De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Capitulum VI: Quod sacerdotalis potestas non solum dignitate, sed tempore prior est regia potestate
Capitulum VII: Quod sicut in homine est duplex substantia, corpus et spiritus, et sicut est dare duplicem cibum, corporalem et spiritualem, sic est ponere duplicem gladium, quorum unus alteri debet esse subiectus
Capitulum VIII: Quomodo hii duo gladii in una et eadem persona, videlicet in summo pontifice, per quandam excellenciam reservantur
Capitulum IX: Quod decet ecclesiam habere materialem gladium, non ad usum, sed ad nutum, et quod sic habere huiusmodi gladium est maioris perfeccionis et excellencie pocioris
Liber II: Liber II
Capitulum I: Quod liceat ecclesie et universaliter clericis habere temporalia
Capitulum II: In quo solvuntur dicta evangelii que videntur nostro proposito contraria, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum III: In quo solvuntur dicta et auctoritates Veteris Testamenti, quod non liceat clericis temporalia possidere
Capitulum IV: Quod omnia temporalia sub dominio et potestate ecclesie et potissime summi pontificis collocantur
Capitulum V: Quod potestas regia est per potestatem ecclesiasticam et a potestate ecclesiastica constituta, et est ordinata in opus et obsequium ecclesiastice potestatis; propter quod clarius apparebit, quomodo temporalia sint sub dominio ecclesie collocata
Capitulum VI: Quod terrena potestas, cum quia particularior, tum quia materiam preparans, tum eciam quia longinquius attingit optimum, secundum se et secundum sua spirituali potestati iure et merito famulatur
Capitulum VII: Quod omne dominium cum iusticia, sive sit rerum, sive personarum, sive sit utile sive potestativum, nonnisi sub ecclesia et per ecclesiam esse potest
Capitulum VIII: Quod nullus est dignus hereditate paterna, nisi sit servus et filius ecclesie, et nisi per ecclesiam sit dignus hereditate eterna
Capitulum IX: Quod licet non sit potestas nisi a Deo, nullus tamen est dignus aliqua potestate, nisi sub ecclesia et per ecclesiam fiat dignus
Capitulum X: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium universale, fideles autem de iure et cum iusticia dominium particulare habere possunt
Capitulum XI: Quod infideles omni possessione et dominio et potestate qualibet sunt indigni
Capitulum XII: Quod in omnibus temporalibus ecclesia habet dominium superius; ceteri autem solum dominium inferius habere possunt
Capitulum XIII: Quare sunt duo tantum gladii in ecclesia, et quomodo hii duo gladii sunt sumendi
Capitulum XIV: Quod cum duo gladii sint in ecclesia, quinque de causis gladius inferior non superfluit propter superiorem, sed hii duo gladii decorant et ornant ecclesiam militantem
Forte multorum animum agitat, que sit necessitas ponendi materiale gladium in ecclesia, cum dictum sit, quod spiritualis gladius cuncta potest. Ideo volumus assignare sex rationes et sex causas; de quibus sex causis adaptabimus quinque causas ad propositum, quare fuit utile et eciam necessarium ponere secundum gladium in ecclesia. Videmus autem, quod sex de causis propter potestatem superiorem non superfluit potestas inferior.
Prima quidem causa est, quoniam aliquid potest superior cum potestate inferiori et cum agente instrumentali, quod non posset sine illo, secundum quem modum dicimus propter fabrum non superfluit martellus; non est enim martellus fabro superfluus, immo necessarius. Quantumcumque enim faber sit agens superior et principalis, martellus autem sit agens inferior et instrumentalis, non tamen est fabro martellus superfluus, quia aliquid potest faber cum martello, quod non posset sine martello, ut puta quia potest extendere ferrum, quod sine martello non posset. Habet enim aliquid martellus, quod non habet a fabro: habet autem martellus gravitatem et duriciem, quam non habet a fabro, sed ex natura propria hoc habet, ut quia est de ferro. Quia igitur aliquid habet martellus, quod non habet a fabro, ideo potest faber cum martello, quod non posset sine eo.
Secunda causa ad hoc idem est, quod, etsi non est potencia in inferiori agente que non sit in superiori, est tamen in inferiori, ut non est in superiori: ut si nulla esset potencia in forcipibus, que non esset in fabro, est tamen in eis potencia, ut non est in fabro, quia possunt forcipes immediate capere ferrum ignitum sine sui lesione, quod non potest faber. Si enim faber movet ferrum ignitum per forcipes, plus movet faber quam moveant forcipes, et potencia ad movendum ferrum plus in fabro quam in forcipibus; sed illa potencia non est in fabro, ut est in forcipibus.
