contracta et per se et secundum se de spiritualibus se intromittere non valebit; nec tamen propter potestatem spiritualem, que est generalis, superfluit potestas terrena, que est contracta et particularis, sicut et in scienciis dicebamus non superfluere particularem scienciam propter generalem. Verumtamen de hoc infra clarius dicetur.
Ex hoc autem patet, quare ecclesia dicta est catholica, idest universalis, quod veritatem habet non solum ratione sacramentorum, que sunt universalia et generalia, sine quibus non potest esse salus, sed eciam ratione extensionis potencie, quia potencia ecclesiastica, que est potencia spiritualis, oportet, quod ex hoc sit generalis et quod ad corporalia se extendat. Hunc ergo modum quem videmus in scienciis, videmus eciam in naturalibus virtutibus sive potenciis. Nam corporalia habent suas potencias et suas virtutes naturales, et spiritualia habent suas potencias et suas virtutes naturales. Spiritualis autem virtus est generalis, ut supra aliquallyter tetigimus, cum se extendat eciam ad corporalia, quia oportet corpora spiritibus esse subiecta. Corporalis autem virtus est particularis et contracta, quia huiusmodi virtus per se in spiritualia agere non potest. Dicimus autem per se, quia in virtute alterius non est inconveniens corpus agere in spiritum, ut aqua baptismi in virtute divine misericordie animam lavat, et ignis inferni in virtute divine iusticie animam cruciat. Sicut ergo in virtutibus naturalibus virtus spiritualis est generalis, extendens eciam se ad corporalia, virtus autem corporalis est particularis, non valens per se extendere se ad spiritualia; et sicut propter virtutem spiritualem non superfluit virtus corporalis: sic in gubernacione hominum potestas spiritualis est generalis, extendens se eciam ad corporalia, potestas autem terrena est contracta et particularis, per se ad spiritualia non valens se extendere. Quantum ad superfluere, sicut est in virtutibus naturalibus et in scienciis, sic est in gubernacione hominum, quod propter potestatem spiritualem, que est generalis, non superfluit potestas terrena, que est particularis.
Redeamus ergo ad propositum et dicamus, quod tanta est differencia corporum et spirituum, ut sub una particulari sciencia non comprehendantur hec et illa, sed solum sub sciencia universalis: sic eciam in virtutibus naturalibus, si virtutes spirituales que naturaliter habent esse in spiritibus, volumus appellare generales, virtutes autem corporales, que naturaliter habent esse in corporibus, volumus appellare particulares, sub una virtute particulari non cadent hec et illa. Quod ergo videmus in virtutibus naturalibus et scienciis, que sunt quedam potencie, quia sciencie sunt quedam potencie ad speculandum, virtutes naturales sunt quedam potencie ad agendum, sic arbitrari debemus in gubernacione hominum, quod sub potencia particulari et terrena non cadent spiritualia et corporalia. Erunt ergo due potencie et duo gladii: unus spiritualis, qui erit quasi generalis, extendens se ad spiritualia et corporalia; et alius materialis, qui erit contractus et particularis, specialiter ordinatur ad corporalia. Sed cum spiritualis gladius sit generalis, quare non superfluit materialis, quia frustra fit per plura quod potest fieri per unum, supra in hoc capitulo est patefactum et infra clarius patefiet.
Dicimus autem potestatem spiritualem esse generalem, non quin una spiritualis potestas sit generalior alia, et quin una potestas spiritualis sit sub alia. Sed dicitur generalis, quia non est sic contracta sicut potestas materialis et terrena, que per se solum ad materialia se extendit, spiritualis vero et ad spiritualia et ad corporalia se potest extendere. Illa ergo potestas spiritualis, que in gubernacione fidelium est suprema, omnem habet potestatem in corpore mistico et omnia sunt subiecta sub pedibus eius,14 ut omnia possit imperare et precipere que non obviant iuri naturali et fidei orthodoxe.
