Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Articulus I: Utrum peccata differant specie secundum obiecta
Articulus II: Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus
Articulus III: Utrum peccata distinguantur specie secundum causas
Articulus IV: Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum
Articulus V: Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum, diversificet speciem
Articulus VI: Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie
Articulus VII: Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cordis, oris, et operis
Articulus VIII: Utrum superabundantia et defectus diversificent species peccatorum
Articulus IX: Utrum peccata diversificentur specie secundum diversas circumstantias
In articulo nono eiusdem quaestionis septuagesimaesecundae, adverte quod Auctor mutat opinionem quam in IV Sent., dist. XVI, qu. III1, tenuit, scilicet quod circumstantia, etiam si non sit finis, dat speciem peccato. Et vult hic idem esse iudicium de specificatione actus humani ex circumstantia in actu virtutis, et in actu vitii, quia utrobique oportet speciem dari a motivo ut obiecto; et nunquam circumstantiam, ut sic, dare speciem; sed oportere eam transire in differentiam seu conditionem obiecti, iuxta superius determinata in qu. XVIII2. — Et quoniam ibi voluit peccati species sumi ex parte privationis, hoc solvit in responsione ad primum et secundum.
II. Nec est difficile solvere rationes quae ibi afferuntur: scilicet de fure qui nollet calicem quem furatur, esse sacrum; et quod sola circumstantia cur mutaret speciem.
Insufficiens namque signum non-finis est nolleitas habentis voluntatem liberam deliberatam ad illud: sicut etiam accedens ad uxorem alterius, mallet ipsam esse innuptam. — Nec sequitur quod sola circumstantia cur mutet speciem: sed quod nec cur, nec aliqua circumstantia, mutet speciem, nisi habeat rationem alterius motivi ut finis; non ita quod sit aut apprehendatur ut finis praeiacentis peccati, non enim sacrilegium est finis furti, cum aliquis furatur sacrum; sed sufficit quod sit con-finis. Furtum enim sacrilegum est conversio ad bonum commutabile ut obiectum contrarium rationis quia alienum, et quia sacrum.
III. In articulo eodem nono eiusdem quaestionis septuagesimaesecundae, dubium occurrit quomodo stant ista simul, scilicet: Circumstantia nunquam dat speciem nisi ratione alterius motivi ut obiecti seu finis (procul dubio per se, quia ab his quae sunt per accidens non sumitur species); et, Omnis circumstantia transmutans actum de bono in malum, dat peccato speciem, fuit enim haec regula in qu. XVIII3 assignata. Cum enim quidquid praeter intentionem actui voluntario coniunctum sit, non per se obiectum sit; et omne incognitum praeter intentionem coniungatur voluntario actui: oportet dicere aut quod nullus actus fit ex bono malus ex circumstantia ignota, quantumcumque mala; aut quod circumstantia det speciem absque hoc quod eius obiectum sit per se motivum voluntatis ut finis. Verbi gratia, Ioannes, exercens se ad sagittandum, minus provide emittens sagittam, percutit patrem: in hoc, et infinitis similibus, circumstantia facit actum de bono malum; et nullum intervenit per se obiectum illius speciei cuius est illa circumstantia, puta parricidii vel homicidii. Quomodo ergo consonant dicta, et in qua specie sunt ista peccata, non apparet.
IV. Ad hoc dubium est multiplex dicendi modus: scilicet ex consequenti, ex materia, ex omissione, ex ignorantia, ex negligentia. Ex consequenti quidem, quia sicut aliquis actus est ex consequenti volitus, ita obiectum proprium illius actus est ex consequenti intentum. Verbi gratia, in exemplo allato, sicut ille, volendo improvide sagittare, ex consequenti voluit actum percussionis consequentis; ita ex consequenti intendit proprium percussionis obiectum; ac per hoc actus improvidus sagittationis trahitur in aliam speciem accidentalem.
Sed haec via implicat contradictoria. Quoniam eo ipso quod aliquid se habet consequenter ad actum et obiectum intentum, est extra latitudinem specificantis. Nec est dare species accidentales respectu actus interioris voluntatis: quoniam a solo obiecto est illius species, quod est eius finis: licet sit aliqua species principalior altera, sicut finis est sub fine, ut cum furtum fit ut moechetur. Unde licet circumstantia sit accidens, si dat speciem, eo ipso transit in substantiam: quia transit in obiectum, unde est substantialis differentia actus, ut in qu. XVIII, art. 10, superius patet.
V. Ex materia vero, quia materia ad eandem speciem spectat ad quam forma: et propterea quando aliquid est materialiter volitum, ad eandem speciem spectat actus ille, ad quam spectaret si esset formaliter volitum. Et ideo in exemplo posito, quia Ioannes voluit percussionem materialiter, ad speciem homicidii et parricidii reductive spectat.
Sed haec via falso innititur fundamento. Quia materiam spectare ad speciem formae, intelligitur de forma non sub qua esset: non enim materia animalis spectat ad speciem cadaveris, quia esset sub ea si ab anima relinqueretur. Constat autem omne peccatum habere actu aliquam formam: cum nihil sit in genere quod non sit in aliqua specie, ac per hoc nihil est in specie peccati quod non sit in aliqua specie peccati.
Et nihilominus falsam profert sententiam: quoniam quidquid est materialiter volitum sub aliqua forma, totum spectat ad illius formae speciem. Unde hic dicitur quod omnes circumstantiae sub uno motivo, ad unam speciem illius, scilicet motivi, spectant. Constat quoque quod procurans a muliere consensum ad fornicationem, ex consequenti et materialiter vult et intendit spiritualem mortem illius: et tamen actus ille nullo modo recipit speciem a morte spirituali, sed a fornicatione per se intenta.
