Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Articulus I: Utrum peccata differant specie secundum obiecta

Articulus II: Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus

Articulus III: Utrum peccata distinguantur specie secundum causas

Articulus IV: Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum

Articulus V: Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum, diversificet speciem

Articulus VI: Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie

Articulus VII: Utrum convenienter dividatur peccatum in peccatum cordis, oris, et operis

In articulo septimo eiusdem septuagesimaesecundae quaestionis, nota quod divisio peccati in peccatum cordis, oris et operis, dupliciter intelligi potest. Primo, per modum divisionis totius universalis in partes subiectivas, generis scilicet in species. – Secundo, per modum quasi totius integralis in suas partes consequenter se habentes. Et hoc modo tractatur in praesenti littera.

Ad cuius evidentiam, scito quod peccata sunt in duplici differentia. Nam quaedam sunt quae perfectionem non habent nisi in opere: ut furtum, homicidium, adulterium, et huiusmodi. Et huiusmodi peccata se habent ad peccata cordis, oris et operis, quasi ut totum integrale ad suas partes: sicut domus ad fundamentum, parietes et tectum. Et sic tractatur in littera prima distinctio, et dicitur quod distinguuntur secundum gradus eiusdem speciei. - Quaedam autem sunt quae perficiuntur solo corde, ut haeresis; vel perficiuntur in ore, ut detractio. Et sic peccatum dividitur in peccatum cordis, oris et operis, ut in veras et perfectas species peccati: ut in ultima quaestione Tertiae Partis, articulo penultimo, Auctor docet.

II. Circa eundem articulum dubium est duplex. Primo, si distinctio secundum gradus in peccato cordis, oris et operis, sit sic ut sit etiam distinctio specifica secundum species imperfectas. Et ratio dubii est quia littera hic proponit in communi: in applicatione autem ad praesentem materiam, non affirmat distinctionem secundum species imperfectas; sed solum negat distinctionem secundum speciem perfectam, et affirmat distinctionem secundum gradus, ut patet intuenti. - Non parvi etiam refert utro modo dicatur. Nam species imperfecta species est: et distincta secundum species imperfectas, distincta erunt secundum speciem absolute; quamvis in ordine ad aliquid superveniens, secundum quid essent eiusdem speciei.

Secundo dubitatur, quia littera divertere videtur, et confundere peccatum oris quod habet perfectam speciem, cum peccato oris quod importat gradum speciei. Nam ponit contumeliam pro progressu vindictae: et constat quod contumelia est peccatum quod perficitur in ore. Undique igitur dissona videtur doctrina haec.

III. Ad hoc dicitur quod dupliciter contingit peccatum cordis et oris ordinari ad peccatum operis ut imperfectum ad perfectum. Primo, per modum simplicis prosecutionis: sicut qui vult fornicari, et invitat fornicariam. Et de his constat quod nulla est distinctio specifica in esse morali, sed solius unius speciei progressus. - Secundo, per modum cuiusdam intermedii termini: ut consensus in delectationem cogitati adulterii, et verba provocantia ad hoc, secundum se tamen delectabilia. Et in istis apparet quod sit aliqua specifica differentia secundum species imperfectas, sicut in generatione animalium et aedificatione. Sed revera non est etiam sic aliqua diversitas specierum imperfectarum, sed similitudo potius earum. Non enim est hic distinctio partialium formarum heterogenearum, sicut in aedificatione fundare, erigere et cooperire distinguuntur specie: nec est hic aliqua forma media ut via, sicut forma embryonis est in via ad formam hominis: sed tantummodo forma intenti finis proprii, diversimode in corde, in ore atque opere se habens secundum perfectum et imperfectum, gratia materiae. Et ratio est illa quae in littera ponitur: quia scilicet unicum tantum est motivum obiective. Propter quod Auctor in littera non affirmavit distinctionem imperfectarum specierum in hac moralium distinctione, ut dubitando tactum est.

Quamvis etiam, iuxta Auctoris doctrinam in Qu. de Potentia Dei, qu. III, art. 9, ad 10, si distinguerentur specie imperfecta, ut embryo distinguitur a perfecta specie, non propterea essent peccata haec diversarum specierum: sed omnia comprehenduntur sub peccato unius speciei, quia huiusmodi imperfectae species nec sunt in genere nec in specie nisi per reductionem, eo modo quo imperfectum reducitur ad perfectum. Non enim sunt quaedam per se species, ut terra et elementa: sed sunt quaedam per se et essentialiter ordinatae naturae ad species, ut motus ad terminum. Ita quod se habent ut quidam motus permanentes ad ipsas species, non habentes alias species: sicut nec motus successivi absque terminorum speciebus. Et per haec patet solutio primi dubii.

Ad secundum autem dicitur quod, licet peccatum contumeliae perficiatur in ore, ut communiter videtur in usu; si contumeliae tamen nomine intelligatur dehonorationis peccatum, certum est quod non consummatur in ore, quamvis multa in peccato oris dehonoratio sit: plus namque dehonorat aliquem uxorem adulterio exponendo, quam dicendo ei quod uxor est adultera, stante eadem intentione. Unde in littera comparatur dicere verba contumeliosa ad facere facta contumeliosa. Et sine dubio sunt eiusdem speciei secundum illam rationem formalem dehonorationis: et sic nulla est diversio. Secus autem est quando aliquis contumelia iniuriatur verbo, et facto postmodum ad vindictam alterius rei quam honoris intendit, vel medio utitur secundum se malo ad vindictam honoris, ut in exemplo dato patet: tunc enim plures vindictas intendit, et in pluribus speciebus reponitur eius peccatum.

Articulus VIII: Utrum superabundantia et defectus diversificent species peccatorum

Articulus IX: Utrum peccata diversificentur specie secundum diversas circumstantias

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work