Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Articulus I: Utrum ignorantia possit esse causa peccati

Articulus II: Utrum ignorantia sit peccatum

Articulus III: Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato

Articulus IV: Utrum ignorantia diminuat peccatum

In articulo quarto, in calce corporis articuli, dubium difficile occurrit de specie peccati quod fit ex ignorantia: an scilicet sit eiusdem speciei in qua esset si fieret scienter. Et ratio dubii, quia species peccati sumitur ex per se obiecto intento a peccante, ut in qu. LXXII superius patet. Sed ex ignorantia peccans non tendit per se in obiectum illius peccati, sed per accidens, ut in littera hac dicitur. Ergo peccans ex ignorantia non peccat illa specie peccati qua peccaret faciendo idem sciens.

In oppositum autem est quia nihil est in genere quod non est in aliqua eius specie: et propterea, si peccans ex ignorantia non incurrit peccatum illius speciei, erit aliquod peccatum in nulla specie; non est enim maior ratio de una quam de alia, in reliquis speciebus.

Praeterea, Paulus Apostolus, I ad Tim. 1, ex ignorantia peccavit. Et tamen fatetur se peccasse peccatis eiusdem speciei ac si scienter, dicens quod fui blasphemus et persecutor et contumeliosus: distinguendo namque peccata, in illis speciebus peccasse se insinuat.

II. Ad evidentiam huius dubii, sciendum est quod duplex est ignorantia voluntaria: una privans usum rationis, ut ebrietas et amentia, quando quis procuraret amentiam; altera privans sola scientia eius quod tenetur scire. Et haec est duplex: scilicet ignorantia iuris, sive universalis sive particularis, ut quando quis nescit hunc actum esse peccatum; et ignorantia facti, ut quando quis nescit, sua negligentia, hominem esse in loco quo proiicit sagittam. Peccata autem facta ex ignorantia iuris, sunt duplicia: quaedam secundum se mala, ut fornicatio, furtum et similia; quaedam solo iuris positivi statuto mala, ut ieiunare tali die, et similia.

Inchoando autem a peccatis quae sunt secundum se mala, et fiunt ex ignorantia iuris, dicendum est quod sunt peccata eiusdem speciei cuius essent si fierent a sciente. Et ratio est quod sunt actus voluntarii in seipsis per se et directe, non solum materialiter, sed formaliter, secundum conversionem ad obiectum: quamvis secundum contrarietatem ad virtutem, indirecte et per accidens sint voluntarii. Gentiles namque nescientes simplicem fornicationem esse peccatum, voluntarie consentiebant in actum cognitionis mulieris non suae uxoris, unde sumitur fornicationis species: quamvis forte aliqui eorum, si scivissent esse peccatum, non fecissent; et sic non directe et per se, sed per accidens, in actum illum ex parte contrarietatis ad virtutem, consensissent. Et hoc modo Paulus consensit in mortem Stephani confitentis Iesum Nazarenum, unde sumit peccatum speciem: quamvis non nisi per accidens consenscrit in contrarietatem illi actui intrinsecam, quam si cognovisset adesse, non consensisset actui. Et simile est de aliis.

Nec Auctor est oppositus sibi ipsi: sed sunt verba sua formaliter intelligenda. Non enim dicit hic quod non potest dici quod voluntas peccantis ex ignorantia directe et per se feratur in speciem peccati, sed in peccatum. Peccatum enim formaliter, cum ex propria ratione exigat contrarietatem ad legem Dei, ut patet ex definitione Augustini, tunc tantum est directe et per se volitum, cum ipse actus contrarius est directe et per se volitus, ita quod non sit per se volitus actus qui est contrarius, sed actus contrarius. Constat autem quod inter fornicationem committentem ex ignorantia quod sit peccatum, et scienter, haec est differentia, quod sciens voluntarie fertur in actum contrarium directe et per se, scit enim actum illum esse contrarium virtuti, et consequenter legi, et vult illum: ignorans autem voluntarie directe et per se fertur in actum qui est contrarius, et per accidens in actum contrarium. Et propterea in littera dicitur quod per accidens fertur in peccatum. Cum hoc enim constat quod per se feratur in obiectum, unde peccatum sumit speciem, ut patet: species enim peccati non sumitur ex contrarietate, sed ex obiecto; sicut nec species albi sumitur ex contrarietate ad nigrum, sed ex abundantia lucis in se.

