Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Articulus I: Utrum veniale peccatum convenienter dividatur contra mortale

Articulus II: Utrum peccatum mortale et veniale differant genere

Articulus III: Utrum peccatum veniale sit dispositio ad mortale

In articulo tertio eiusdem octogesimaeoctavae quaestionis, recole nunc nunc dictam distinctionem. Et quatuor existentibus membris, scilicet mortali ex genere, mortali ex agente, veniali ex genere, veniali ex agente seu imperfectione actus, littera hoc ultimum membrum praetermittit: quia constat quod huiusmodi veniale per se disponit ad mortale, utpote eiusdem speciei; frequenter enim motus adulterii negligenter habens, per se disponitur ad illud. Et de veniali ex genere loquens, comparat illud ad mortale utroque modo: primo, ad mortale ex parte agentis; secundo, ad mortale ex genere. Et docet quod disponit per quandam consequentiam ad mortale ex parte agentis; et ut removendo prohibens, ad mortale ex genere.

Ubi sciendum est quod in veniali ex genere, puta verbis iocosis, concurrunt duo: primum est affectio ad delectabile in verbis iocosis; alterum, declinatio affectus a regula. Primum est conversio ad commutabile bonum: secundum est quasi aversio. Ex primo peccatum veniale disponit animum ad constituendum finem suum in tali bono, ut patet per rationem litterae: et sic disponit manifeste ad peccatum mortale non ex genere, sed ex parte agentis. Qui enim intantum delectaretur verbis iocosis quod finem in tali delectabili constitueret, peccaret quidem mortaliter, praeferendo creaturam Creatori: sed hoc non esset ex natura obiecti, quoniam non est contraria caritatis fini, sed ex dispositione agentis sic affecti. Ex secundo peccatum veniale disponit ad mortale ex genere: quia quasi-aversio disponit ad aversionem quae tollit subiectionem voluntatis ad Deum, quae subiectio prohibet voluntatem ferri in obiecta contraria caritatis obiecto.

II. In responsione ad secundum, dubium occurrit quomodo veniale et mortale modo dicantur convenire in genere: et in articulo praecedente dictum est quod distinguuntur genere; et in hoc eodem articulo, in responsione ad primum, dicitur quod non distinguuntur sicut species unius generis, sed sicut substantia et accidens.

Ad hoc breviter dicitur quod convenientia in genere non affirmatur in littera simpliciter, sed cum specificatione, inquantum utrumque importat defectum debiti ordinis. Hoc est enim convenire in genere analogo mali, dum utrumque ex parte aversionis in mali ratione convenit: aliter tamen et aliter, quia in mortali est aversio simpliciter, hic secundum quid. Cum hoc tamen stat quod distinguantur genere ex parte obiecti, et quod ordinem habeant inter se sicut substantia et accidens, ut patet ex dictis.

III. In responsione ad tertium, dubium occurrit quo pacto verum sit quod veniale per se disponit ad mortale: cum non nisi per quandam consequentiam, vel removendo prohibens, concurrat, ut in corpore articuli dictum est. Quod enim per consequentiam ab aliquo emanat, per accidens derivatur. Et similiter removens prohibens movet per accidens.

Ad hoc dicitur quod littera intendit quod veniale per se disponit primo tantum modo. Quia illa dispositio est per modum similis, ut patet in exemplo allato de verbis iocosis: eiusdem namque speciei sunt secundum se verba iocosa minus amata, ut sunt obiectum peccati venialis; et maxime amata, ut sunt obiectum peccati mortalis ex parte agentis. Dicitur autem dispositio esse per quandam consequentiam ad mortale ex parte agentis, quia non est dispositio necessitans ad talem appetitum cum aversione simpliciter, sicut necessitat ad similem appetitum iocandi absolute: sed quando est intensa valde, natum est consequi ut appetitus in tale mortale trahatur. Sic autem disponere non est omnino extra per se disponere, quia actibus animi disponere ad similes convenit per se, per suam propriam naturam et virtutem: quamvis aliquid imperfecti habeat, quia non sunt similes in aversione isti actus veniales actui mortali, ad quem, propter aversionem dictam, per consequentiam quandam dicuntur disponere. Ita quod veniale inquantum simile ex parte conversionis, disponit per se: inquantum vero dissimile ex parte aversionis, disponit secundum quandam consequentiam ad idem mortale ex parte agentis.

Secundus autem modus licet possit dici per se, quia quasi-aversio similis generice est aversioni, ac per hoc per se etiam disponit ad illam; Auctor tamen, non recedens a formali sermone et fundamento, dicit quod est per accidens: quia cum stabilisset quod peccatum genus et speciem, ac per hoc naturam suam, in ordine ad obiectum sortitum est; quod causat peccatum ex parte aversionis, ponit causare illud ut removens prohibens, quia removet subiectionem Deo prohibentem animum ferri in obiectum contrarium Deo. Tu tamen potes distinguere, et dicere quod veniale ex genere ad mortale ex agente disponit per se, ex parte conversionis ad commutabile bonum: ad mortale vero ex genere disponit removendo prohibens, quoad conversionem, et per se quoad aversionem secundum consequentiam, ut in primo modo declaratum est.

Et hinc habemus quantum a venialium consuetudine cavendum sit, cum tot modis, et illis periculosis, disponant ad mortale. Propter quod frequentibus contritionibus, non superficetenus, singula secundum suas species distinguenda sunt: ne habituatis nobis in illis occurrentes tentationes animos dispositos propinque ad mortale inveniant.

Articulus IV: Utrum peccatum veniale possit fieri mortale

Articulus V: Utrum circumstantia possit facere de veniali mortale

Articulus VI: Utrum peccatum mortale possit fieri veniale

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work