De Ecclesiastica Potestate
Giles of Rome (1243–1316)
First published 1929
Giles of Rome’s major treatise on ecclesiastical authority, written around 1302 amid the conflict between Boniface VIII and Philip IV of France. It presents a systematic account of papal plenitude of power, placing temporal jurisdiction and legitimate dominion within an order ultimately dependent upon the supreme authority of the Church.
Liber I: Liber I
Capitulum I: In quo est prologus huius libri, declarans quod, ne ignoremur a domino, non debemus summi pontificis potestatem ignorare
Capitulum II: Quod summus pontifex est tante potencie, quod est ille spiritualis homo, qui iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur
Capitulum III: Quod summus pontifex est tante potencie, quod ipse est illa potestas sublimis, cui omnis anima debet esse subiecta
Capitulum IV: Quod spiritualis potestas instituere habet terrenam potestatem, et si terrena potestas bona non fuerit, spiritualis potestas eam poterit iudicare
Capitulum V: In quo adducuntur novem raciones quibus sacerdotalis potestas superior est et dignior omni regia potestate
Quod sacerdotalis potestas dignitate et nobilitate precedat potestatem regiam et terrenam, apud sapientes dubium esse non potest; quod possumus quadrupliciter declarare: primo ex decimarum dacione, secundo ex benediccione et sanctificatione, tercio ex ipsius potestatis acceptione, quarto ex ipsarum rerum gubernacione.
Prima via sic patet. Nam ex iure divino et ex institucione divina omnes tenemur ad dandum decimas, ita quod tota terrena potestas, secundum quod terrena et temporalis est, tenetur dare decimas spirituali potestati. Dantur autem huiusmodi decime in recognitionem proprie servitutis, ut quilibet recognoscit se servum Dei. Sicut ergo inferiores sunt tributarii suo superiori, ut recognoscant se tenere et habere quod habent a superioribus suis, sic et nos que tenemus et habemus a Deo recepimus iuxta illud prima ad Corinthios IV.:1 Quid habes quod non accepisti? Dignum est ergo, quod de omnibus nostris rebus simus tributarii ipsi Deo. Est enim ipse Deus, ut in alia sciencia scribitur, dives per se ipsum; ceteri autem sunt divites ex mutuatis. Mutuavit enim Deus quecumque habemus. Quare non est mirum nec preter racionem, si exinde simus censuarii et tributarii ipsi Deo.
Terrena itaque et temporalis potestas, ut terrena est, idest ut fructus terre recipit et ut temporalis est, idest ut bona temporalia habet, est tributaria et censuaria ecclesiastice potestati, quam vice Dei recognoscens in recognitione proprie servitutis debet eis decimas exhibere. Tota ergo terrena potestas est sub ecclesiastica potestate et specialiter sub summo pontifice, qui in ecclesiastica ierarchia est apicem ecclesie assecutus, sub quo omnes debent esse subiecti, sive reges quasi precellentes2 sive quicumque alii.
Secunda via ad hoc idem sumitur ex benediccione et sanctificatione; et ista est via Hugonis in De Sacramentis libro secundo et parte secunda3 dicentis, quod in ecclesia Dei sacerdotalis dignitas regalem potestatem sacrat et benedicit. Si ergo, ut ait apostolus ad Hebreos VII.,4 qui benedicit maior est et qui benedicitur minor, constat absque omni dubitacione, quod terrena potestas, que a spirituali benediccione accipit, iure inferior estimatur.
