Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Articulus I: Utrum peccata differant specie secundum obiecta
Articulus II: Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus
Articulus III: Utrum peccata distinguantur specie secundum causas
Articulus IV: Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum
Articulus V: Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum, diversificet speciem
Articulus VI: Utrum peccatum commissionis et omissionis differant specie
In articulo sexto eiusdem septuagesimaesecundae quaestionis, habes duas regulas. Altera est, quod commissio peccati, et omissio virtutis oppositae, non distinguuntur specie morali, de qua est sermo. – Altera est, quod peccata non distinguuntur specie secundum diversitatem praeceptorum. Et haec sequitur ex prima, ut patet. Quia praecepta affirmativa dantur de actibus virtutum, negativa vero de actibus vitiorum: committens autem actum vitii, simul agit contra utrumque praeceptum, committendo actum prohibitum, et omittendo actum mandatum; et in una tantum peccati specie errat.
II. In eodem articulo, nota rationem duplicem in responsione ad secundum, quare peccata non diversificantur secundum diversitatem praeceptorum: quia scilicet peccatum non habet speciem ex parte aversionis. Et intendit dicere quod, quia esse contra legem, seu legis praeceptum, quod idem est, spectat ad aversionem peccati (avertitur enim peccans a lege, nec per se intendit contra legem facere, sicut nec inordinate facere, ut praedictum est1); et peccatum non habet speciem ex parte aversionis: ideo diversitas praeceptorum non diversificat speciem peccatorum. Sicut enim quia aversio non dat speciem peccato, diversitas aversionis non specificat: ita quia esse contra praeceptum non dat speciem, quia pertinet ad aversionem, diversitas praeceptorum non diversificat species peccatorum. Et dicit hoc Auctor satisfaciens argumento inducenti quod peccato per se convenit esse contra legem: ut quia ex prima ratione hic assignata didiceramus quod diversitas praecepti secundum affirmativum et negativum, non variat speciem peccati; ex hac secunda ratione discamus universaliter quod diversitas praeceptorum non causat diversitatem specificam peccatorum.
Et ex hac doctrina habes quod furtum, ex hoc quod est prohibitum diversis praeceptis, puta iuris divini, naturalis, positivi, principis, praelati, etc., non acquirit aliam speciem. Et simile est de peccato ex iure positivo tantum, multiplicatis praeceptis a subordinatis praelatis. Assignata namque ratio universalis est, scilicet quod peccans respicit praeceptum ex parte aversionis. – Propterea hic habes determinatum in oppositum quod in Qu. de Malo, qu. II, art. 6, rationabile iudicatum est, scilicet peccata quia prohibita distingui secundum praecepta: semper enim peccatum ex parte conversionis distinguitur specie, ut dictum est.