Sed dices, quod sicut corpora sunt distincta a spiritibus, sic res exteriores sunt separate ab humanis corporibus: si ergo corpora habent gladium distinctum a spirituali gladio, videtur quod debeant habere gladium distinctum ab exterioribus rebus. Sed, ut patet per habita, non sunt corpora humana sic distincta ab exterioribus rebus, sicut sunt distincta a spiritualibus substanciis, quia corpora cum spiritualibus substanciis non cadunt sub una particulari scientia nec sub una particulari potencia; sed corpora cum exterioribus rebus cadunt sub una particulari scientia et sub una particulari potencia. Cadunt quidem sub una particulari scientia, quia si res exteriores sunt nostre facultates et nostre divicie, sive sint divicie naturales, sicut sunt animalia, vites, arbores, segetes, sive sint divicie artificiales, sicut sunt aurum et argentum et cetera metalla que oriuntur in venis terre, de omnibus considerat una et eadem particularis scientia, ut philosophia naturalis. Immo quia divicie artificiales sunt propter naturales, una et eadem scientia particularis et subalterna, cuiusmodi est scientia medicinalis, considerabit de omnibus talibus tam de corporibus humanis, quam eciam de diviciis naturalibus et de rebus quibus utitur humanum corpus; considerabit eciam et tercio una et eadem scientia, ut puta scientia moralis, de omnibus istis.
Sed aliter et aliter de omnibus hiis considerabit scientia naturalis, medicinalis et moralis. Quia naturalis considerat de omnibus eis, ut sunt partes corporis mobilis, quod est subiectum in naturali philosophia, et eius partes et passiones considerat. Sed medicinalis considerabit de omnibus eis ut ordinantur ad sanitatem corporis humani, quod est subiectum in medicina, circa quod sanitatem et egritudinem considerat tamquam humani corporis proprias passiones. Moralis autem scientia de humanis corporibus et de rebus exterioribus poterit considerare, prout circa ea versantur actus humani, qui sunt subiectum in morali scientia. Circa quos considerat scientia, quid iustum et quid non iustum tamquam proprias passiones. Et sicut omnia hec cadunt sub una particulari scientia, non solum naturali, sed medicinali et morali, quamvis aliter et aliter: sic omnia prefata cadunt sub una potencia particulari, quia eadem potencia et eadem virtus corporalis agat in corpora nostra et in res exteriores sive ille res exteriores sint divicie naturales sive artificiales. Idem enim ignis calefacere poterit corpora nostra et aurum et argentum et cetera metalla, que sunt divicie artificiales, quia per artem hominum sunt invente ad sufficienciam humane vite; poterit eciam idem ignis calefacere fructus terre, qui sunt divicie naturales, quoniam ad sufficienciam vite nostre naturaliter ordinantur. Corpora itaque nostra cum rebus exterioribus non habent illam differenciam, quam habent cum substanciis spiritualibus, quia nec sub una particulari scientia nec sub una particulari sive corporali potencia cadunt corpora nostra cum substanciis spiritualibus, sed sub una particulari scientia et sub una particulari potencia cadunt corpora nostra cum rebus exterioribus.
Quod ergo dicebatur, quod ex corporibus nostris et exterioribus facultatibus non fit unum secundum esse, et ideo non debent cadere sub uno gladio, sed ex corporibus nostris et spiritibus sive ex corporibus et animabus nostris fit unum secundum esse, ideo conveniencius poterunt cadere sub uno gladio: dicemus, quod si loqueris de gladio spirituali, qui dici debet gladius generalis, omnia hec cadunt sub uno gladio, quia ille gladius poterit animadvertere in spiritualia, corporalia et temporalia. Habet enim iurisdictionem super animas et super corpora et super res exteriores, quamvis huiusmodi gladius super corporalia quantum ad iudicium sanguinis hanc iurisdictionem non debeat per se, sed per alium exercere. Sed si loqueris de gladio particulari, cuiusmodi est gladius materialis, non sunt omnia sub uno gladio. Corpora tamen et res exteriores possunt esse sub uno particulari gladio; nam, licet res exteriores et corpora nostra non sint unum subiecto nec unum secundum esse, sunt tamen unum quantum ad consideracionem unius particularis sciencie, et sunt unum, quia possunt esse sub accione unius particularis potencie; sic possunt esse unum sub iurisdictione unius particularis gladii. Et quod dicitur de uno secundum esse, dicemus, quod unitas secundum esse est unitas suppositi sive unitas subiecti; sed in uno et eodem supposito possunt esse omnia predicamenta de quibus secundum se considerant diverse particulares sciencie.