Tercia via sumitur ex ipsius potestatis institucione. Et istam eciam viam tangit Hugo eodem libro et eadem parte5 dicens: Quod autem spiritualis potestas maior sit dignitate et potestate terrena in illo antiquo Veteris Testamenti populo manifeste declaratur, ubi primum a Deo sacerdocium institutum est, postea vero per sacerdocium iubente Deo regalis potestas est ordinata. Debet ergo regalis potestas sacerdotalem dignitatem superiorem recognoscere tamquam eam, per quam Deo iubente est instituta. Et si dicatur, quod non omnis potestas regia est per sacerdocium instituta, dicemus, quod nulla est potestas regia non per sacerdocium instituta, que vel non fuerit non recta, propter quod magis erit latrocinium quam potestas, vel non fuerit sacerdocio coniuncta, vel non fuerit institucionem per sacerdocium subsecuta. Nam in lege nature, ubi fuerunt regna gentilium, omnia quasi huiusmodi regna per invasionem et usurpacionem habita sunt. Unde Neroth, quem primum legimus fuisse regem, ut potest haberi Geneseos decimo,6 cuius regni principium fuit in Babylone, per invasionem et usurpacionem fecit se regem; unde ibidem dicitur, quod ipse cepit esse potens in terra; per civilem itaque potenciam, non per iusticiam regnum obtinuit. Sed secundum Augustinum, De Civitate Dei,7 regna sine iusticia sunt magna latrocinia. Tales autem etsi vocantur reges, non sunt reges, sed fures et latrones.
Regnum ergo non per sacerdocium institutum vel non fuit regnum, sed latrocinium, vel fuit sacerdocio coniunctum. Nam et antequam per Samuelem tamquam per sacerdotem Dei institueretur Saul et preficeretur in regem, fuit Melchisedech rex Salem.8 Sed huiusmodi Melchisedech cum hoc quod erat rex, erat eciam sacerdos. Unde ibidem9 dicitur, quod erat sacerdos Dei altissimi. Ibi ergo regnum non fuit sine sacerdocio, sed fuit sacerdocio coniunctum, ut principalius esset ibi sacerdocium, quam regnum. Regna vero moderna sequuntur regna instituta per sacerdocium, ut prius fuit regnum per sacerdocium institutum, quam essent huiusmodi regna. Et quia priora sunt exemplaria et speculum posteriorum, omnia posteriora referenda sunt ad primum regnum, quod iubente Deo fuit per sacerdocium institutum. Cum igitur loquimur de regno, loquimur de regno recto et ut est divisum a sacerdocio.
Invenimus autem, ut patet per habita, quadruplicem modum regnorum, videlicet: regnum usurpatum, quod est latrocinium; regnum sacerdocio coniunctum, regnum per sacerdocium institutum, et regnum huiusmodi institucionem subsecutum. Si itaque sit regnum usurpatum, non est regnum de quo loquimur, quia non est rectum. Regnum vero, qnod est sacerdocio coniunctum, non est de quo loquimur, quia non est a sacerdocio divisum. Sed loquimur de regno quod est per sacerdocium institutum vel huiusmodi institutionem subsecutum. Propter quod patet, quod initium regendi recte, prout regnum et sacerdocium sunt duo gladii divisi, a sacerdocio sumpsit originem. Recognoscant se ergo reges esse per sacerdocium instituti. Quare si diligenter advertimus, unde venit potestas regia et unde est instituta, quia instituta est per sacerdocium, consequens est, quod potestas regia subesse debeat potestati sacerdotali, et specialiter potestati summi sacerdotis.
Quarta via sumitur ex ipsa rerum gubernacione. Si ergo videre volumus, que potestas sub qua potestate existat, attendere debemus ad universalis mundi machine gubernacionem. Videmus autem in gubernacione universi, quod tota corporalis substantia per spiritualem gubernatur. Reguntur quidem inferiora corpora per superiora et grossiora per subtiliora et minus potencia per potenciora. Tota tamen corporalis substantia regitur per spiritualem, et universa spiritualis substantia per summum spiritum, videlicet per Deum. Unde Augustinus III. De Trinitate cap. IV10 dicit, quod quedam corpora grossiora et inferiora per subtiliora et potenciora quodam ordine reguntur; omnia autem corpora per spiritum, ac universa creatura per creatorem suum. Et quod videmus in ordine et in gubernacione universi, debemus ymaginari in gubernacione rei publice et in gubernacione tocius populi christiani. Nam ipse idem Deus qui est universalis rector tocius machine mundi, est specialis gubernator sue ecclesie et suorum fidelium.
