Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Articulus I: Utrum peccata differant specie secundum obiecta
Articulus II: Utrum convenienter distinguantur peccata spiritualia a carnalibus
Articulus III: Utrum peccata distinguantur specie secundum causas
Articulus IV: Utrum peccatum convenienter distinguatur in peccatum in Deum, in seipsum, et in proximum
Articulus V: Utrum divisio peccatorum quae est secundum reatum, diversificet speciem
In articulo quinto eiusdem septuagesimaesecundae quaestionis, nota in primis regulam generalem, quod secundum reatus poenarum non distinguuntur specie peccata. Et intelligitur etiam hoc de poenis ut sic. Et ex hoc sequitur quod peccata, ex hoc quod habent adiunctas poenas excommunicationis et huiusmodi, non mutant speciem. Unde pertinent ad speciem ipsius actus subiecti poenae, si sit malus, puta furti: vel, si non sit ex se malus, ad speciem illius vitii cui substernitur ex statuto; puta gulae, si praecipitur abstinentia, et sic de aliis, pensata natura poenarum quoad culpam. Excommunicatio namque semper supponit praeceptum, irregularitas autem non: et simile est de suspensione et interdicto. De poenis autem aliis quae ad ius positivum spectant, quandoque implicant praeceptum et quandoque non. Sufficit hic quod, quantum est ex ratione poenae, non variatur species.
II. Adverte secundo, quod Auctor non dicit quod veniale et mortale distinguuntur quia unum est respectu finis, et alterum eius quod est ad finem: immo dicit oppositum, dum dicit1 quod in eadem specie adulterii invenitur utrumque. Sed dicit quod distinguuntur ex hoc quod unum, scilicet mortale, avertit a fine; alterum, scilicet veniale, deordinat citra aversionem a fine. Et intendit quod veniale et mortale non distinguuntur ex parte conversionis, unde habent peccata speciem: et propterea contingit quod utrumque sit circa finem; idem enim est obiectum adulterii et primi motus eius, infidelitatis et primi motus eius. Sed ex parte aversionis, unde peccata non habent speciem, iuxta duos modos deordinationis aversivae, constituuntur haec duo peccata: cum enim peccando aversio fit a fine, est peccatum mortale; cum autem peccando aversio non simpliciter, sed quaedam fit, citra tamen postergationem finis, tunc fit peccatum veniale; circa quodcumque obiectum haec accidant.
III. Et hinc patet falsum esse quod in XXI distinctione Secundi2 Scotus dicit, quod veniale et mortale distinguuntur quia hoc contra praeceptum, illud contra consilium. Iam enim patet utrumque cadere sub praecepto: sub praecepto namque adulterii cadit adulterii peccatum sive completum, quod est mortale, sive imperfectum, ut primus motus et huiusmodi; et simile est de aliis huiusmodi. – Falsissimum quoque esse quod agens contra consilium peccet, experientia testatur, neminem peccati arguens quia non ingreditur religionem, quod est de consilio. Auctoritate quoque Apostoli, I ad Cor. VII3, convincitur, ubi, cum dixisset, De virginibus praeceptum non habeo, consilium autem do, subiunxit: Si acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccavit.
Distinguendum potius erat ex hac parte, quod cadere sub praecepto contingit dupliciter: primo, sic quod eius oppositum sit contra praeceptum, et hoc est mortale; secundo, sic quod eius oppositum sit praeter praeceptum, et hoc est veniale.
IV. In articulo eodem, in responsione ad primum, habes solutionem argumentorum Aureoli, apud Capreolum, in XLIII distinctione II Sent.4, contra hanc determinationem. Fundantur enim omnia argumenta super specificatione peccatorum ex parte aversionis, offensae, distantiae in infinitum, oppositionis ad caritatem, et circumstantiarum. Quorum omnia, excepto ultimo, ex uno litterae verbo solvuntur: quia peccata ex alio specificantur, scilicet ex obiecto; et ex alio haec habent, scilicet ex aversione. Quomodo autem circumstantia specificet, aut quomodo faciat de veniali mortale, inferius in quaestione octogesimaoctava5 amplius dicetur.
V. In articulo eodem, in responsione ad secundum, habes qualiter verba Auctoris quae videntur ex hac ratione, scilicet quia aliquid est mortale ex genere et aliquid veniale ex genere, sonare quod distinguantur specie, intelligi, vel glossari, aut retundi possint: ut in Qu. de Malo, qu. II, art. 8, habes.