Ad esse ergo sub uno particulari gladio plus facit habere unitatem quantum ad considerationem unius particularis sciencie vel quantum ad accionem unius particularis potencie, quam habere unitatem quantum ad suppositum vel subiectum, in quo est unum et idem esse. Nam auctoritas gubernandi populum, quam videtur importare gladius, requirit considerationem de hiis quos habet gubernare; secundo eciam requirit accionem et animadversionem in eos quos habet gubernare. Propter quod unitas huiusmodi auctoritatis vel huiusmodi gladii magis sumenda est ex consideratione unius sciencie, que habet considerare de suis sensibilibus, sicut auctoritas gubernandi habet considerare de suis gubernabilibus; vel potius sumenda est ex accione unius potencie, que habet agere in sua obiecta, sicut auctoritas gubernandi habet animadvertere et habet agere in sibi subiecta, quam sumenda sit ex unitate unius suppositi, in quo possunt esse talia et tam diversa, quod per se loquendo nec ad considerationem unius particularis sciencie nec ad accionem unius particularis potencie poterunt pertinere.
Patet ergo, quod differentia quam habent spiritualia ad corporalia, quia non cadunt sub una particulari sciencia nec sub una particulari potencia, quam differentiam non habent corpora nostra et res exteriores, facit, quod sint duo gladii in ecclesia, unus spiritualis et unus materialis, et non facit, quod sint tres gladii. Ex hac autem via solvitur secundum dubium, videlicet quare corpora nostra habent alium gladium a gladio spirituali, non autem habent alium gladium a rebus exterioribus; quia, ut patet per habita, tam corpora nostra quam res exteriores possunt sub eodem particulari gladio collocari, cum possint considerari sub una particulari sciencia et esse sub una particulari potencia.
Tercia via ad hoc idem sumitur ex ordine quem videmus in rebus spiritualibus et corporalibus. Agitur autem in hoc opere de regimine et gubernacione hominum prout homines hominibus presunt, sive istud preesse fiat per potenciam spiritualem, sicut presunt prelati ecclesiastici, sive per potenciam terrenam, sicut presunt seculares principes. Sed cum loquimur de spirituali potencia semper subintelligendum est, quod sit generalis, ut eciam ad temporalia se extendat, ut replicatum est multipharie multisque modis. Dicamus ergo, quod omnis talis principatus qui est in hominibus, sive sit ecclesiasticus sive terrenus, statutus et ordinatus est propter electos. Immo non solum in hominibus sunt tales principatus ordinati propter electos, sed eciam in angelis et demonibus, quia quando completus erit numerus electorum, quod erit in fine mundi, tunc evacuabuntur omnes principatus, omnes potestates et virtutes, iuxta illud prime ad Corinthios XVᵒ:15 Deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et patri, cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem. Cum ergo Christus in quantum homo tradet regnum, idest eos qui bene regnaverunt et bene vixerunt, hoc est electos, Deo et patri, idest patri suo in quantum est Deus, tunc erit finis mundi, tunc ipse evacuabit omnem prelationem. Hoc est ergo, quod glossa ibidem ait,16 quod quamdiu durat mundus, angeli angelis, demones demonibus et homines hominibus presunt; sed omnibus collectis, idest quando completus erit numerus electorum, omnis prelacio cessabit. Tunc, ut glossa exponit, Christus evacuabit omnem principatum, idest omnes prelationes maiores et omnem potestatem, idest omnes prelationes minores, et omnem virtutem id est omnes personas forciores, qui ex sua fortitudine et sua potencia subiciunt sibi alios et dominium sibi usurpant. Omnis ergo prelacio, sive sit maior sive minor sive iusta sive per fortitudinem usurpata, cessabit in fine seculi, quando completus erit numerus electorum.
Dicemus enim, quod prelacio est quasi quidam caminus ignis et quasi quoddam prelum et quasi quoddam flagellum sive quendam tribula. Videmus autem, quod sub eodem igne aurum rutilat et palea fumat, sub eodem pondere preli oleum nitet, amurca fetet, sub eodem flagello sive sub eadem tribula stipula comminuitur et frumentum purgatur. Sic sub eisdem flagellis, sub eisdem principibus boni purificantur et mali damnantur; ut innuit Augustinus primo De Civitate Dei capitulo VIIᵒ.17 Verum quia, ut idem Augustinus vult, omnis malus vel ideo vivit, ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur, ideo omnes iste prelationes, sive sint angelorum sive demonum sive hominum, Deus ordinavit eas propter bonos et propter electos, cum et ipsos malos Deus ordinet ad bonum electorum, videlicet ut ipsi mali exerceant sive excitent electos.
