Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Articulus I: Utrum reatus poenae sit effectus peccati
Articulus II: Utrum peccatum possit esse poena peccati
In articulo secundo eiusdem octogesimaeseptimae quaestionis, dubium primo occurrit, simpliciter et ad hominem, an inordinatio quae est essentialiter malum culpae, sit poena. Et simpliciter quidem dubium est ex Scoto, in XXXVI distinctione Secundi, hoc tenente, ex eo quod poena formaliter est carentia boni convenientis voluntati et volenti: sed privatio rectitudinis debitae in actu voluntatis, est carentia boni convenientis: ergo. Probatur minor: quia magis conveniens est voluntati bonum honestum quam commodum. - Et confirmatur. Quia ablatio boni commodi est simpliciter poena. Ergo magis et maior poena est ablatio boni iusti: quanto magis convenit voluntati, et maius est.
Ad hominem vero, Auctorem scilicet, quia ipsemet, in Qq. de Malo, qu. I, art. 4, ad 2, tractans illud Augustini1, Iussisti, Domine, et sic est, ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit poena, dicit quod ex eo quod inordinationem illam invite quis quodammodo patitur, immiscetur ratio poenae.
In oppositum est quia inordinatio illa ut in voluntate, esset culpa; et culpa per se esset poena, quia per se convenit culpae esse in voluntate. – Praeterea, Auctor multum esset diminutus, dicens quot modis peccatum potest esse poena, et negans formaliter, et affirmans ex parte causae, substantiae actus et effectus, et tacens hoc.
II. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod tenentes inordinationem culpae esse poenam, distinguunt quod ipsa dupliciter sumitur: scilicet ut est a voluntate, et sic culpa et non poena; et ut est in voluntate, et sic poena et non culpa. Quia in potestate voluntatis est primo modo, et non secundo: nam voluntas inquantum subiectum, non habet formam inhaerentem in sua potestate. Et sic est iusta, et ordinativa culpae. A Deo autem dicunt quod est ut a deserente. Et haec opinio attribuitur Magistro Sententiarum, in XXXVI distinctione Secundi2. Et videtur habere multos sequaces. Quin etiam s. Thomae tribuitur, propter supradicta3 verba: et quia hic, loquens de peccato per se, dicit quod peccatum per se consideratur secundum quod egreditur a voluntate, sic enim habet rationem culpae, quasi praeservans se a peccato secundum omnem aliam rationem, puta secundum quod est in voluntate.
III. Verum in hac re, sicut et in ceteris, rationi simul et auctoritati Sanctorum obediendum puto. Rationes autem pro parte affirmativa, ex disconvenientia et involuntario sumuntur. Ex disconvenientia quidem, quia inordinatio actionis voluntariae magnum malum est voluntatis: ac propterea non parva est poena voluntatem illam habere. – Ex involuntario autem, dupliciter. Primo, quia talem inordinationem inesse non est voluntarium. Secundo, quia talem inordinationem pati non est voluntarium. Constat autem et eam inesse peccanti; et peccantem pati illam, dum incurrit illam nolens illam incurrere, si posset, exercendo actum peccati.
IV. Pro parte autem negativa, ex resolutione poenae in Deum ut causam, ratio sumitur. Cum enim omnis poena iusta sit, et a Deo, ut patet per Augustinum, in libro Octoginta trium Quaest.4; oportet quod inordinationem culpae esse in peccante, vel incurrere peccantem, sit a Deo. Hoc autem est impossibile. Ergo. – Consequentia est per se nota. Falsitas autem consequentis probatur: tum quia accidentis esse est inesse, ac per hoc causans inordinationem ut inhaerentem, causat eam simpliciter; tum quia peccans est malus formaliter, denominatione intrinseca, inordinatione ut inhaerente, ac per hoc a Deo. – Et haec militant contra utramque viam. Quia incurrere talem inordinationem agendo, est peccare: quod non est a Deo. Et incurrere eam recipiendo, est subiici illi, quod consistit in inhaesione: quae, ut probatum est, non est a Deo nisi in me esse peccatum sit a Deo.
V. Si quis autem consideret utrasque rationes, videbit quod primae5 facile solvuntur. Nam falsum in primis est quod poena sit carentia boni convenientis voluntati et volenti. Plus enim exigitur ad rationem poenae, scilicet quod sit contra voluntatem: cum consistat in pati. Secundum enim Augustinum, in I de Lib. Arbit.6, culpa est malum quod agimus, poena malum quod patimur. Et in libro de Fide ad Petrum7: Geminum est creaturae rationalis malum: unum quo voluntarie deficit a summo bono, alterum quo invita punitur. Unde privatio iustitiae in actu est longe maius malum quam privatio commodi, et magis disconveniens: non tamen sequitur, Ergo est magis poena, a superiori ad suum inferius affirmative. Sed bene sequitur, Ergo est peius quam poena. Et hoc verum est: quia est malum culpae, quod longe peius est.
Quae autem afferuntur ad salvandum involuntarium, parum prosunt, propter duo. Primo, quia ipsa privatio ordinis in actione culpae, non est primo et directe voluntaria; sed, ut ex supradictis8 patet, sufficit ad hoc quod malum culpae sit, quod indirecte et secundario voluntaria sit, quia nemo operatur aspiciens ad malum9. Unde cum poena et culpa distinguantur per voluntarium et involuntarium; et sic voluntarium in privatione ut mallemus illam vitare salvo actu, constituat in eo culpae malum; consequens est ut aliter involuntarium concurrat ad rationem poenae.
