Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Articulus I: Utrum reatus poenae sit effectus peccati
Articulus II: Utrum peccatum possit esse poena peccati
Articulus III: Utrum peccato debeatur poena infinita secundum quantitatem
Omisso tertio articulo, in corpore quarti, et responsione ad secundum, dubium occurrit de conclusione et ratione una, scilicet quod peccato non debetur poena infinita intensive, quia conversio peccati est ad commutabile bonum, et ex hac parte non est contra Deum. Falsum enim est quod peccatum ex parte conversionis non sit contra Deum: quia ex parte conversionis aliquod peccatum habet Deum pro obiecto, ut patet de odio Dei. Et ex hoc patet etiam quod non universaliter est verum quod conversio in omni peccato sit ad commutabile bonum: est enim in huiusmodi peccatis conversio ad incommutabile bonum nolendum, negandum, etc., ut proprium obiectum peccati. Et confirmatur: quia ipse Auctor superius in qu. LXXII1, expresse dixit quod divisio peccati contra Deum, seipsum et proximum, est divisio penes obiecta, unde peccata specificantur. Et sequitur etiam ex hoc, ut talibus peccatis debeatur infinita poena intensive.
II. Ad hoc dicitur quod, quia impossibile est aliquem habere simul plures ultimos fines, ut in principio istius operis2 habuimus, et necesse est peccantem habere aliquem ultimum finem; oportet ut aversio a Deo ultimo fine, sit cum conversione ad alium ultimum finem, qui, cum non sit Deus, commutabile bonum vocatur. Et quoniam ultimus finis in omnibus, tam prosequendo quam fugiendo, appetitur, et est primum appetitum formaliter, quamvis consequenter; consequens est ut in omni peccato sit conversio ad commutabile bonum, quamvis diversimode: quia in prosequendo bonum, salvatur conversio ad illud directe; in fugiendo vero malum, salvatur conversio ad illud indirecte, dum fugitur directe malum quia contrariatur illi commutabili bono. Peccator namque, nimis seipsum amans, ac per hoc seipsum constituens sibi ut finem ultimum, refutato Deo; amando desiderandoque inordinate aliquid, seipsum amat ac desiderat participatum in illo desiderato. Odiendo vero inordinate aliquid, non odit seipsum, sed odit illud ut contrarium sibi amato: et sic etiam in odio convertitur ad seipsum radicaliter et indirecte.
Ex hoc autem solvendum est motum dubium. Et dicendum quod peccatum esse contra Deum ex parte conversionis, potest dupliciter intelligi: scilicet praecise, vel in ordine ad commutabile bonum. Et quod contra Deum praecise nullum peccatum est ex parte conversionis: quoniam ex hac parte omne peccatum fundatur super commutabili bono primo appetito. Sed multa peccata sunt contra Deum ex hac parte in ordine ad bonum commutabile. Et sic odium Dei est contra Deum: habetur namque odio Deus non praecise, sed ut contrarius commutabili bono nimis amato a peccatore illum odio habente.
III. Sed contra hoc instatur: quia sicut caritas amat Deum in se pure, ita odium Dei terminatur ad ipsum Deum in se pure, et non ut contrarium amato bono.
Ad hoc dicitur quod Deus in seipso secundum se est quod terminat odium; et esse contrarium bono commutabili, est quo Deus est obiectum odii. Quoniam Deus non est obiectum odii nisi ut apparens malus peccanti: odii enim obiectum est malum vel apparens malum, sicut amoris bonum vel apparens bonum. Nec per aliquid apparet illi Deus malus, nisi quia disconvenit bono commutabili a se amato. In ratione autem mali quod est vel apprehenditur malum alicui, clauditur privatio oppositi boni. Et propterea oportet quod, cum Deus secundum se non habeat rationem mali nec simpliciter nec alicuius, quia est omne bonum; si odii obiectum est, quod apprehendatur ut indutus privatione boni commutabilis nimis amati, et sub hac ratione ipse etiam in seipso obiectum sit odii, ut quod odio habetur. Et hoc sufficit ad contrarietatem inter caritatem et odium Dei: sunt enim circa idem obiectum quod, et non circa idem obiectum quo, ut patet.
Et sic salvatur littera, quod peccatum ex parte conversionis ad obiectum, non est infinitum, quia est bonum commutabile. Deus enim licet ut obiectum quod odii, sit infinitus, ipse tamen ut constat ex quod et quo, idest sub ratione mali, non est infinitus: quia non est privativum boni infiniti, sed commutabilis boni. Dic ergo quod, licet Deus sit obiectum quod alicuius peccati, nullius tamen peccati est obiectum nisi sub ratione aliqua finita, quia non nisi dependente a commutabili bono nimis amato. Et propterea nullum peccatum ex parte conversionis est infinitum.
IV. In eodem quarto articulo, in responsione ad primum, adverte quod, licet peccatum ex parte sui, quia aversione aufert, quantum ex se est, a Deo divinitatem suam, qua sibi debetur quod sit omnium finis ultimus, et conversione confert divinam proprietatem bono commutabili, reatum incurrat annihilationis, tanquam reus laesae maiestatis: – neque enim minus meretur quis privari beneficio essendi a Deo, quam ab homine; sed constat ab homine iuste privari aliquem ipso esse, et quantum ab homine fieri potest, annihilari, dum occiditur, incineratur, dispergitur cinis, etc., per accidens namque est ad iustitiam humanam quod remaneat materia et anima separata; ergo multo iustius potest privari peccator ipso esse totaliter, quod non ab habente, sed ipso Deo gratioso beneficio suscepit, et conservatur: – si tamen consideretur peccatum ut stat sub statuto ordine a divina iustitia, quae perpetuam statuit poenam, sic peccatum non incurrit reatum annihilationis: quia poena annihilationis repugnat poenae perpetuitatis. Et secundum hanc distinctionem verificare potes dicta hic et alibi3 ab Auctore, et specialiter in XLVI distinctione Quarti, qu. II, art. II, qua I, ad 4, ubi vult quod, de rigore iustitiae, etiam pro peccato originali meremur annihilari. Hoc enim ex nostro demerito intelligendo, secundum convenientiam divinae iustitiae, quae citra dignum sub materia punitiva est, dicimus non incurri reatum annihilationis.