Et ut discurramus per singula, ostendemus omnem prelationem propter electos esse, ut ex ipsis electis ostendamus, quot prelationes et quot gladii sunt in ecclesia. Declarabimus enim ex hoc, quod non sunt nisi duo gladii, spiritualis et terrenus, et quod res exteriores proprium gladium habere non possunt.
Sciendum ergo, quod cum hec tertia ratio ex ordine quem habent spiritualia et ex principatu quem videmus in eis, debeat probare intentum. Nos enim videmus, quod ordinatus principatus est in spiritualibus propter salutem electorum. Sunt enim in spiritibus tam bonis quam malis ordines varii, secundum quos sibi invicem presunt, quod preesse ad bonum et ad salutem electorum ordinatur. Ideo igitur de utroque fecimus mencionem: et de ipsis ordinibus secundum quod sibi invicem presunt et de ipsa salute electorum, ad quam ordinatur huiusmodi preesse, ut utroque modo nostrum propositum ostendamus. Dicemus ergo de ordinibus spirituum, et primo de ordinibus angelorum, secundo de ordinibus demonum; ex quibus ordinibus et ex salute electorum ad quam huiusmodi ordines ordinantur, quesita veritas declaretur.
Advertendum itaque, quod angeli sibi invicem presunt propter regimen universi, ut universum sic regatur et gubernetur, quod electi salvi fiant. Si enim aliquis rex vellet regere aliquod regnum, primo essent illi qui semper essent circa regem; et tales tripartiti essent, quia vel essent dilecti et amici regis, vel essent sapientes et assisterent regi, vel tercio essent qui promulgarent aliis et publicarent iudicia et beneplacita regni. Post istos essent illi qui se intromitterent de questionibus tocius regni; tercio essent illi qui non de toto regno, sed de partibus regni se intromitterent. Eodem eciam modo, si rex vellet facere aliquod edificium, primo essent illi qui semper assisterent regi, qui, ut diximus, essent tripartiti, quia vel essent dilecti et amici regis vel essent sapientes vel essent regni iudicia et beneplacita promulgantes. Per hos ergo sciretur, quale edificium rex vellet fieri. Secundo essent illi qui se intromitterent de toto edificio, qui eciam essent tripartiti, quia vel hoc facerent precipiendo, qualiter edificium fiat, sicut faciunt architectores, vel hoc agerent amminicula exhibendo, ut edificium promoveatur, vel impedimenta removendo, ne edificium detrimentum paciatur. Tercio essent illi qui non se intromitterent de toto edificio, sed de partibus edifici, qui se haberent, sicut inferiores operarii; et hii essent tripartiti, quia aliqui facerent principales partes, ut illi qui componerent parietem vel tectum, et aliqui operarentur particulares partes, ut hii qui dolarent lapides et ligna, et isti essent bipartiti, quia aliqui dolarent lapides maiores et ligna excellenciora, aliqui lapides minores et ligna minus excellencia.
Sic et in proposito: in gubernacione mundi et in regimine universi aliqui sunt angeli qui coniuncti Deo et in vestibulis Dei scientes voluntatem eius, qualiter vult, quod universum regatur; et ista est ierarchia prima, que continet tres ordines: dilectos, sapientes et iudicia proferentes. Dilecti sunt seraphim, sapientes cherubim, iudicia proferentes throni. Inter angelos quidem plus est esse dilectum quam sapientem, quia ibi dileccio est causa sciencie; nam ex eo quod quis est dilectus a Deo, ex hoc scit secreta Dei; et plus est esse sapientem quam iudicantem, quia sciencia est causa iudicii, ut unusquisque bene iudicat de hiis que novit. Seraphim itaque sunt supra cherubim, et cherubim supra thronos. Seraphim ergo, tamquam dilecti Dei et primo cognoscentes secreta Dei, qualiter universum regi debeat, ut salventur electi, de illis secretis illuminant cherubim, ut et ipsi dicantur sapientes et scientes secreta Dei. Nam et cherup sciens vel plenitudo sciencie interpretatur. Cherubim vero iam illuminati per seraphim et iam scientes secreta et iudicia Dei, illuminant thronos, ut ipsi illa iudicia et illa secreta de regimine universi annuncient aliis et illuminent alios. In thronis ergo dicitur sedere Deus et in eis sua iudicia proferre, quia iudicia Dei de regimine universi annunciant throni inferioribus ierarchiis.
