Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Articulus I: Utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale
In primo articulo quaestionis octogesimaeoctavae, dubium occurrit ex Scoto, in XXI distinctione II Sent., expresse impugnante, quod veniale et mortale non distinguuntur ex eo quod mortale inordinationem circa finem, veniale autem circa ea quae sunt ad finem, importent, quia utrumque potest esse et circa finem, et circa ea quae sunt ad finem: cum tamen Auctor hic distinguat veniale contra mortale ex dicta differentia.
II. Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod Auctor non intendit nisi de veniali et mortali ex genere: haec enim distinguuntur ex obiectis, scilicet fine et his quae sunt ad finem. Obiectio autem procedit de mortali et veniali quomodolibet.
Sed remanet tunc quaestio, quare absolute Auctor de mortali et veniali tractans, ad veniale et mortale ex genere descendit: in hoc enim errasse videtur manifeste, quod in communi tractans, de specialibus determinat, relicto communi. Propterea, licet dicta responsio sit vera quoad materiam, formaliter tamen dicendum est quod Auctor loquitur de per se mortali et per se veniali (semper enim ly per se subintelligitur): et quod haec per se sumpta, ex obiectis distinguuntur, fine et his quae sunt ad finem. Et cum dicitur quod utrumque potest esse circa utrumque, respondetur quod hoc non est per se, sed per accidens. Motus enim animi ad adulterium vel infidelitatem, per accidens tantum est veniale: quia scilicet est imperfectus ex parte agentis, utpote non deliberatus. Et similiter motus animi in superfluum risum, per accidens est mortale: quia scilicet ordinatur ad hoc in contemptum fidei. Per se enim loquendo, et iudicando actus secundum proprias materias et fines eorundem, nec mortale circa id quod ad finem pure, nec veniale circa finem inordinatus est actus. Et formaliter littera salvatur, dum de mortali et veniali in communi, per se tamen, doctrina tradita est. Et quia per se mortale et veniale, et ex genere mortale et veniale, coincidunt; ideo prima responsio fuit vera, quamvis non explicaret formalem processum.
III. In responsione ad primum in eodem articulo quaestionis octogesimaeoctavae, dubium occurrit ex Durando, in II Sent., dist. XLII1, impugnante hanc responsionem et quoad analogiam secundum rem, et secundum nominis rationem, et secundum expositionem de ly contra legem et praeter legem. Arguit primo, quod divisio peccati in mortale et veniale non sit divisio analogi in perfectum et imperfectum, simpliciter et secundum quid. Quia actus voluntarius simpliciter, idest deliberatus, cadens super materiam simpliciter indebitam, puta vocem significativam contra id quod est in mente, est simpliciter peccatum. Sed mendacium iocosum scienter et deliberate, est huiusmodi. Ergo peccatum veniale ex genere, seu per se, est simpliciter et perfecte peccatum.
Praeterea, si in peccatis est simpliciter et secundum quid, ergo et in actibus virtutum: quia si unum oppositorum multiplicatur, oportet reliquum multiplicari.
IV. Arguit deinde contra nominis rationem. Quia secundum hoc, peccatum veniale non diceretur peccatum nisi in ordine ad mortale: sicut accidens non dicitur ens nisi quia entis. Sed hoc est falsum: quia si peccatum mortale non esset, nihilominus esset veniale. Ergo.
V. Arguit demum contra illam expositionem quod mortale est contra legem, veniale praeter. Quia omne peccatum est contra aliquam legem: ut patet de mendacio iocoso, quod est directe contra dictamen naturalis legis.
VI. Ad primum horum2, neganda est minor. Nullius enim peccati venialis per se materia est simpliciter indebita, sed secundum quid tantum. Quia enim principium in operabilibus est finis, et id quod est ad finem est sicut conclusio in speculabilibus; oportet perspicere quod, quemadmodum ad perfectionem simpliciter intellectus non spectant conclusiones contingentes, quae secundum se non habent necessariam connexionem cum principiis, sed sola principia et conclusiones necessariae, quae natae sunt esse evidentes, spectant ad perfectionem simpliciter intellectus, reliqua autem ad perfectionem et imperfectionem secundum quid eiusdem (adiuvant enim, et nonnihil perfectionis est recte se habere circa illa); ita ad appetitus moralem perfectionem et imperfectionem simpliciter, solus finis et fini necessario cohaerentia spectant, circa quae est peccatum mortale; reliqua autem, quae sunt ad finem contingenter, circa quae est peccatum veniale, non spectant ad perfectionem et imperfectionem simpliciter, sed secundum quid, eiusdem. Unde uterque modus venialium peccatorum ponit imperfectum peccatum. Indeliberati namque motus in mala mortalia, sunt peccata imperfecta ex parte agentis: quia actus non ex deliberatione fit. Deliberati autem motus in mala venialia, sunt imperfecta peccata ex parte obiecti: quia obiectum non est ita indebita materia appetitus, ut contrarietur fini. Materia namque actus mortalis oportet quod sit indebita in ordine ad finem, idest contraria debito ad finem: debito autem necessario, non contingenti. Quod in materia venialium non habet locum: indebiti enim ratio in eis inventi, non tollit debitum necessarium ad finem. Et propter hanc imperfectionem, materia venialis peccati non dicitur indebita nisi secundum quid.