III. Et cum haec legeris, adverte quod non loquor de aversione, quae sequitur peccati speciem, quoniam illa per accidens etiam scienter peccantibus est volita: sed contrarietate intrinseca ipsi peccato, qua est actus contrarius virtuti. Haec enim a scienter peccante est directe et per se volita: ab ignoranter autem errante, per accidens, tripliciter. Primo, ex parte actus: quia est volita ad volitionem actus. - Secundo, ex parte ignorantiae voluntariae: quia in ipsa volita sunt voliti omnes eius effectus, quorum unus est incurrere in hoc contrarium. Sicut necessario voluntarie oculis velatus, vult in sua causa quidquid male inde sequi natum est: unde si impingat in laesivum aliquod, voluntarie impingit voluntate suae causae, scilicet velationis, vel velati incessus. - Tertio, ex parte accidentalitatis in ipsa ignorantia. Et hoc quoad illos qui nesciunt se ignorare, qui, si scirent se ignorantes, darent operam ut scirent: in istis enim etiam ipsum ignorantiae peccatum est voluntarium per accidens, sicut accidit in Paulo Apostolo.

IV. De peccatis autem quae fiunt ex voluntaria ignorantia privante totaliter usum rationis, qualia sunt peccata ebriorum et amentium voluntarie; littera in praecedenti articulo, in responsione ad ultimum, dicens quod ignorantia privans usum rationis totaliter excusat a toto, contrariari videtur sibi ipsi hic, ad secundum et quartum, dicenti peccatum ebrietatis minuere peccatum sequens (quod enim diminuitur, non totaliter tollitur); et rursus ibidem dicenti duo peccata esse ebrietatem et homicidium sequens. Sunt ergo in propriis speciebus peccata sequentia: aut sunt peccata in nulla specie, quod est impossibile. Et tenet sequela: quia ex quo sunt distincta a specie suae causae, scilicet ebrietatis, eo ipso quod sunt duo peccata, aut in propriis speciebus, aut in nulla erunt. - Contra hoc autem est quod actus isti non sunt voluntarii, et consequenter nec morales humani; quamvis sint hominis.

V. In hac ambiguitate cavendum est ab utroque extremo: ut nec dicamus huiusmodi sequentia peccata esse extra genus moris, ut quidam videntur dicere, considerantes istos actus in seipsis, et propterea dicentes quod huiusmodi ebrii excusantur a toto quoad culpam; nec fateamur praedicta esse secundum se peccata, ut ex hac littera forte acceptum est; sed dicamus esse circumstantias peccatorum, et pertinentes ad circumstantiam quid, significantem effectum; et propterea observandas in istis regulas datas de eventibus et nocumentis peccatorum, superius in qu. xx, art. 5, et qu. LXXIII, art. 8. Et ratio est quia haec sunt voluntaria in suis tantum causis. Ex hoc namque quod sunt quodammodo voluntaria (esse enim voluntarium in causa, est esse aliquo modo voluntarium), sunt in genere humanorum et moralium, et non excusantium a tota culpa. Ex eo autem quod in solis causis, non sunt secundum se peccata; sed, a propriis speciebus distracta, circumstantiae sunt peccatorum quorum sunt effectus; et ad illorum peccatorum species spectant, in quibus sunt voluntaria et intenta.

Et ex hac parte sequitur ulterius quod primum peccatum, puta ebrietas, plus minuat de secundo, puta homicidio vel blasphemia Dei, quam sit gravitas primi. Si enim, verbi gratia, ebrietas in tota sua latitudine ad plus est gravitatis ut duo, et homicidium ut decem; ex hoc quod homicidium distrahitur a sua specie, consequenter distrahitur a sua gravitate; et quia reducitur ad speciem ebrietatis, reducetur quoque ad gravitatem eius, circumstantionate tamen. Et sic reducitur ad gravitatem non excedentem duo. Ac per hoc plus minuetur de propria gravitate homicidium ab ebrietate, quam sit gravitas ebrietatis: translatum enim de gradibus decem gravitatis ad gradus duos, longe plus diminutum est quam in duobus qui sunt gradus ebrietatis.

Attestatur autem dictis Augustinus, in libro XXII Contra Faustum, dicens quod Lot culpandus est non quantum ille incestus, sed quantum ebrietas meruit: quoniam incestus non nisi in causa, ebrietatis scilicet, culpabilis esse potuit. – Attestatur etiam Auctor dum, respondens argumento secundo, scilicet, Peccatum additum peccato facit maius, quia maius includit unitatem cum eo quo facit maius, dat duas responsiones. Prima est, quod haec propositio est universaliter falsa, quia non semper peccatum additur peccato in unitate, idest ita quod faciat unum cum eo: et dicit quod sufficit quod faciat plura peccata. Deinde, quia potuisset quis dicere quod illa propositio est vera in peccatis coeuntibus in unum, dat secundam responsionem, dicens quod nec sic est vera, quia contingit primum peccatum plus minuere de secundo, quam sit gravitas primi, ut declaratum est. Et inducit ad hoc quod inductum est de ebrietate et homicidio, ex hoc insinuans quod putat ambo in unum peccatum coire, et secundum esse circumstantiam, effectum scilicet, primi. – Consonatque hoc doctrinae superius habitae de specie peccatorum ex fine seu obiecto intento.