Tercia causa quare non superfluit potestas inferior propter superiorem, est, quia etsi totum possit superior, quod potest inferior, etsi nihil potest superior cum inferiori, quod non possit sine eo, tamen non ita commode nec ita bene potest superior sine inferiori, sicut potest cum eo. Secundum quem modum Exodi XVIIIᵒ1 Iethro cognatus Moysis reprehendit eum, quod stulto labore consumebatur et negotium ultra vires assumpserat et solus non poterat illud implere; ideo consuluit dictus Iethro Moysi, quod ipse esset pro populo in hiis que sunt ad Deum et eligeret tribunos, centuriones et ceteros huiusmodi qui populum iudicarent. Prius ergo Moyses iudicabat sine illis et poterat totum facere sine illis inferioribus iudicibus, sed non ita bene nec ita commode.
Quarta causa ad hoc idem sumitur: si non ita decenter. Eciam hoc modo non superfluit preco principi, sed est sibi necessarius. Nam licet princeps posset ipse esse preco sui ipsius, tamen non deceret eum officium preconis facere, posset ergo princeps sine precone, quod potest cum precone, sed non ita decenter.
Quinta causa ad hoc idem sumitur: si non ita ordinate. Nam in ipso ordine rerum refulget mirabilis prudencia et mirabilis pulchritudo. Ideo dicitur tercio Regum Xᵒ2 de regina Saba, quando venit, ut videret sapienciam Salomonis, quod videns ordinem ministrancium non habebat ultra spiritum, idest expavit et admirata est de tanta ordinacione quam vidit in domo Salomonis; ideo dicta regina dixit ad regem:3 Verus est sermo quem audiui in terra mea super sermonibus tuis et super sapiencia tua, et non credebam narrantibus mihi, donec ipsa veni et vidi oculis meis et probavi quod media pars mihi nunciata non fuerat. Dato ergo quod unus minister posset totum facere, tamen quia in ordine administrancium refulget admirabilis pulchritudo, non superfluit ordinata pluralitas ministrorum.
Sexta causa ad hoc idem sumitur: quia superior vult inferioribus suam dignitatem communicare. Secundum quem modum, quantumcumque accio Dei se possit extendere ad omnia, quia quicquid potest Deus cum creatura, potest sine creatura et eque bene et eque decenter et eque ordinate, tamen quia vult dignitatem suam communicare creaturis, ideo non superfluit accio creature. Posset enim Deus calefacere sine igne, infrigidare sine aqua, salvare transfretantes et transeuntes mare sine ligno vel sine navi; tamen, ut non essent supervacua opera sapiencie sue, voluit dignitatem suam communicare creaturis, et voluit, quod creature sue haberent acciones proprias et virtutes proprias et essent cause rerum, ut ignis esset causa calefaciendi, aqua infrigidandi, lignum autem sive navis esset causa salvandi navigantes et transeuntes aquam. Hoc est ergo, quod dicitur Sapiencie XIVᵒ:4 Tua autem pater omnia gubernat providencia; et sequitur: Quoniam potens es ex omnibus salvare eciam, quod sine rate quis adeat mare. Posset enim Deus facere, quod sine rate quis mare transiret. Et sequitur: Sed ut non essent vacua opera sapiencie sue, propter hoc eciam exiguo ligno, idest uni navicule, credunt homines animas suas et committunt homines vitas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt. Si ergo creature non haberent virtutes suas et acciones suas, sed Deus sine eis omnia faceret, essent creature ociose, et per consequens essent frustra et vacue. Si ergo queratur, quare requiritur accio creature ad aliquid agendum, cum Deus totum possit, dicemus, quod non propter indigenciam vel insufficienciam Dei, sed propter benignitatem suam, et quia vult benignitatem suam communicare creaturis, ut opera sapiencie sue et ea que sunt creata ab eo non sint ociosa nec frustra nec vacua.
Hiis itaque prelibatis volumus ad propositum descendere, quare non superfluit in ecclesia materialis gladius, cum sit ibi spiritualis, qui cuncta operari potest. Ideo prosequimur causas tactas, prout poterimus prosequi. Sed prima causa non potest simpliciter adaptari ad nostrum propositum, videlicet quod non superfluat gladius materialis adiunctus spirituali, quia aliquid possit spiritualis cum materiali, quod non posset sine illo, sicut aliquid potest faber cum martello, quod non posset sine eo. Sed dices, quod optime potest hoc adaptari ad propositum, quia iudicium sanguinis potest exercere potestas spiritualis mediante potestate terrena, quod non posset sine ea: prohibitus enim fuit Petrus, ne uteretur materiali gladio, et mandatum fuit sibi, quod ipsum communicaret in vaginam. Ideo ait Bernardus libro quarto Ad Eugenium papam:5 Quid tu denuo usurpare gladium temptes. cum semel iussus es reponere in vaginam?