Quapropter, si totum universum, de quo Deus habet generalem curam, est sic bene ordinatum, quod corpora inferiora sunt sub superioribus et universa corpora sunt sub spirituali, ipsa autem spiritualis substantia sub summo spiritu, scilicet sub Deo, dicere quod fidelis populus et quod ipsa ecclesia, quam sibi elegit Deus non habentem maculam neque rugam, non sit bene ordinata, et quod non sit tota secundum totum sic coniuncta et connexa, et quod ordo universi, qui est ordo pulcherrimus, ut vult Augustinus in Encheridion11 et est admirabilis pulchritudo, quod illa pulchritudo admirabilis, quod ille ordo pulcherrimus, non refulgeat in ecclesia, est omnino inconsequens. Quare sicut in ipso universo corpora inferiora reguntur per superiora et infirmiora per potenciora, sic in ipso populo christiano inter ipsos fideles domini temporales inferiores reguntur per superiores et minus potentes per potenciores. Et sicut in ipso universo tota corporalis substantia regitur per spiritualem, quia ipsi celi qui sunt supremi inter corporalia et qui habent influenciam super omnia corpora, gubernantur per spirituales substancias, ut per intelligencias moventes eos: sic inter ipsos fideles universi domini temporales et universa potestas terrena debet regi et gubernari per potestatem spiritualem et ecclesiasticam, et specialiter per summum pontificem, qui in ecclesia et in spirituali potestate tenet apicem et supremum gradum. Ipse autem summus pontifex a solo Deo habet iudicari. Ipse est enim, ut supra diximus, qui iudicat omnia et iudicatur a nemine, idest a nullo puro homine, sed a solo Deo.
Si deviat ergo potestas terrena, iudicabitur a potestate spirituali tamquam a suo superiori; sed si deviat potestas spiritualis et potissime potestas summi pontificis, a solo Deo poterit iudicari. Unde Hugo in De Sacramentis lib. IIᵒ et parte IIᵃ,12 cum prius dixisset, quod potestas terrena iudicatur a potestate spirituali, postea subdit de potestate spirituali, quod ipsa vero a Deo primum instituta est et cum deviat a solo Deo iudicari potest.
Bene ergo ordo pulcherrimus universi relucet in ecclesia et inter fideles, ut sicut ibi corpora inferiora reguntur per superiora et tota substantia corporalis per spiritualem, ipsa autem spiritualis per Deum, sic et in ecclesia domini temporales et inferiores reguntur per superiores, universa autem temporalis et terrena potestas per spiritualem et potissime per summum pontificem; summus autem pontifex a solo Deo poterit iudicari.
Nec valeretur, si quis diceret, quod universa terrena potestas debet esse sub spirituali; sed hoc est intelligendum spiritualiter et quantum ad articulos fidei, non autem quantum ad temporalem et terrenam potestatem. Quia isti sic dicentes vim rationis non capiunt, quia corpora, secundum quod corpora, subsunt spiritibus, ut ipsi corporales motus et potissime motus superiorum corporum sunt per spiritus moventes et per intelligencias motrices orbium; sic temporales potestates, ut temporales sunt, et potissime potestates temporales supreme, per potestatem spiritualem et potissime per potestatem summi pontificis, qui in ecclesia est potestas spiritualis sublimior et suprema, poterunt iudicari: inferiores domini temporales, si delinquant, iudicari poterunt per dominos temporales superiores, sed ipsi domini temporales superiores, quia inter temporales dominos non habent superiores, per potestatem spiritualem poterunt iudicari. Sed ipsa spiritualis potestas et potissime potestas summi sacerdotis, quia non habet superiorem hominem, sed Deum, a nemine, sed a solo Deo poterit iudicari.