VI. Quae autem in oppositum videntur Auctoris verba, facile explanantur. Nam quod in praecedenti articulo dictum est, quod ignorantia tollens totaliter usum rationis excusat a toto, est verum per se loquendo: quoniam actus a tali facti, per se loquendo, non sunt humani. Sed per accidens contingit non excusari: cum enim ignorantiae tali coniungitur quod est voluntaria culpabiliter, tunc, ratione istius accidentis, non excusat a toto. Et hoc hic dicitur.

Quod etiam pluries dicatur ab Auctore in ebrio duo peccata inveniri, scilicet ebrietatem et peccatum sequens; intelligendum est secundum subiectam materiam, idest secundum se duo peccata: non quod in hoc retineant dualitatem, sed alterum transit in circumstantiam primi. Cogimur autem in hac materia his vocabulis uti, ut ostendamus quod quae secundum se sunt peccata, voluntarii rationem induunt etiam causata ab huiusmodi ignorantiae peccato; et comparatione utriusque peccati ad invicem, comparatio enim distinctionem extremorum exigit; loquentes ut multi, intelligentes ut sapientes.

VII. De peccatis vero quae fiunt ex culpabili propter negligentiam ignorantia facti, ut cum vacans venationi sagittat hominem loco cervi ex incircumspectione, an sint eiusdem speciei cuius essent facta a sciente: dicendum esset quod non, sed spectant ad species peccatorum directe volitorum, puta venationis periculosae, et similium actuum, a quibus illa peccata causantur. Et ratio est quia plus requiritur ad rationem speciei propriae, quam ratio voluntarii: oportet enim esse per se intentum id unde species peccati sumitur. Unde licet ista peccata sint voluntaria in suis causis, quia tamen non sunt voluntaria in seipsis, non sunt per se intenta: ac per hoc, non sunt secundum se peccata, nec ut actus eliciti nec ut actus imperati. Sed sunt eventus, seu effectus peccatorum, non praevisi nec intenti, quamvis praevisibiles: ac per hoc circumstantiae aggravantes, non trahentes tamen in suas species, sed distractae in suarum causarum species. – Sumitur etiam ex littera huius articuli ratio ad idem ex parte ignorantiae, ex illis verbis: Cum enim aliquid esse peccatum ignoratur, non potest dici quod voluntas directe et per se feratur in peccatum, sed per accidens: et loquitur de ignorantia voluntaria indirecte et culpabiliter. Ex quibus habetur quod in id quod ignorantia huiusmodi velatur, non per se, sed per accidens voluntas fertur: par enim est ratio de peccato, et quocumque alio. Et sic, cum cointelligatur altera supradicta, scilicet quod ab intentis per accidens non specificantur actus morales; sequetur quod sagittatio illa temeraria non specificabitur ab homicidio subsecuto ex ignorantia illa; sed erit circumstantia quid, aggravans valde actum.

Ex his autem habes differentiam velaminis inter peccata primo discussa ex ignorantia iuris, et haec ex ignorantia facti. Quia in illis ignorantia non velat obiectum, sed contrarietatem ad legem seu virtutem: in istis ignorantia velat obiectum. Et ideo illa in eadem sunt specie, ista non, ut dictum est: quia ab obiecto per se intento species est.

Ex hoc tamen loco ne fallaris accipiens quod, quia hic venator non est reus homicidii, propterea non sit irregularis, et similia. Quoniam unaquaeque ars propriis vocabulis gaudet; et in iure, ubi talis vocatur homicida voluntarius, ita est vocandus. In philosophia autem morali, de speciebus peccatorum disserenti, sua quodque specie vocandum esset, si nomen habet.

