Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Articulus I: Utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale

Articulus II: Utrum peccatum mortale et veniale differant genere

Articulus III: Utrum peccatum veniale sit dispositio ad mortale

Articulus IV: Utrum peccatum veniale possit fieri mortale

Articulus V: Utrum circumstantia possit facere de veniali mortale

In articulo quinto eiusdem octogesimaeoctavae quaestionis, dubium occurrit quo pacto dictum est quod de veniali ex genere fit mortale ex parte agentis, dum constituitur in eo finis: et nunc dicitur quod circumstantia non facit de veniali mortale, nisi mutando speciem. Manente namque obiecto peccati venialis solo, impossibile est esse mutationem speciei: quia omnis mutatio specifica est ex obiectiva aliqua differentia. Constat autem quod in proposito sic est: nam cum quis intantum delectatur in verbis iocosis quod finem in eis constituit, manet idem obiectum, et non apponitur aliqua differentia obiectiva; ut patet ex hoc quod in illamet sola specie peccati reponitur, non enim facile est fingere ad quam aliam speciem reducitur. Non igitur oportet, quoties de veniali ex genere fit mortale, mutari speciem.

II. Ad evidentiam huius, sciendum est quod, sicut in speculabilibus principia et conclusiones habent duas rationes formales, alteram secundum res significatas, alteram secundum quod sunt cognoscibilia: patet namque alias rationum formalium ex hoc quod principia inter se, et conclusiones inter se, in diversis naturis constituuntur; omnia tamen principia conveniunt in hoc quod uno modo cognoscibilia sunt, scilicet per seipsa, et similiter omnes conclusiones sunt cognoscibiles per aliud: – ita in appetibilibus finis et quod est ad finem, duas habent rationes formales, alteram secundum res quae sunt finis et ad finem, alteram secundum quod sunt appetibilia. Nam omnes fines distinguuntur secundum diversas naturas rerum, et conveniunt in uno modo appetitus, scilicet per se: et similiter ea quae sunt ad finem, secundum naturas suas distinguuntur, et conveniunt in uno modo appetibilitatis, scilicet propter aliud.

Considerandum quoque est quod, sicut in speculabilibus dupliciter contingit aliquid esse cognitum secundum se vel per aliud, scilicet ex parte rei, vel ex parte cognoscentis: nam principia quae sunt ex se principia, sunt cognita per se ex meritis rei; propositiones autem quae a nobis ut per se notae accipiuntur, secundum se autem habent medium, ex parte cognoscentis sunt cognitae per se: – et sicut propositio quae ex meritis rei significatae est conclusio, ex parte cognoscentis transit in naturam principii, non secundum rem, sed secundum cognoscibilis rationem, quod est mutare speciem non rei, sed cognoscibilis: – ita in appetibilibus duobus modis contingit aliquid esse appetitum per se vel per aliud: scilicet ex meritis rei, ut bonum honestum et amabile per se, et utile propter aliud; vel ex parte appetentis, et sic contingit appetibile propter se transire in appetibile propter aliud, et e converso, ut patet in perversis appetitibus utentibus fruendis et fruentibus utendis. Et sic contingit unum appetibile transire in speciem alterius appetibilis, non secundum mutationem rei, sed secundum mutationem rationis appetibilis in ordine ad appetentem. Et sic est in proposito. Nam cum quis ponit finem in peccato veniali, puta in verbis iocosis, verba iocosa, quae ex meritis rei sunt in specie appetibilis propter aliud, ex mala dispositione appetentis mutantur in appetibile per se, dum in eis finis constituitur: et sic intervenit ibi mutatio speciei, non secundum rem appetitam, sed rationem appetibilis in ordine ad appetentem.

III. Et per hoc patet responsio ad obiectionem. Nam cum hoc quod peccatum illud mortale est in illamet et sola specie in qua est veniale, secundum rationem rei obiectae, stat quod sit in alia specie secundum rationem formalem appetibilis ut sic. Et propterea et prius et nunc dicta sunt vera, diversimode intellecta. Merito autem sic dicimus. Quia circumstantia finis, quae vocatur Cur, sicut dupliciter supervenit veniali ex genere, faciendo de veniali mortale; ita dupliciter variat speciem, proportionalitate servata. Verbum namque iocosum dupliciter fit ex fine mortale: primo, ex parte obiecti, puta si ordinatur ad adulterium; secundo, ex parte agentis, puta si constituatur in eo finis. Et sicut nunc fit mortale ex parte agentis, ita species apponitur ex parte appetentis. Ita quod de veniali ex genere fit mortale ex parte agentis, et mutat speciem in ordine ad agens: quod est mutare speciem appetibilis ut sic.

Articulus VI: Utrum peccatum mortale possit fieri veniale

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work