Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Articulus I: Utrum peccata differant specie secundum obiecta

In articulo primo quaestionis septuagesimaesecundae, sunt multa dubia simul tractanda. Primum est de conclusione ipsa, ex Scoto, in II Sent., dist. xxxv, volente quod peccata distinguuntur specie ex parte aversionis. Et ratio sua est quia aversio est ipsa formalis ratio peccati: conversio autem spectat ad materiale. Constat enim quod specificatio est ex formali, et non ex materiali.

Praeterea, peccatum est in duplici genere, scilicet mali moralis, et mali simpliciter; et utroque modo specificatur. Ergo non est altera tantum specificatio afferenda, reliqua omissa. – Et si dicatur quod una est privativa et altera positiva, hoc neutram exclusionem causat. Quia species alicuius assignantur iuxta naturam eius: unde si peccatum est duarum naturarum, ambae sunt assignandae; si unius, una tantum.

Si dicatur quod una est per se, et altera per accidens, ut in littera dicitur, bene respondetur: sed est probandum, et insurgit secundum dubium de ratione in littera posita, scilicet: Quia conversio, seu talis actus, per se intenditur a peccante, inordinatio autem per accidens, ideo specificatio est ex parte conversionis, etc. Peccat enim haec ratio declinans a per se respectu intentionis peccantis, ad per se respectu peccati: quaestio namque est de specie peccati, et non de specie intentionis peccantis; intentio enim peccantis est actus voluntatis, peccatum est offensa Dei. Unde videtur sophisma Figurae dictionis, a specie intentionis ad speciem peccati; sicut ab actu ad actum talem.

Et confirmatur dubium. Quia consideratur peccatum dupliciter: scilicet secundum se; et in ordine ad hoc vel illud. Et secundum se quidem sumitur in quaestione: et sic de eo verificantur duo, scilicet quod est voluntarium, et quod est inordinatum. In ordine autem ad peccantis intentionem, sortitur quod unum horum, scilicet voluntarium, per se, alterum, scilicet inordinatum, per accidens habeat. Ergo processus primus a secundum quid ad simpliciter est, dum ex praeeminentia voluntarii in ordine ad intentionem peccantis, intulit: Ergo peccatum secundum se speciem habet ex illo uno. Potuisset namque subsumi: Sed alterum horum, scilicet inordinatio, per se convenit peccato ut est malum; reliquum vero per accidens, seu materialiter. Et sic concluditur: Ergo species peccati est ex inordinatione. Et si hic est sophisma a secundum quid ad simpliciter, quare non ibi? cum utrobique procedatur ad peccatum secundum se, a peccato ut ab hoc, scilicet peccante, vel in hoc, scilicet genere mali.

II. Ad evidentiam huius difficultatis, non oportet alia fundamenta iacere, sed declarare fundata. De peccato, cum plura in se claudat ex quibus non fit unum per se, uno existente privativo, altero positivo, nunquam poterit iudicium simpliciter dari, nisi supponatur ipsum simpliciter et absolute esse aliquid per se unum. Sic enim de ipso nunc loquimur. Et si quidem peccatum est privatio, ut Scotus in xxxv distinctione Secundi tenet, constat quod species eius sumuntur ex parte aversionis, seu inordinationis. Si autem est actus contrarius virtuti, constat quod species eius sumuntur ex parte conversionis, seu obiecti. Et ex hoc sequitur quod, si in hac quaestione vertitur in dubium res ipsa, patet responsio: scilicet quod res quae vocatur inordinatio privative, specificatur ex habitu opposito, sicut caecitas et surditas distinguuntur specie ex visu et auditu, quibus privantur subiecta; et res quae vocatur contrarium virtuti, specificatur ex obiecto seu fine, sicut virtutes ipsae. Si autem vertitur in dubium res significata peccatorum nominibus: – ut de facto vertitur in dubium, quia putantes inordinationem significari formaliter, dicunt quod peccatum distinguitur specie secundum oppositorum distinctionem; putantes autem contrarium significari formaliter, dicunt peccatum distingui specie secundum obiecta: – non est omnino clara apud omnes veritas, cum ex usu Doctorum absolute vocantium peccatum nihil, et non a Deo, et similia, apparentiam oppositam patiatur.

Dicemus tamen veritatem ratione firmatam. Et est quod peccatum est unum per se, et est ens contrarium virtuti; et inordinatio privativa est necessario concomitans ipsum ut informans illud. Et propterea Doctores peccati nomine saepe utuntur ad significandum illam adiacentem privationem: sicut utuntur etiam nomine beatitudinis ad significandum summam delectationem. – Declaro singula. Quod peccatum sit unum per se, ex hoc patet quod absolute definiri distinguiqne specifice consuevit: haec enim de uno per accidens non quaeruntur. – Quod vero sit contrarium virtuti, ex hoc patet quod aliter non salvatur distinctio specifica peccatorum. Declaratur sequela in peccatis extremis contrariis inter se et mediae virtuti. Si enim peccatum intemperantiae et peccatum insensibilitatis sunt formaliter inordinationes privativae; cum privationes, ut ipsemet Scotus in proposito fatetur, distinguantur specie secundum oppositos actus; oportet quod peccata ista sint eiusdem speciei specialissimae: quia opposita rectitudo, qua privant, est unius speciei specialissimae, scilicet rectitudo temperantiae vel temperantiae talis. Et simile est iudicium de vitiis et peccatis oppositis aliis virtutibus moralibus mediis inter duas malitias. Consequens hoc est contra veritatem, et Aristotelem in Ethicis, etc. Ergo peccatum non est privatio essentialiter, sed contrarium: et specifica distinctio eorum est ex contrariis obiectis in esse morali, et non ex privationibus inordinationis et aversionis. – Et quoniam haec ratio, sumpta ex parte distinctivi specifici peccatorum, convincit utrumque, scilicet distinctionem peccatorum ex parte conversionis, et significatum formale peccati, quoniam distinctiva specifice per se sunt diversificativa rationis formalis eius quod distinguitur: ideo sola pro nunc sufficiat.