VIII. De peccatis demum quae fiunt ex ignorantia iuris positivi, quae non secundum se sunt mala, sed solum quia prohibita, considerandum esset consequenter; addito, an ignorantia velet obiectum formale illius actus ut est in genere moris, an velet solam contrarietatem ad legem. Si enim sola contrarietas velatur, eiusdem sunt speciei a sciente et ignorante facta: si vero obiectum formale velatur, non sunt eiusdem speciei, ut patet ex antedictis. Ad hoc autem discernendum, effectum iuris positivi in actu et obiecto oportet videre. Si enim lex constituit rationem formalem obiecti, patet quod ignorantia velat obiectum: si autem constituit solam aversionem ab ipsa vel conversionem ad ipsam, patet quod ignorantia non velat obiectum, sed contrarietatem. Cum igitur quod lege ponitur, ut patet in V Ethic., sit id quod a principio nihil differt utrum sic vel aliter fiat, sed post legem differt sic vel aliter, bonitate et malitia morali; oportet quod ex vi legis huiusmodi collocetur in genere boni vel mali moralis. Et cum ista collocatio, ut dicitur inferius in tractatu de lege, fiat per modum determinationis formae communis ad specialem; consequens est ut lex non solum genus, sed speciem actibus huiusmodi praebeat moralem, non faciendo novam speciem virtutis aut vitii, sed applicando seu extendendo praeexistentes species virtutum et vitiorum ad huiusmodi actus. Verbi gratia, ius statuens quod cum lumine et stola, casula, etc., missa celebretur, applicat religionis speciem ad istos actus, et sacrilegii vitium ad oppositos. Et similiter statuens ieiunia, applicat temperantiae speciem ad unicam comestionem hora nonae absque carnibus, et intemperantiam ad eius oppositum. Et sic de aliis.

Ex hoc autem patet differentia inter peccata ex ignorantia iuris facta secundum se mala, et non secundum se mala, quoad velamen. Quia in secundum se malis, scitum est id unde species peccati sumitur, quia est obiectum secundum se dissonans rationi: velatum autem est ipsa dissonantia, ut patet ex dictis. In istis autem non secundum se malis, scitum nihil claudit unde species peccati, immo nec genus moris sumitur: ut patet in comedente bis in diebus ieiunii ex ignorantia iuris. Scitum enim ab hoc non est bina comestio carnium hodie: constat enim quod hoc totum nihil includit dissonans. Nisi quis dicat quod in ly hodie, quia significat tempus ieiunii, clauditur unde species intemperantiae sumitur. Sed licet revera sic sit, attamen hoc non clauditur sub scito, sed sub velato ex iuris ignorantia: et propterea relinquitur quod in scito nihil est unde species sumatur. Et si huic adiungas quod ex ignoto per negligentiam non sumitur species, quia, ut in littera dicitur, non potest dici quod voluntas in huiusmodi ignotum per se, sed per accidens feratur; sequitur quod huiusmodi peccata, quia obiectum formale velatur, non sunt eiusdem speciei facta ab ignorante ius, et a sciente.

IX. Sed tunc obstant duo. Primo, quia oportet assignare speciem vitii in qua huiusmodi peccatum est: nihil enim est in genere, quod non sit in aliqua eius specie. - Secundo, quia oportet salvare illam regulam: Circumstantia faciens actum de non malo malum, dat speciem. Cum enim non appareat aliqua vitii species in tali bina comestione et similibus, et sola circumstantia determinatae temperantiae a iure in unica comestione tali die, reddat hunc actum malum; consequens est ut ad ipsam intemperantiae speciem talis transgressio reducatur. Cuius oppositum ex praecedentibus sequebatur.

Unde dicendum est quod, licet actus isti ex ignorantia causati, non sint per se in talibus speciebus, propter rationes allatas; reductive tamen sunt in eisdem speciebus in quibus essent commissi a sciente. Et ratio est, quia velamen ignorantiae legis quam tenetur nunc, hic, iste scire, quia voluntarium est, impeditur a locando ignotum illud extra voluntarium et intentum; et voluntas veluti actus reducit actum ad naturam suae speciei, sicut etiam facit voluntarium velamen ignorantiae facti. Propter quod, sicut in credente occidere cervum et occidente hominem ex ignorantia culpabili, actus occisionis redit ad naturam suae speciei, et est homicidium; ita in comedente bis ex culpabili ignorantia legis in die ieiunii, actus comestionis redit ad naturam suae speciei, et est intemperantia. Intelligenda sunt ergo quae dicuntur de ignoto, quod scilicet non specificat, quoad reposita per se in specie: secus autem est de reductive ad speciem pertinentibus. Et sic omnia consonant.

Et habes ex hoc solutionem dubii relicti in qu. LXXII, art. 9; et resolutionem simpliciter duorum ultimo tractatorum nunc: quod scilicet facta peccata ex ignorantia facti culpabiliter, sive sint secundum se mala sive non, redeunt ad naturam suae speciei, quando culpa impedit velamen ignorantiae a locando actum extra intentum. Dico autem hoc, quia tam levis posset esse culpa negligentiae, ut non reduceret actum ad propriam speciem, saltem perfecte: ut patet in eo qui ex levissima culpa negligentiae in discernendo vina, ignoranter inebriatur; non enim redit tunc ebrietas in naturam suae speciei perfectae. - Et scito quod in hac difficultate multo tempore fui non resolutus, et ideo vage scripsi: sed nolui mutare iam scripta, propter exercitium.