Advertendum ergo, quod spiritualis gladius non potest cum materiali, quod non possit sine materiali, sed potest cum materiali, ut non potest sine materiali, ita quod nulla impotencia est ex parte spiritualis gladii; sed quantum ad corpus misticum et ad ea que agenda sunt in ecclesia omnis potencia est in ipso. Data est enim huic gladio omnis potestas in celo et in terra, in celo quantum ad spiritualia et in terra quantum ad temporalia. Est enim summus pontifex Christi vicarius, qui Christus dicit Matthei ultimo:6 Data est mihi omnis potestas in celo et in terra.
Sed propter iam dicta sciendum, quod qui emeret piscem crudeum et comederet coctum, non comederet quod non emit, sed comederet ut non emit: illud enim comederet quod emit, sed non comederet ut emit, quia emit crudeum et comedit coctum. Sic qui non habet unum solum denarium et dat unum solum denarium, non dat quod non habet, sed ut non habet, quia non habet denarium solum, sed habet ipsum cum alio: dat tamen ipsum solum et non cum alio. Et si sol, qui est calidus virtualiter, calefacit te formaliter, non dat tibi calorem quem non habet, sed ut non habet, quia habet calorem virtualiter, quem dat tibi formaliter: alciori ergo modo habet sol calorem quem det tibi.
Sic et in proposito: utrumque gladium habet ecclesia, utriusque est claviger Petrus, terreni et celestis regni; omne posse quod habet terrena potestas, habet et ecclesiastica. Nulla est itaque potestas in materiali gladio, que non sit in spirituali; sed est potestas in materiali gladio, ut non est in spirituali; quia materialis gladius potest immediate exercere iudicium sanguinis, secundum quem modum non potest, idest non decet, quod exercet gladius spiritualis, ergo non potest hic gladius quod non possit ille, sed potest hic gladius ut non potest ille. Unde doctores aliqui notaverunt, quod auctoritate primaria et superiori utrumque gladium habet ecclesia. Ipsum ergo materiale gladium plus habet ecclesia quam terrena potestas, quia plus est habere aliquid auctoritate primaria et superiori quam auctoritate secundaria et inferiori. Non est ergo simile de fabro respectu martelli et de gladio spirituali respectu gladii materialis, quia aliquid habet martellus, quod non habet a fabro, sed potenciam et auctoritatem quam habet gladius secularis habet per spiritualem et a spirituali, sicut potenciam operandi quam habet corpus habet ab anima. Unde doctores nostre sciencie in suis questionibus notaverunt, quod Christus Petro ambas claves tradidit et duos gladios commisit, sic ut regimen universalis ecclesie tam in spiritualibus quam in temporalibus ad ipsum pertineret. Ipsi eciam iuriste volunt, quod Christus beato Petro, eterne vite clavigero, terreni simul et celestis imperii iura commisit.
Sed dices, ut et quidam doctores dicere videntur, quod licet utrumque gladium habeat ecclesia, execucionem utriusque gladii non habet: quod, si in hiis verbis staretur, bonum intellectum huiusmodi verba habere possent. Sed sic dicentes plus addunt, videlicet quod huiusmodi execucionem non habet materialis gladius sive imperator a papa concessam, sed a Christo commissam, quia tunc, ut dicunt passim, posset appellari in temporalibus a principibus secularibus ad papam.
Advertendum ergo, quod si due potestates sunt in superiori agente, si aliqua illarum potestatum competit agenti inferiori, oportet quod ei conveniat per commissionem superioris: quod ipsi non negant. Concedunt quidem, quod potestas gladii materialis est a gladio spirituali, sed non execucio potestatis. Dicamus ergo, quod, sicut a virtute visiva est actus videndi et ab auditiva actus audiendi, et sicut a potencia calefactiva est actus calefaciendi et ab infrigidativa actus infrigidandi: sic in regime hominum a potencia gubernativa et ab auctoritate gubernandi est ipsum gubernare et ipsum agere. Sed quis diceret, quod res aliqua haberet ab aliquo agente potenciam calefaciendi et non haberet ab eo, quod calefaceret et quod ageret secundum illam potenciam? Sic si utrumque gladium habet ecclesia, et terrena potestas suum gladium et suam potestatem habet ab ecclesiastica potestate, oportet, quod exequi et agere secundum potestatem illam ab ecclesia recognoscat. In populo enim fideli, quia de infideli nihil ad nos, terrena potestas est per ecclesiasticam instituta, per baptismum regenerata, et si in peccatum mortale incidit, est per ecclesiam sacramentaliter absolvenda. Per hoc ergo et per alia multa que supra tetigimus, materialis gladius omnem potestatem quam habet, a spirituali habet; et si potestatem exequendi et agendi habet materialis gladius a spirituali, oportet, quod et ipsam execucionem et ipsum agere habeat a spirituali gladio.