Ad confirmationem dicitur quod etiam in virtutum actibus dici potest simpliciter et secundum quid. Eutrapelus namque secundum quid, in hoc scilicet, et non simpliciter virtuosus dicitur: sicut sanus pede non simpliciter, sed secundum hanc partem sanus dicitur. – Quamvis melius dicatur quod non est eadem ratio de virtute et vitio, sicut nec de bono et malo: quia bonum uno modo, ex causa scilicet integra, malum autem omnifariam contingit3. Et propterea appetitus bonus circa materias huiusmodi contingentes, proprie loquendo, non ad bonitatem secundum quid, sed bonitatis consummationem spectat. Appetitus autem malus in huiusmodi non ad consummationem malitiae, sed ad secundum quid malitiam spectat, propter rationem dictam. – Allata autem regula de oppositis non tenet, quando non est eadem ratio multiplicationis utrinque. Non enim oportet ens simpliciter, scilicet substantiam, multiplicare, sicut ens secundum quid, scilicet accidens, in novem genera distinguitur: quia non est utrinque eadem ratio. Et sic est in proposito, ut patet ex dictis.
VII. Ad secundum4 dicitur quod, sicut omnis morbus dicitur infirmitas in ordine ad privationem vitae, quae est infirmitas mortalis et simpliciter; ita omne peccatum dicitur peccatum in ordine ad peccatum quod privat fine, quod est principium vitae moralis. Et ut ex definitione in littera5 ex Augustino patet, cum peccatum sit dictum, factum vel concupitum contra legem Dei; et mortale sit contra legem Dei sine additione aliqua, veniale vero cum additione, scilicet secundum quid, est enim contra legem Dei secundum quid; et constat quod contra legem Dei secundum quid non potest intelligi, non praeintellecto contra legem Dei absolute, sicut nec album secundum quid, sine albo simpliciter: oportet ut peccatum veniale non solum secundum rem, sed secundum nominis rationem, in ordine ad mortale dicatur. Propter quod in littera dicitur quod veniale dicitur peccatum secundum rationem imperfectam, et in ordine ad peccatum mortale.
Et licet peccatum veniale possit esse in hoc vel illo absque mortali, simpliciter tamen non potest esse absque mortali: sicut nec infirmitas curabilis absque incurabili, qualis est mortalis. Immo si non esset peccatum mortale, nec veniale esset: sicut si non esset mors, non esset aegritudo.
VIII. Ad tertium6 dicitur quod in verbis laborat argumentum. Concedimus gratis omne peccatum veniale esse contra legem secundum quid: et hoc est esse praeter legem. Est enim contra legem quidquid a legis fine discordat: si simpliciter, simpliciter; si secundum quid, secundum quid. Sed simpliciter a fine non discordat nisi quod contrarium inducit finem: secundum quid vero, quod finis assecutionem impedit. Illud in mortali, hoc in veniali requiritur. Et venialia quidem ex imperfectione actus, sunt secundum quid, idest secundum imperfectum motum, contra legem Dei: ut primus motus infidelitatis et adulterii testantur. Venialia autem ex genere, sunt secundum quid, idest secundum imperfectam materiam, contra legem Dei: ut mendacium iocosum et risus superfluus testantur. Hoc autem contra secundum quid, vocatur uno vocabulo praeter legem.
Ad pleniorem tamen doctrinam, scito quod, cum dicitur veniale ex genere esse praeter, non contra legem, potest dupliciter intelligi. Primo, ut ita sit praeter legem, ut contra nullam sit legem. Et in hoc sensu falsum est. Nam mendacium est secundum se pravum, et contrarium virtuti, ac per hoc contra legem illius virtutis: et tamen non est mortale ex genere suo. – Alio modo, ut sit praeter legem et non contra, quia non est contra intentum finem legis. Et hoc modo contra nullam legem est veniale: quia finis cuiusque legis est dilectio Dei, sui ac proximi, contra cuiusvis bonum, nisi secundum quid, non fit per veniale. Praeter autem legem est quia, ut in littera dicitur, debitus modus rationis, a lege intentus, non servatur. In venialibus quidem ex imperfectione actus, violatur debitus modus rationis, praeveniendo rationem vel deliberationem: in venialibus vero ex genere, violatur debitus modus quo secundum rationem referenda est materia illa ad finem.