III. Ad rationem autem Scoti quod peccatum sit privatio, scilicet quia peccans ex hoc peccat quod actum voluntarium facit absque concordia ad legem, et actus ipse voluntarius ideo est peccatum, quia potest esse concors regulae; ergo praecisa ratio peccati est privatio concordiae ad legem: – facile respondetur dicendo quod insufficienter resolvit peccatum: tribus namque existentibus in ipso, duo tantum consideravit. Est enim in peccato intemperantiae actus voluntarius, qui est materia bonitatis et malitiae moralis: est et malitia moralis contraria temperantiae, puta intemperantiae forma: est et consequens privatio rectitudinis temperantiae debitae illi actui voluntario. Et licet primum non sit formale peccatum, non sequitur, Ergo tertium. Stat enim quod sit secundum: sicut in veritate probatum est esse. – Et haec pro praecedente articulo, et primo dubio.

Et ad secundum descendamus, dicendo quod processus litterae non est directe ab intentione ad peccatum: sed, iuxta secundum modum tactum in arguendo, a peccato in ordine ad peccantem, ad peccatum secundum se. Nec est processus a secundum quid ad simpliciter: sicut esset arguere a peccato ut est malum simpliciter, ad peccatum secundum se. Et ratio est quia peccatum, secundum se totum et ambas eius partes, scilicet contrariam et privativam, intantum habet rationem peccati, inquantum est a peccante: intemperantia enim neque contraria est rationi, neque privat rectitudinem rationis, nisi ut est a peccante; non enim est peccatum nisi peccantis. Et usque adeo est verum hoc, quod si nullius peccantis esset, peccatum non esset. Unde intemperantia contrarie, in ordine ad Deum, a quo est, non est peccatum; et inordinate concomitans non concomitatur ipsam nisi quatenus est a peccante. Loqui ergo de peccato ut est a peccante, et de peccato secundum se, idem est: quia secundum se sumptum, claudit in sua ratione esse a peccante, sic quod ex hoc sortitur peccati rationem. Et quoniam peccatum est a peccante ex hoc quod eius voluntate est voluntarium, quod per intentionem, quae est respectu finis, qui est proprium obiectum voluntatis, exprimitur; consequens est quod peccatum in ordine ad peccantem, et ad intentionem peccantis, et ut voluntarium, et secundum se, idem sint. Et processus litterae, ex hoc quod peccatum, ut peccatum, est voluntarium voluntate peccantis, inferens quod specifice distingui debet secundum differentias voluntarii per se, et non voluntarii per accidens; est processus optimus a simpliciter ad simpliciter, et non a secundum quid ad simpliciter. Fuisset autem a secundum quid ad simpliciter, immo ab accidente ad substantiam, arguere ab inordinatione. Quoniam illa est peccatum inquantum voluntaria: et quia non est voluntaria nisi per accidens, non est peccatum nisi per accidens; per actum scilicet contrarium, quem comitatur ut est a peccante. Et ex his patet quod si etiam procederetur a specie intentionis peccantis ad speciem peccati, non esset error: quoniam intentio peccantis, ut sic, peccatum est, et inordinata contrarie et privative, sicut cetera peccata.

IV. In eodem primo articulo septuagesimaesecundae quaestionis, in responsione ad secundum, dubium occurrit ex eo quod Auctor dicit quod si peccata distinguerentur secundum oppositas virtutes, in idem rediret, scilicet quod distinguerentur secundum obiecta. Hoc enim repugnat nunc dictis, scilicet quod si distinguerentur secundum oppositas virtutes, non posset haberi distinctio specifica peccatorum, sed multa peccata distincta specie essent eiusdem speciei.

Ad hoc dicitur quod intentio Auctoris est quod in idem rediret quoad hoc, quod distinguerentur per obiecta, quia virtutes distinguuntur per obiecta. Sed non in idem rediret quoad hoc, quod haberentur distinctiva propria usque ad species specialissimas vitiorum et peccatorum. Sicut etiam non rediret in idem quoad hoc, quod haberent proprie species: nam privationes specificae non sunt proprie species, sed privationes specierum. Unde nihil obstant verba haec Auctoris determinationi factae.

Et ex hoc articulo nota regulam quod id quod concurrit per accidens, quamvis necessario, non dat speciem peccato. Sic enim concurrit inordinatio et aversio, reatus, et quidquid est eiusmodi.

Articulus II: Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus

Articulus III: Utrum peccata distinguantur specie secundum causas

Articulus IV: Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum

Articulus V: Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum, diversificet speciem

Articulus VI: Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie

Articulus VII: Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cordis, oris, et operis

Articulus VIII: Utrum superabundantia et defectus diversificent species peccatorum

Articulus IX: Utrum peccata diversificentur specie secundum diversas circumstantias

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work