Hec est itaque ierarchia prima, hos tres ordines continens, qui sciunt modo quo diximus Dei secreta de regimine universi propter salutem electorum, et annunciant hoc aliis ierarchiis.
Secunda quidem ierarchia est se intromittens de ipso generali regimine universi. Et hec continet tres ordines, quia illi qui presunt toti operi vel presunt precipiendo, qualiter omnia fiant: et iste sunt dominaciones, a dominando dicte, quia dominantur et precipiunt, qualiter in hoc regimine omnia fienda sunt; vel sic presunt toti operi adminicula exhibendo: et huiusmodi sunt virtutes, quibus tribuitur miracula facere in adminiculum gubernacionis mundi et salutis electorum; vel sic presunt impediencia removendo: et iste sunt potestates, cohercentes demones et potestates tenebrarum, ne impediatur regimen universi, et ne temptent electos et universaliter omnes homines ultra id quod possunt.
Prima ergo ierarchia, quantum ad regimen universi, sunt sicut secretarii et sicut illi qui prius sciunt secreta Dei et eius iudicia; secunda vero sunt quasi architectores, qui principalius se intromittunt de regimine universi; tertia quidem sunt quasi inferiores operarii, quia sunt illi qui deputantur ad custodiendum partes universi. Sed huiusmodi partes vel est aliqua tota multitudo, ut aliqua tota provincia: et isti sunt principatus, de quorum numero erat princeps Persarum, qui preerat Persis, ut habetur in Daniele,18 vel princeps alius qui preest alii genti. Vel huiusmodi partes universi non sunt multitudo vel provincia, sed singulares persone, circa quas vel exercent que sunt maiora, quod faciunt archangeli, qui sunt principales nuncii: archos enim princeps, angelus vero nuncius interpretatur, unde archangelus quasi princeps nuncius vel principalis nuncius esse dicitur. Vel exercent que sunt minora: et hoc faciunt angeli, qui sunt quasi simplices nuncii.
Apparet ergo ex dictis, quod omnes tres ierarchie celestium spirituum, ut ierarchie sunt et ut sacri principatus sunt, et omnes ordines ibi existentes ordinati sunt et sibi invicem presunt, ut requirit regimen universi et salus electorum.
Dictum est supra de principatu angelorum, quod ordinatus est propter electorum salutem; dicendum est ergo de principatu demonum, qui eciam ordinatus est propter salutem electorum; non quod ipsi demones salutem electorum intendat, sed quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, ut dicitur ad Romanos VIIIᵒ.19 Ideo ipse insidie demonum, quas demones ordinant in malum hominum, cooperantur in bonum electorum, quia electi per demonum insidias exercitati proficiunt et merentur. Nam non solum insidie demonum, sed tribulationes quas paciuntur a malis hominibus, diligentibus Deum et hiis qui secundum propositum vocati sunt sancti, idest electis, cooperantur in bonum; immo et peccata propria cooperantur eis in bonum, prout resurgentes a peccatis humiliores et devociores fiunt.
