Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Articulus I: Utrum reatus poenae sit effectus peccati
Articulus II: Utrum peccatum possit esse poena peccati
Articulus III: Utrum peccato debeatur poena infinita secundum quantitatem
Articulus IV: Utrum omne peccatum inducat reatum poenae aeternae
Articulus V: Utrum reatus poenae remaneat post peccatum
Articulus VI: Utrum aliquis puniatur pro peccato alterius
In articulo octavo, omisso septimo, dubium occurrit de poena spirituali. In littera enim dicitur quod ideo non sunt tantum medicinales, quia bonum animae non ordinatur in aliud bonum maius. Falsum in primis hoc est: quia bonum animae ordinatur in bonum divinum, quod est longe melius.
Inefficax deinde est. Quia inter ipsa bona animae, unum ordinatur ad aliud bonum melius. Et expedit quandoque alicui privari aliquo bono spirituali, puta confessione nominis Christi, ut cautius humiliusque resurgat; ut Petro neganti Christum accidit. Gregorius quoque, in III Dialog.1, sanctos viros deficere quandoque in aliqua virtute docet, ob custodiam humilitatis. Ratio igitur, et conclusio, non vera videtur.
II. Ad hoc dicitur quod bonum spirituale in hoc differt a temporali, quod hoc non est secundum se bonum animae, sed in ordine ad aliud: bonum autem spirituale est secundum se bonum animae, per se loquendo. Et propterea sicut se habent ad hoc quod sint bona, ita ad hoc quod privationes eorum sint mala. Temporalia igitur quia in ordine ad aliud sunt bona, in ordine quoque ad aliud privationes eorum malitiam vel bonitatem sortiuntur, et poenae esse possunt: propter quod contingit esse pure medicinales. Spiritualia vero quia secundum se sunt bona animae, secundum se quoque privationes eorum sunt mala: ac per hoc nunquam sunt pure medicinae, sed quando sunt medicinales, sunt poenae et medicinae respectu eiusdem. Et hoc intendit littera.
III. Ad primum in oppositum2 dicitur quod male intelliguntur verba litterae. Intendit enim quod sunt bona non in ordine ad aliud, sed secundum se: cum quo stat quod ordinentur in Deum tanquam finem ultimum. – Rursus, intendit comparare ad bona nostra quae sunt quasi nostra bona formaliter: Deus autem est bonum obiective. – Rursus, quia obiectum et adeptio obiecti, finis et acquisitio eius, non ponunt in numerum, sed pro unico computantur; et bona animae sunt quibus acquirimus finem; pro eodem computari possunt, et nihil melius bono spirituali dici potest.
IV. Ad secundum dicitur quod per accidens contingit privari aliquem bono aliquo spirituali, propter bonum melius spirituale: sed tunc privatio illa non est pure medicinalis, sed etiam poena illius. Et sic accidit Petro de privatione gratiae, et Sanctis quibusdam de privatione alicuius spiritualis boni. Nec oppositum dicit Gregorius, quamvis solius medicinae rationem reddat in defectibus quibusdam Sanctorum.
Adverte tamen hic quod poena species mali est, quod privationem boni debiti, quando, sicut, etc., includit: ne putes omnem negationem boni spiritualis poenae rationem habere.