Quae ergo ex consequenti, vel materialiter, vel per accidens coniunguntur, quamvis nocumenta et mala, ut patet exemplo nunc allato, non trahunt in suam speciem, quamvis aggravent peccatum. Traherent autem in suas species, si intenta essent.
VI. Ex omissione autem, ignorantia et negligentia (quae sunt species omissionis), quia in huiusmodi peccatis intervenit omissio vel scientiae, vel consilii, vel sollicitudinis: omissio autem propriam speciem sortitur non ex actu cui per accidens annectitur, sed ex proposito genere, etiam si nullus interveniat actus. Qui enim omittit audire missam vacans illa hora ludo, non specificatur omissio ex actu ludi, quia per accidens iungitur omissionis peccato: sed ex divino cultu, cui contrariatur omissio illa. Unde in huiusmodi peccatis tantum mali est, quantum omissionis secundum suas species habent.
Sed hoc nihil est: quia peccata ista sunt peccata commissionis. Occidens enim hominem improvide sagittando, dicens malum de proximo non animo detrahendi, absolvens ignoranter aliquem a peccato vel censura a qua non potest, et alia huiusmodi, non omittendo, sed committendo contra legem peccant.
Praeterea, hoc non est solvere, sed quasi mutare quaestionem. Nam commune est commissionibus et omissionibus quod omnes sub eodem fine motivo cadentes, ad eandem speciem spectent. Unde sicut quaerimus per se obiecta commissionum, ita et omissionum: nisi quod in omissione non oportet ponere obiectum positive volitum, sed negative voluntarium et per se, sicut ipsam omissionem.
VII. Aliter dicitur quod nulla est in dictis Auctoris discordia: et quod huiusmodi actus sunt in propriis speciebus suorum per se formaliter et directe obiectorum tantum. Ad quorum evidentiam, scire oportet quod aliud est loqui de voluntario; et aliud, de voluntario specificante. Non enim sufficit ad rationem specificantis in moralibus quod sit voluntarium, sed plus exigitur: iam enim4 dictum est quod peccatum non habet speciem ex aversione, et constat quod aversio est voluntaria. Quid autem sit illud plus, colligitur ex dictis5. Cum enim actus moralis ex obiecto seu fine speciem habeat; et constat quod intelligitur de obiecto formaliter, sicut universaliter cum de specificatione actuum et potentiarum ex obiectis dicitur; et quia quod est per accidens, extra speciem est: oportet etiam quod intelligatur de obiecto per se. Et quia in per se et formaliter obiectum actus directe tendit actus, ut patet inductive; consequens est ut de obiecto directe intelligatur. Et sic ad hoc quod obiectum specificet actum voluntatis, exigitur quod sit formaliter per se et directe intentum. Non exigitur autem quod sit primo intentum: stat enim quod sit per se formaliter et directe, secundario tamen intentum: sicut cum quis vult moechari ut furetur, volitio specificatur ab utroque, licet a furto principalius. Circumstantia igitur specificans, eo ipso quod ingreditur latitudinem specificantium, oportet obiectivum ordinem intrare, et differentiam seu conditionem obiectivam ponere formaliter et directe intentam. Cum autem nullum ex ignorantia incursum sit per se et directe volitum, consequens est quod nulla huiusmodi conditio seu circumstantia det peccato speciem.
Nec est verum quod actus fiat de bono malus ex huiusmodi ignotis conditionibus: sed fit de malo peior, aut pluribus modis malus. Sagittans enim improvide, actum facit moraliter malum, etiam si nullum contingat laedi: quoniam sagittatio est actus voluntarius periculosus, et debet fieri quando, et ubi, sicut, etc., oportet; quod ab improvido non servatur. Quando autem laedi aliquem contingit, laesio talis aggravat actum iam malum, ut in quaestione sequenti6 de nocumento aggravante dicitur. Et eodem modo, cum quis verba detractoria non detrahendo, sed otiose dicit, laesio famae proximi non specificat actum, sed aggravat, obligatque ad restitutionem ratione laesionis. Si quis similiter ex ignorantia absolvit a quo non potest, non est reus illius actus, sed improvidi seu ignorantis actus, quoad moralem speciem. – Secus autem videtur quoad poenas positivi iuris: quoniam iuris dispositioni standum est. Si enim, verbi gratia, dicatur, Si quis auserit, vel praesumpserit absolvere, sit excommunicatus, contra faciens ex ignorantia, excusatur a poena: quia excusatur ab actu per se formaliter et directe volito, quod audaciae, praesumptionis, et similium nominum ratio insinuat. Si vero dicatur, Si quis absolverit, incidere videtur in canonem: eo quod, sicut potest ius positivum poenam ponere excommunicationis actui etiam de se non illicito, ut patet de religiosis inducentibus ad sepulturas, etc.; multo magis potest excommunicare pro actu illicito, qualis est actus voluntarius ex culpabili, etiam venialiter, ignorantia. – Reponenda sunt igitur peccata in solis speciebus suorum per se obiectorum formaliter et directe volitorum: annexa autem et materialiter concurrentia aggravare quidem, specificare autem non possunt.
VIII. Sed nec hoc satisfacit. Quoniam redit fere in idem cum dicentibus quod tantum est hic peccati, quantum omissio seu negligentia, etc., meruit7: sola enim maiori gravitate differentiam constituit. Nec salvatur quod communiter dicitur, scilicet quod tales sunt homicidae, et huiusmodi. – Quia ergo de ignorantia inferius8 erit ex proposito tractatus, et ex illa hoc pendet; illucusque solutio difficultatis huius differatur9. Haec autem exercebunt ingenium.