Dicamus ergo, quod, sicut boni angeli sunt ad invicem ordinati propter salutem electorum, sic et demones ex sua nequicia se ipsos ordinant, ut hominibus magis nocere possint. Sed, licet demones et specialiter ille lucifer draco intendat nocere ecclesie et electis, Deus tamen illudit sibi, quia insidias eius convertit in bonum ecclesie et electorum, iuxta illud Psalmi:20 Draco iste quem formasti ad illudendum ei; quod exponens Augustinus XIᵒ Super Genesin,21 ait, quod diabolo illuditur, cum de malivolencia ipsius ecclesie Dei consulitur. Sed licet sic illudatur diabolus et convertatur in bonum ecclesie, quod ipse machinatur in malum, ipsi tamen demones ordinant se, ut magis possint nocere nobis. Sciendum ergo, quod in demonibus possumus distinguere quatuor ordines. Nam ordines prime ierarchie ibi esse non possunt, cum omnes illi ordines sint in vestibulis Dei et sint collaterales Dei; nec dominationes ibi sunt, de quibus ait Dionysius,22 quod sunt absoluti ab omni pedestri minoracione, idest ab omni depressione, ut exponit Hugo,23 quod demonibus non potest competere, cum sint sic depressi; nec eciam sunt ibi virtutes, quarum est miracula facere. Alios autem ordines possumus ibi adaptare, ut sicut in bonis angelis sunt potestates, principatus, archangeli et angeli, sic et in malis angelis sunt potestates, principatus, archidemonēs et demonēs, ut dicantur potestates in demonibus, qui de toto universo, ut obesse possint, se intromittunt; principatus autem, qui non toti universo, sed toti alicui provincie insidiantur; archidemonēs autem et demonēs dicantur, qui nec toti universo nec toti provincie, sed singularibus personis deputantur ad insidiandum, differenter tamen, quia archidemonēs insidiantur circa maiora, simplices demonēs circa minora; archidemonēs enim et demonēs sic se habent insidiando, sicut archangeli et angeli in proficiendo.
Hos autem quatuor ordines demonum tangit apostolus ad Ephesios VIᵒ,24 cum dicit, quod non est nobis colluctacio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores, qui sunt rectores tenebrarum harum, et contra spiritualia nequicie. Quatuor ergo ordines tetigit, videlicet potestates, rectores mundi sive rectores tenebrarum, qui possunt dici archidemonēs, et spiritualia nequicie, idest spirituales nequam hostes, qui communi nomine possunt dici demonēs.
Hiis itaque prelibatis et distinctis ordinibus angelorum et demonum, dicemus, quod ibi est considerare et eorum ordines et finem ad quem ordinantur tales ordines. Ex quolibet enim horum possumus descendere ad materiam nostram. Nam quod sunt plures ierarchie angelorum et quod in qualibet ierarchia sunt plures ordines, non est, quod prima ierarchia non possit, quod potest secunda, et quod secunda non possit, quod potest tertia, quamvis non econverso; quia non potest tertia, quod potest secunda, nec potest secunda, quod potest prima. Sic et de ordinibus cuiuscumque ierarchie; nam quicquid potest secundus ordo ierarchie cuiuslibet, potest primus, sed non econverso; et quicquid potest tertius, potest secundus, sed non econverso.
Si vero angeli sic sunt ordinati et sic sunt distincti in salutem nostram et in nostrum bonum, nec superfluunt ad regimen universi angeli inferiores propter superiores, quamvis quicquid possunt inferiores, possint superiores, multo ergo magis debent esse distincti principatus et distincte potestates inter ipsos homines. Quia si sunt angeli distincti et ordinati in bonum hominum, ipsi homines in bonum suum proprium non minus, immo forte magis, debent esse sic distincti et ordinati; nec superfluet potestas et gladius inferior propter potestatem et gladium superiorem, quantumcumque, quicquid potest gladius inferior, possit et superior. Hoc idem et de demonibus dicimus, quia si sic se ordinant et distinguunt se in nostrum malum, bonum est, quod et in nobis sint ordinati et distincti principatus in nostrum bonum.
Angeli ergo in duas partes sunt divisi, quia aliqui fuerunt remanentes et aliqui cadentes et tam in remanentibus, quam in cadentibus distinguimus varios principatus et varios ordines. Hominum autem genus non distinguitur per cadentes et remanentes, ut quod aliqui homines fuerint eieci de paradiso et aliqui ibi remanserint, sicut aliqui angeli fuerunt eieci de celo empireo et aliqui ibi remanserunt; quia totum humanum genus quod primitus reservabatur in primis parentibus, in Adam videlicet et Heva, eiectum fuit de paradiso. Non ergo poterimus in hominibus distinguere principatus in duas partes modo quo distinguimus in angelis, quantum ad cadentes et remanentes, sed distinguemus principatus in hominibus secundum ea quibus componitur homo, qui compositus est ex corpore et spiritu.
