Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Articulus I: Utrum reatus poenae sit effectus peccati
Articulus II: Utrum peccatum possit esse poena peccati
Articulus III: Utrum peccato debeatur poena infinita secundum quantitatem
Articulus IV: Utrum omne peccatum inducat reatum poenae aeternae
In articulo quinto dubium occurrit ex Scoto, in XXI distinctione IV Sent.1, volente quod poena peccato veniali respondens in inferno finietur. Probatque hoc tripliciter. Primo, quia Deus punit citra condignum. Perpetuare autem temporalem poenam, non est punire citra condignum. Ergo. Secundo, quia etiam secundum rigorem iustitiae, iniquum est poenam aeternam infligere pro illo cui secundum se debetur poena temporalis. – Nec per accidens, quia scilicet iunctum est mortali, hoc licet: quia coniunctio cum altero non facit hoc exire in infinitum istud genus culpae; ergo nec iuste respondere poenam in infinitum excedentem. Tertio, quia peccator post susceptam poenitentiam in gratia a confessore, et impletam pro parte, si recidivans in mortali decidit, pro residuo poenae illius temporalis, in inferno temporaliter punietur. Ergo et in veniali similiter.
II. Ad evidentiam horum, scito ex littera2 quod, quia sola gratia est principium remissionis poenae, quia sola ponit hominem in statu capaci ex condigno remissionis non solum culpae sed poenae; idcirco remissibilitas et irremissibilitas tam culpae quam poenae, positive sumptae, attenduntur penes statum subiecti, scilicet esse in gratia vel non; et non attenduntur universaliter penes ipsa peccata. Et non advertere hoc multos decipit. Existens enim in gratia, ut sic, habet in se unde debeatur sibi quandoque remissio omnis culpae et poenae: quia habet in se unde debetur sibi vita aeterna, quae non compatitur culpam aut poenam. Et sic statui gratiae convenit remissibilitas positive: vindicat enim sibi illam. Statui vero culpae extra gratiam, convenit irremissibilitas positive: quia si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis3. Ita quod, quia talis status fit per privationem principii omnis remissionis, caritatis scilicet et gratiae; ideo ex hoc ipso sibi vindicat irremissibilitatem, quod est habere irremissibilitatem positive. Penes culpas autem loquendo, nulla culpa est remissibilis positive: quia nullam sibi vindicat remissionem, quia nulla ponit principium remissionis, quae est caritas. Sed aliqua, scilicet venialis, dicitur secundum se remissibilis negative, idest per non ablationem principii remissionis: peccatum enim veniale secundum se non privat caritate. Ad irremissibilitatem autem culpa se habet sic quod mortalis est irremissibilis positive, quia contrariatur caritati: venialis autem per accidens, quia scilicet est in subiecto existente in statu non capaci remissionis. Et quia temporalitas poenae respondet remissibilitati, aeternitas vero irremissibilitati, ut in littera etiam dicitur4; ideo oportet esse cautum, et distinguere de debito poenae temporalis et aeternae, ut solvantur obiecta.
III. Ex his igitur respondetur argumentis5. Et ad primum dicitur quod de veniali peccato dupliciter loqui contingit. Scilicet secundum se, idest solitarie sumpto: et sic ei debetur poena temporalis negative, sicut et remissibile est negative; et ut sic, negamus quod puniatur poena aeterna. Alio modo, in tali supposito. Et tunc iuxta illius suppositi statum iudicandum est: nam in supposito habente gratiam, puniendum est poena temporali; in non habente gratiam, poena aeterna. Et quoniam iudicium poenae non fit de peccato secundum se, idest solitarie sumpto, sed simpliciter ut est in hoc; ideo simpliciter dicendum est quod peccato veniali in statu gratiae debetur poena temporalis, extra illum aeterna. Et abstrahendo ab his, nec temporalis nec aeterna positive: sed temporalis negative, quia non ponit ex se aeternitatem. Et per hoc etiam patet responsio ad secundum. Distingue tamen ly secundum se debetur poena temporalis dupliciter intelligi. Primo, per se positive: scilicet ut culpa venialis exigat per se poenam temporalem, sicut mortale vindicat sibi aeternam. Et in hoc sensu falsum assumitur. Alio modo, solitarie et negative: sicut diaphanum secundum se est tenebrosum, quia ex se non ponit lumen exclusivum tenebrae. Et sic verum est quod veniali debetur poena temporalis: quia ex se non ponit unde poena sibi debita perpetuetur. Cum hoc tamen stat quod aliunde possit poena sibi debita iuste perpetuari, scilicet ex conditione subiecti: sicut stat quod diaphano secundum se tenebroso aliunde adveniat lumen. Et sic Scotus deceptus videtur in non distinguendo inter hos duos sensus. Neque enim iniustum est perpetuare quod conditio subiecti perpetuandum exigit: nec propterea recedit Deus a lege sua ut citra condignum puniat. Cum damnato enim, cum ex mortali annihilari meruerit, gratiose agitur quod solum perpetuantur poenae ei debitae pro quibuscumque peccatis, conservata ei substantia; iuxta illud: Misericordiae Domini quod non consumpti sumus6. Ad exclusionem autem huius responsionis dicitur, quod culpam venialem exire suum genus culpae in infinitum ex coniunctione cum alio, contingit dupliciter. Primo, quantum ad rationem culpae. Et sic dicitur quod non exit in infinitum, immo nec parum: in suo namque genere et sua specie ac quantitate manet. Secundo, quantum ad rationem remissibilis. Et sic exit in infinitum: quia de non irremissibili fit irremissibilis; et consequenter de reatu ad poenam non aeternam, transit in reatum poenae aeternae. Totum enim hoc est propter conditionem subiecti, non aliquam mutationem in ipsa culpa veniali aut eius reatu. Propter quod rectius diceretur quod in argumento est sophisma Consequentis. Non enim ex hoc solo quod culpa venialis in infinitum exit, debetur ei poena aeterna: sed ex hoc, vel ex consequentia subiecti positi extra statum satisfactionis, vel ex permanentia aeterna ipsius culpae, quia durante culpa durat poena. Unde fallacia Consequentis est a pluribus causis ad unam determinate: in proposito enim duae ultimae causae inveniuntur.
IV. Ad tertium dicitur quod etiam illa residua poena aeterna erit propter conditionem subiecti: quia, ut in littera dicitur, in responsione ad secundum, remissio poenae fit sola gratia gratum faciente. Nec oppositum putes docuisse Auctorem in IV Sent., dist. XXII, qu. I, art. 1, ad 5. Quoniam ibi reprehenditur sola similitudo causae aeternitatis poenae in veniali, et in hoc residuo. Et bene dicitur. Ut enim dictum est7, in veniali causa est duplex, scilicet perseverantia culpae, et status non satisfactorius: in hoc residuo causa est solus status. Et ibi dissimilis ratio dicitur quoad primam causam: hic vero sola secunda causa, quae communis est omnibus, ponitur. Nec rursus accipias responsionem ibidem secundo loco datam, nisi recitative. Ipse namque ex propria mente determinat hic quod in eodem Quarto, dist. XV, qu. 1, art. III, qu. 2, docuerat.