Quod autem non passim nec indifferenter a principibus secularibus ad summum pontificem appellatur, hoc est quia sacerdotalis potestas nimis et ultra suam decenciam negociis seculi se implicaret, si passim et indifferenter in temporalibus appellaretur ad ipsum, et forte non expediret hoc bono publico, quia ex hoc nimis turbari posset pax secularium principum. Nam multa licite et de iure fieri possunt, que non expediunt, quia forte turbarent pacem multorum; et multa sunt de iure simpliciter et absolute sumpto, que non sunt de iure consueto. Sic ergo passim et indifferenter a principibus secularibus ad ecclesiam appellare non est consuetum; et forte non expediret paci ipsorum secularium principum, et eciam non expediret ipsi potestati ecclesiastice, que debet esse intenta in hiis que sunt ad Deum, ea autem que sunt mundi debet aliis committere; sed si quid in eis difficile vel ambiguum fuerit, ad sacerdotem summum referri debet.
Unde et Exodi XVIIIᵒ,7 quando Iethro dedit consilium Moysi, quod ipse esset pro populo in hiis que sunt ad Deum et alia iudicibus committeret, dixit, quod quicquid autem maius fuerit, referatur ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; et Deuteronomii XVᵒIᵒ:8 In difficilibus et ambiguis appellabatur ad summum sacerdotem, ut Magister in Historiis notat.9 Si ergo consideramus ipsum ius simpliciter et absolute, non videmus, quare possit appellari in magnis et non in parvis, cum iudex possit forefacere tam in magnis quam in parvis. Sed si consideramus decenciam et pacem offensorum, plane conspicimus non esse appellandum in parvis, sed in magnis. Nam tantus homo cui tocius orbis cura committitur, debet esse magnanimus; sed magnanimus est qui se ipsum magnis dignificat, ut dicitur in IVᵒ Ethicorum;10 et ibidem dicitur, quod pro magnis se exponit magnanimus, non pro parvis; et ibidem traditur, quod magnanimus est magnorum operativus, et ex hoc est operativus paucorum, quia raro contingunt magna. In hiis ergo que sunt mundi, ubi respectu spiritualium magna sunt parva, valde debent esse magna et ardua, pro quibus spiritualis homo qui iudicat omnia se intromittere debet. Itaque, si consideramus decenciam status, si advertimus pacem offensorum, indifferenter et passim in temporalibus non est ad summum pontificem appellandum; sed si absolute et simpliciter iura ipsius potencie advertere volumus, ipsa naturalia nos docent, quod parva continentur in magnis; et qui humeres sic fortes habet, quod possit magna onera sustinere, poterit multo amplius levia onera deportare. Sed forte non deceret eum ad parva se exponere quem Christus ordinavit ad magna.
Revertamur ergo ad propositum et dicamus, quod prima ratio et causa quare non superfluunt inferiora propter superiora, videlicet quia aliqua potestas potest esse in inferioribus que non est in superioribus nec a superioribus, ut quia aliquid habet martellus, quod non habet a fabro, sed habet ex natura ferri ex quo est compositus, proprie ad nostrum propositum adaptari non potest, quia utrumque gladium habet ecclesia et utramque potestatem, sibique simul terreni et celestis iura imperii sunt commissa, extra quam non est salus, sub qua curvantur qui portant orbem. Ipsi enim seculares principes qui gubernando et regendo mundum ex hoc orbem portare videntur, in statu salutis esse non possunt, nisi sub ecclesia incurventur.
Secundam quidem rationem et causam poterimus ad propositum applicare. Nam bona est potestas inferior que non superfluit; sed multum expedit, quod sit adiuncta superiori, dato quod nulla potestas sit in inferiori que non sit in superiori, cum tamen sit in inferiori ut non est in superiori. Nam potestas ad capiendum et movendum ferrum plus est in manu fabri, quam in forcipe: huiusmodi ergo potestas non est in forcipe, que non sit in manu fabri; sed est in forcipe, ut non est in manu fabri, quia possunt forcipes immediate attingere ignitum ferrum, quod sine lesione non poterit manus fabri. Sic et in proposito non est potestas in gladio materiali, que non sit in summo sacerdote et a summo sacerdote; sed est potestas in huiusmodi gladio, ut non est in huiusmodi sacerdote, quia potest immediate iudicium sanguinis exercere, quod sacerdos non posset vel non cum decencia posset.