Erunt itaque duo gladii et due potestates in ecclesia, gladius videlicet spiritualis et corporalis sive materialis, ita quod, si consideramus ipsos ordines angelorum, viam habemus ad distinguendum duos principatus in ecclesia, sacerdotalem et regalem, spiritualem et terrenum, iuxta duas partes ex quibus componitur homo. In quolibet autem huiusmodi principatu, tam spirituali quam materiali, sunt diversi gradus et ordines; qui gradus et qui ordines, cum uterque principatus sit bonus, tam sacerdotalis quam regalis, non sunt accipiendi, prout habent esse in malis angelis, sed prout habent in bonis esse. Et sicut in bonis habent esse tres ierarchie et novem ordines, sic leviter adaptari posset ad principatum sacerdotalem sive ecclesiasticum ternarius ierarchiarum et novenarius ordinum.
Diceremus enim, quod summus pontifex se habet sicut Dei vicarius, respectu cuius sumitur vel sumi potest quasi triplex ierarchia. Nam primo sunt collaterales et semper assistentes sibi, et hii sunt tripartiti in episcopos, presbiteros et diaconos, et hoc dici poterit quasi ierarchia prima, quasi tres ordines continens; et ideo forte nullus subdiaconus fit cardinalis, quia ierarchia illa contineret quatuor gradus, quo posito non perfecte representaret ierarchiam celestem. Secundam autem quasi ierarchiam faciunt prelati per universum mundum sparsi, quorum eciam sunt quasi tres gradus, quia quidam sunt primates sive patriarche, quidam autem archiepiscopi, quidam episcopi. Terciam autem quasi ierarchiam constituunt alii inferiores clerici, quam eciam possemus distinguere in tres gradus, quia quidam sunt habentes iurisdictionem in foro publico potentes excommunicationis sentenciam ferre, et huiusmodi sunt archidiaconi vel alii habentes personatus sive dignitates in ecclesiis, ad quos spectat in foro publico iurisdictionem habere. In secundo autem gradu sunt sacerdotes curati, quibus non simpliciter in foro publico, sed in foro consciencie est commissa animarum cura. In tercio quidem gradu sunt alii clerici, qui nec curam habent animarum in foro consciencie nec iurisdictionem in foro publico, cuiusmodi sunt alii clerici, quorum aliqui, etsi sunt magis litterati, non est commissa eis cura regiminis, nec summo pontifici assistendo nec in foro publico iurisdictionem exercendo nec in foro consciencie curam animarum habendo, propter quod quantum ad regimen universi, prout tale regimen est sub principatu ecclesiastico, infimum gradum tenent, quantumcumque sint magis litterati.
Hiis visis dicamus, quod, sicut distinximus quasi tres ierarchias et quasi novem ordines sive novem gradus in clericis et in principatu ecclesiastico, ita possemus omnia hec aliqualiter invenire in laicis et in principatu imperiali, ut primus esset imperator, circa quem essent reges et principes et duces, qui facerent quasi ierarchiam primam, et sic de aliis qui facerent ierarchias alias. Sed de hoc non sit nobis cure.
In tantum ergo dictum sit, quod, si consideramus ipsos ordines angelorum, viam habemus ad distinguendum gladios qui sunt in ecclesia. Habemus eciam viam ad hoc idem, si consideramus fines istorum ordinum. Nam finis ordinum angelorum est gubernacio mundi et salus electorum; finis eciam ordinum in demonibus non prout demones se ordinant et demones intendunt, sed prout Deus ordinat et prout Deus eis illudit, est eciam salus et profectus electorum, quia Deus maliciam demonum convertit in bonum nostrum, idest in bonum electorum. Ergo propter electos debent esse omnia ista regimina et omnes isti principatus: nam omnes huiusmodi principatus sive sint hominum sive angelorum sive demonum, ordinati sunt modo quo diximus ad bonum electorum. Sed ipsi electi resurgent in anima et corpore et habebunt illa et eadem corpora que nunc habent, iuxta illud Iob:25 Et in carne mea videbo Deum salvatorem meum, quem visurus sum ego ipse et non alius. Caro autem sine anima non posset videre Deum, salvatorem suum. In utroque ergo resurgent electi, in corpore et anima. Rursus, si non resurgeret electus in eadem carne et in eodem corpore, non videret ipsemet qui prius fuit, sed esset factus alius. Quilibet enim electus, ipse idem, non alius factus videbit Deum salvatorem suum. Corpora ergo et anime per se pertinent ad electos, quia omnes resurgent in corpore et anima.