X. In eodem quarto articulo, in responsione ad primum, nota quod haec responsio exponitur inferius in qu. LXXVIII, art. 1, ad 1, ubi distinguitur triplex ignorantia ex parte rei scitae, secundum triplicem scientiam. Prima est, qua scitur individuum actus esse malum: puta hanc acceptationem rei alienae esse malum. Secunda, qua scitur individuum actus, et temporis eius, scilicet hoc nunc esse malum. Tertia est, qua scitur individuum actus, temporis et executionis, scilicet hoc nunc non esse faciendum. - Ignorantia opposita primae scientiae, est causa peccati. Ignorantia secunda et tertia est ignorantia electionis, quam Auctor negat hic esse causam peccati: non quod putet eam non causare peccatum, ut alii tenent; sed quia negat eam annumerari inter generales causas peccati, de quibus modo tractat. Quoniam peccata quae fiunt ex secunda et tertia ignorantia, non sunt peccata ex ignorantia, sed ex passione vel habitu, ut in illa quaestione declaratur.

XI. In eodem quarto articulo dubium pro novitiis occurrit de responsione ad secundum. Quia, stantibus etiam omnibus dictis, adhuc illa propositio, Peccatum additum peccato facit maius, videtur efficax argumentum sustinere in proposito. Quia cum ignorantia, seu ebrietas, fuerit peccatum, si sibi addatur sequens peccatum, quantumcumque minimum, faciet maius.

Ad hoc dicitur quod argumentum hoc concludit verum, sed in littera non affertur ad hoc. Non enim est quaestio an sequens peccatum diminuat peccatum ignorantiae: sed affertur ad argumentum quod ignorantia non diminuat sed augeat sequens peccatum; quoniam de hoc est quaestio praesentis articuli. Et in littera ad hoc respondetur optime quod ipsa ignorantia adiuncta sequenti peccato, non augeat illud, sed diminuat illud, et totum compositum ex utroque, si componentia secundum se sumantur: quia plus adimit de gravitate illius, quam apponat de gravitate propria. Unde in littera non dicitur quod ambo simul non habent tantam gravitatem quantam quodcumque eorum seorsum habet: sed quantam unum eorum, scilicet sequens, secundum se gravius, ut dictum est, haberet.

XII. In eodem articulo quarto dubium est de quantitate diminutionis. An scilicet ignorantia secundum se peccatum veniale, excuset sequens peccatum ex ea a mortali: et similiter ignorantia mortalis levioris ordinis, excuset sequens a mortali gravioris ordinis. Vel, e contra, mortale peccatum sequens ex ignorantia veniali, faciat illam mortalem: et similiter mortale gravioris ordinis aggravet ignorantiam mortalem, in graviorem ordinem trahendo.

Ad hoc dicitur quod haec quaestio ex dictis de speciebus peccatorum ex ignorantia, pendet. Quando namque ignorantia non aufert propriam et perfectam speciem deliberato peccato quod ex ea fit, non aufert consequenter id quod ex propria specie sibi vindicat, scilicet esse mortale et esse mortale gravioris ordinis. Propter quod in his quae sunt secundum se peccata mortalia, et deliberate fiunt in seipsis, quamvis ex ignorantia, mortalia sunt. Quando vero ignorantia distrahit sequens peccatum ad speciem alterius peccati, puta ebrietatis vel venationis non discretissimae; tunc, quia peccatum sequens non sortitur propriam speciem, quantumcumque secundum se esset mortale aut gravioris ordinis, non facit actum ex veniali mortalem, nec ex mortali levioris ordinis mortalem gravioris ordinis; quamvis aggravet ut circumstantia. Et ratio est quia circumstantia non habens propriam speciem, nunquam aggravat in infinitum, nunquam transfert in proprium ordinem, ut in qu. LXXXVIII inferius patet. Unde si ebrietas in aliquo sit peccatum veniale, homicidium consequens non faciet peccatum mortale; et similiter si circumspecta aliqualiter venatio est peccatum veniale, homicidium sequens non faciet peccatum mortale; et si ebrietas vel venatio sunt peccata levioris ordinis quam homicidium, non trahentur in ordinem gravitatis homicidii, quamvis aggraventur ex tali effectu.

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work