Et hoc modo verificari possunt verba quorumdam doctorum superius posita, quod ecclesia habet utrumque gladium, sed non habet utriusque gladii executionem. Quod non est intelligendum, quod nullo modo habeat executionem materialis gladii, sed quod non habet eam vel non est decens, quod habeat eam immediatam; habet enim eam per vicarium vel per substitutum vel per interpositam personam, ut sit persona interposita inter potestatem ecclesiasticam et iudicium sanguinis ad hoc, quod cum decencia possit tale officium exerceri.
Adaptavimus itaque secundam rationem et causam, quare bonum fuit instituere materiale gladium et auctoritatem terrenam, quia, etsi nulla est potestas in huiusmodi gladio que non sit in sacerdotali dignitate, est tamen potestas in tali gladio, ut non est vel eo modo quo non est in huiusmodi dignitate.
Tercia autem causa: quia non ita commodè nec ita bene gubernaretur mundus et in temporalibus et in spiritualibus, nisi ecclesiastice potestati adderetur materialis gladius, et causa quarta: quia non ita decenter, superius tangebatur; quinta vero causa: quia non ita ordinate, de levi patet. Nam, ut ait Augustinus XIXᵒ De Civitate Dei, cap. XIIIᵒ:11 Ordo est parium dispariumque rerum sua cuique loca tribuens disposicio. Materialis enim gladius et spiritualis non sunt pares, sed impares, quia unus est superior, alter inferior. Bonum ergo fuit instituere secundum gladium, ut sibi proprius assignaretur locus et poneretur sub superiori gladio ad hoc, quod omnia debite et secundum ordinem fiant. Si enim non esset dare secundum gladium in ecclesia, sed summus pontifex sic haberet utrumque gladium, quod materiale gladium alteri non committeret, consequens esset, quod materialis gladius non haberet proprium et distinctum locum, sed uterque gladius secundum quandam potestatem primariam reservaretur in summo sacerdote. Non ergo refulgeret tantus ordo in ecclesia et per consequens nec tantus decor, quantus nunc refulget, videlicet quod materialis gladius commissus est terrene potestati, ex qua commissione quidam decorus ordo relucet in ecclesia, quia est gladius sub gladio et potestas sub potestate.
Sexta eciam causa potest ad hoc idem adaptari, videlicet quod quantumcumque sit in ecclesia spiritualis gladius cuncta potens, bonum fuit statuere secundum gladium qui esset terrenus et materialis ad hoc, quod aliqua dignitas regiminis communicaretur laicis, ne in gubernacione populi laici totaliter se cernerent despectos et ex hoc esset murmur et litigium in ecclesia inter laicos et clericos. Simile autem habetur Actuum VIᵒ,12 quod crescente numero discipulorum factum est murmur Grecorum adversus Hebreos, eo quod despicerentur in ministerio cotidiano vidue eorum; ubi Beda ait,13 quod causa murmuris erat, quia Hebrei viduas eorum in cotidiano ministerio preferebant viduis Grecorum. Sic, si in gubernacione populi solum preferrentur clerici et nulla auctoritas daretur laicis, murmur et scissura contingeret in ecclesia. Dicemus ergo quod si nulla esset alia causa, cum plures sint alie cause assignate, hec sexta causa, quod aliqua dignitas regiminis et gubernacionis populi quantum ad temporalia communicaretur laicis, est satis sufficiens, quod sit secundus gladius in ecclesia, ut ex hoc in ecclesia sit quedam imitacio omnipotentis Dei, qui, cum totum de se posset, noluit, quod essent supervacua opera sapiencie sue, sed voluit dignitatem suam communicare creaturis, ut ipse creature non essent ociose, sed haberent virtutes proprias et acciones proprias, per quas virtutes et acciones facerent ad gubernacionem et ad regimen universi.
Patet igitur, quod cum sex sint cause assignate, quare agens inferior non superfluit, sed competenter adiungitur agenti superiori, de illis sex causis et racionibus adaptate sunt quinque ad propositum nostrum, quod non superfluit gladius materialis et inferior, sed decenter adiungitur spirituali gladio et superiori: per quos duos gladios totus fidelis populus decenter regitur, et per consequens totus huiusmodi populus ornatur et decoratur.