Secundo, quia inhaesio, sive passio, huius inordinationis culpae, aut ponitur effectus actionis inordinatae quae est peccatum, aut non. Si ponitur effectus, aut formalis: – et tunc idem est iudicium de culpa et tali effectu; sicut idem est iudicium de caecitate et esse caecum, albedine et esse album. Si aliter, quasi sicut passio est effectus actionis, tunc non esset dicendum quod ipsa essentia peccati est poena, sed secundum suum effectum: et continetur hoc sub tertio membro posito in littera. – Si non ponitur effectus, sed ponitur identice idem et respectu distincta, extra voluntarium non est: neque enim voluntarie tantum peccans agit, sed se in peccato ponit, et in peccato perseverat.
VI. Solutio autem quae datur a Scoto10 ad rationem factam pro parte negativa, quod inordinatio ista est a Deo non infligente, sed deserente11, nihil omnino valet. Quia ad rationem poenae exigitur quod sit a Deo eo modo quo culpa non est ab eo: scilicet ut in ipsum resolvitur tanquam in primam causam, positive vel negative, sicut cetera iusta. Sed reduci in Deum ut deserentem, non est reduci in ipsum ut primam causam. Ergo. – Probatur minor. Quia habere Deum ut causam deserentem, commune est culpae et poenae, est enim Deus causa mali culpae deserendo: et tamen simpliciter negatur quod sit illius causa, ut affirmatur simpliciter quod est causa poenae. Deus igitur ut deserens, non est a quo est poena, sed plus oportet addere.
Et confirmatur. Quia inter desertionem culpae et poenae hoc interest, quod Deus, respectu culpae, vult desertionem, sed non culpam: respectu poenae, vult desertionem et poenam. Et propterea etiam deserendo, est simpliciter causa poenae per voluntatem suam. Sed Deus non vult inordinationem iustitiae, quae est essentialiter malum culpae, quae ponitur poena. Ergo deserendo non est causa huius poenae, sicut nec culpae. – Probatur minor. Quia si Deus vellet inordinationem peccati esse in me, Deus vellet in me esse peccatum, me habere peccatum: quod est impossibile.
VII. Quia igitur pars negativa rationi simul et auctoritati12, ideo cum dicitur, Iussisti, Domine, et sic est, ut omnis inordinatus animus sibi ipsi sit poena13, ex parte substantiae actus vel effectus, intelligitur, ut in littera dicitur. – Et hoc modo glossari potest Auctor in verbis illis in contrarium allatis14: ut intelligamus poenam admixtam culpae ex eo quod inordinatio est quodammodo involuntaria, non in ipsa inordinatione peccati, sed eius inseparabili effectu. Vel dicatur correcta esse verba illa hic, dum pluries Auctor replicat nullo modo peccatum per se posse esse poenam peccati: neque enim frustra dicit et replicat ly nullo modo et ly potest.
VIII. In eodem secundo articulo, in primo modo quo peccatum ponitur poena praecedentis peccati, dubium occurrit ex Scoto, in XXXVI distinctione Secundi, qui contra hoc arguit non tanquam falsum, sed difficile et dimittendum. Quia si peccatum ponitur poena praecedentis peccati, propter subtractionem auxilii, sequitur quod peccatum secundum non est in potestate voluntatis, et voluntas non potest tunc non deficere. – Probatur sequela. Quia non est in potestate sua; nec paratum auxilium divinum, quo eget ad recte agendum absque defectu peccati.
Secundo arguit quod non simile est quod subtractio gratiae ponatur poena, et quod subtractio divini auxilii ad rectificandum actum secundum, ponatur poena. Tum quia Deus non dedit gratiam antecedenter, sicut rectitudinem actus. Tum quia carentia rectitudinis est semper novum malum; carentia vero gratiae est habituale malum. Et ex hoc sequitur quod ista rectitudo semper debet esse in potestate voluntatis, illa autem non semper, sed dum habebatur: alioquin, ut dictum est, non posset non peccare in secundo peccato, quod ponitur poena primi peccati.
IX. Ad hoc dicitur negando sequelam, scilicet quod peccatum secundum non esset in potestate voluntatis. Nam ad hoc sufficit quod sit in potestate voluntatis facere quod in se est, et quod possit singulos actus peccati vitare, et quod, quantum in se est, possit ad gratiam rehabendam se praeparare. Sed de his inferius, qu. CIX15, erit sermo diffusius. Sicut namque iuste subtrahitur gratia habitualis, sic consequenter auxilium divinum actuale spectans ad gratuita, quale est auxilium efficax ad non peccandum.
Ad secundum dicitur quod, quia Deus vult omnes homines salvos fieri antecedenter, vult etiam eis gratiam antecedentem, sicut et rectitudinem actus. Et licet carentia gratiae formaliter sit privatio habitualis, virtualiter tamen est privatio actualis auxilii ad rectitudinem actus, et multa mala nova vitanda. Et nihilominus in potestate peccatoris est resurgere a peccato ad gratiam, sicut et recte operari, scilicet facere quod in se est. Unde dissimilitudo inter gratiam habitualem et actualem, admissa, nihil obstat.