Res autem exteriores, quas dicimus esse divicias, per se non pertinent ad electos, ideo per se non debuerunt habere gladium. Nam divicie sive res exteriores sic sunt distincte, ut supra tetigimus, quia quedam sunt divicie artificiales, ut aurum, argentum et cetera metalla, et quedam naturales. Artificiales autem divicie sunt propter naturales. Divicie autem naturales quasi in quinque partes distinguuntur, quia vel sunt emolumentum quod habemus ex arboribus et plantis, vel amminiculum quod habemus ex vineis, vel sunt condimentum quod habemus ex olivis et fructibus pinguis, vel cibus quem habemus ex segetibus et arvis, vel sunt aliqua subvencio quam habemus ex animalibus. Omnia autem ista cessabunt in fine mundi, ita quod iste res exteriores et iste divicie non sunt nisi per accidens et ad tempus. Corpora autem et anime erunt perpetua, quia secundum sentenciam apostoli oportet hoc corruptibile induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem.
In die igitur tribulacionis sive in die ire, idest in die novissimo, qui erit dies tribulacionis et ire quantum ad malos, et erit dies quietis quantum ad bonos, resurgent electi cum animabus et corporibus, et omnes prefate divicie cessabunt. Hoc est ergo, quod dicitur Abacuc IIIᵒ:26 Ut requiescam in die tribulacionis, idest in die iudicii, in die ire, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, id est ad populum electorum, qui erit populus accinctus omni robore et omni fortitudine; et sequitur, quomodo tunc cessabunt omnes iste divicie, unde subditur: Ficus enim non florebit. Per ficum autem possumus intelligere omnes arbores et plantas. Post diem enim iudicii non florebit ficus, quia cessabit omne emolumentum quod nunc habemus ex arboribus et plantis. Et additur postea, secundo: Et non erit germen in vineis id est cessabit omne amminiculum quod ex vineis nunc habemus. Additur et tercio, quod mentietur opus olive, ut per olivam intelligatur omnis fructus pinguis unde extrahi potest condimentum sive oleum: mentietur ergo tunc opus olive, quia cessabit omne condimentum quod habemus ex olivis et fructibus pinguis. Additur autem et quarto, quod et arva non afferent cibum, quia tunc cessabunt segetes et omnis cibus quem habemus ex arvis. Additur autem et quinto, quod abscidetur de ovili pecus, et non erit armentum in presepiis, quia cessabit omnis subvencio quam nunc habemus ex quibuscumque animalibus. Totum autem gaudium nostrum erit tunc in domino et tota exultacio nostra in Deo Ihesu nostro. Ideo subditur: Ego autem in domino gaudebo et exultabo in Deo Ihesu meo. Vere ergo divicie sunt dicte res temporales, quia per accidens faciunt ad electos et non erunt sempiterne, sed omnes cessabunt in die iudicii. Et quia sunt per accidens et ad tempus, de eis non debuit per se esse cure arti nec per se debuerunt habere gladium.
Sunt ergo tantum duo gladii, spiritualis et corporalis, sub quo corporali gladio eciam temporalia collocantur. Et quamvis spiritualis gladius se ad omnia extendat, non propter hoc superfluit gladius materialis, sicut et in regimine universi non superfluunt angeli inferiores, quamvis quicquid possunt inferiores, possint superiores.
Solutum est itaque tertium dubium, quare divicie et res exteriores sive temporalia per se habere gladium minime meruerunt.
Viso quomodo in ecclesia sunt duo gladii, unus spiritualis et alter materialis, restat videre, quomodo hii duo gladii sunt sumendi. Dicemus quidem, quod hii duo gladii figurati sunt per illos duos gladios de quibus in evangelio dicitur: Ecce gladii duo hic, quorum unus fuit extractus, alter in vagina remansit. Cum ergo queris, quomodo sunt sumendi hii duo gladii qui sunt in ecclesia, utrum per gladium extractum significetur gladius spiritualis, per non extractum materialis vel econverso, dicemus, quod per utrumque potest uterque gladius figurari. Sed hoc in ultimo capitulo huius secunde partis diffusius ostendemus.