Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Articulus I: Utrum ignorantia possit esse causa peccati

Articulus II: Utrum ignorantia sit peccatum

Articulus III: Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato

In articulo tertio dubium occurrit circa prima verba corporis, scilicet: Ignorantia de se habet quod actum quem causat, faciat involuntarium. Primo, quia involuntarium est ens positivum, contrarium scilicet voluntario. Ignorantia autem est negatio. Nullum autem non ens de se habet quod faciat ens.

Secundo, quia si ignorantia causans actum per accidens, causat per se involuntarium illius actus; sequitur quod ignorantia semper excuset a toto suo per se effectu, scilicet involuntario, quamvis non excuset ab effectu per accidens. Et sic falsum esset, per se loquendo, quod ignorantia quandoque excusat a tanto, sed non a toto.

II. Ad hoc dicitur quod in ignorantia causante est considerare duo: materiam scilicet, et formam. Si enim consideretur ignorantia ut remotio prohibentis formaliter, ex hac parte habet quod sit causa per accidens, quia remotio prohibentis est causa per accidens; et effectus eius sit id quod prohibebatur, et consequenter oppositus effectui causato a prohibente. Remotio namque columnae sustinentis grave, ex hoc ipso quod est remotio prohibentis descensum gravis, habet et quod sit causa per accidens, et quod effectus eius sit descensus prohibitus contrarius quieti sursum, quam causabat columna. Si autem consideretur materialiter, idest secundum id quod est ipsa ignorantia quae denominatur causa per accidens, ex hac parte habet quod effectus eius sit contrarius scientiae: quoniam ex seipsa habet oppositionem ad scientiam. Effectus autem contrarius effectui scientiae in tali natura, scilicet voluntaria, est involuntarius: quia effectus proprius scientiae est voluntarius. Ignorantia igitur causans per accidens actum ut remotio prohibentis, de se, idest de sua propria ratione, sibi vindicat quod actus ille sit involuntarius. Et hoc intendit Auctor in littera. Hoc autem non est ignorantiam per se causare involuntarium: sed est ignorantiam determinare vel applicare ad materiam effectum per accidens. Cum enim commune sit omni remotioni prohibentis causare prohibitum contrarium invento, et hoc sit formale in causa removente prohibens; sicut ignorantia applicat ad talem materiam, scilicet ad seipsam, talem causae rationem; ita applicat ad talem materiam, scilicet involuntarium, talem effectus rationem. Continetur enim sub prohibito et contrario involuntarium ut materiale sub formali, sicut ignorantia sub removente prohibens. Unde ex hac parte ignorantia non nisi causa per accidens involuntarii est: sicut privatio prohibentis descensum, si essent nomina imposita, per accidens causa esset motus contrarii motui sursum. – Cum his tamen stat quod si, gratia materiae, resolutio involuntarii in ignorantiam agenda est; invenietur quod ignorantia est per se causa involuntarii, sicut absentia nautae submersionis navis. Et propterea quidquid involuntarii ex ignorantia in nostris invenitur actibus, potest, ut sic, resolvi in ignorantiam ut per se causam. Propter quod Auctoris verba ignorantiam de se facere involuntarium sonantia, super hoc fundata credo principio.

III. Ad primam autem obiectionem in oppositum, patet responsio duplex. Prima, quod ignorantia, ut remotio prohibentis, est causa non per se, sed per accidens, involuntarii. — Secunda, quod ignorantia, ut absentia scientiae, est causa per se involuntarii; ut superius declaratum fuit ex V Metaphys.

Ad secundam dicitur, concedendo quod ignorantia semper excusat a toto involuntario ut sic. Et quando dicitur quod quandoque excusat a tanto, sed non a toto; intelligitur de ipso inquantum habet rationem voluntarii. Quod enim voluntarium fit ignoranter, minus culpabile est quam voluntarium malitiose: quantum enim habet de ratione involuntarii, tantum habet de ratione inculpabilis.

IV. In eodem tertio articulo dubium occurrit circa id quod dicitur de ignorantia concomitante, seu quae non est causa actus peccati. Videtur namque falsum quod non excuset a peccato: et eius ratio nihil valere, quia non causat involuntarium. Id enim quod tollit laudem vel vituperationem actus, excusat a peccato. Constat enim quod liberans patriam non sciens nec volens, quamvis vellet si sciret illum actum esse patriae liberativum, non laudatur nisi de facto materialiter. Et occidens inimicum latentem inter vepres, vacando venationi praemissa diligentissima inquisitione ne partibus illis homo sit, excusatur a peccato homicidii, quamvis si scivisset, occidisset. Ergo.

Contra rationem vero litterae est, quia ad excusandum a peccato sufficit tollere rationem voluntarii, ut in sequenti articulo et Auctor fatetur. Voluntarium autem tollitur non solum per involuntarium, sed per non-voluntarium: sicut album per nigrum tollitur et non-album. Ex hoc ergo quod non causat involuntarium, inferre non-excusationem a peccato, est sophisma Consequentis.

V. Ad hoc dicitur quod ignorantia concomitans habet duas conditiones. Prima est, quod facit nescientem non volentem, nec causantem voluntarie id ignoti. Secunda est, quod permittit actum qui fit, esse totaliter voluntarium. Et ex hac conditione sequitur quod quidquid imputaretur agenti sine illa ignorantia, imputatur agenti cum illa: ac per hoc, nec excuset nec accuset. Ex prima vero conditione habet quod non det seu apponat peccatum aut peccati circumstantiam ex ignoto. Et si hoc vocatur excusare, distingui potest, quod excusare a peccato contingit dupliciter: scilicet excusando a per se pertinentibus ad actum; et hoc modo ignorantia non excusat, quia, ut dictum est, relinquit ipsum in esse simpliciter voluntario, et non facit ipsum involuntarium esse, ut in littera dicitur. Alio modo, excusando ab omnino per accidens concurrentibus: et ab his excusat, quia non meremur nec demeremur habitibus, sed actibus; et actus pensantur secundum per se pertinentia, et non secundum omnino per accidens, quae sub consilio non cadunt. Et quoniam omnis scientia et ars est de his quae sunt per se, ideo Auctor negavit ignorantiam talem excusare. Et ratio sua fuit optima, relata ad actum peccati, in ordine ad quem in hac quaestione tractat de ignorantia. Licet namque voluntarium tollatur per contradictorium et contrarium; quia tamen negatio contradictoria nihil ponit, et actus aliquid ponit; impossibile est quod voluntarium tollatur per actum, quin tollatur per involuntarium; sicut album per nullum positivum tollitur nisi per nigrum. Intendit ergo littera quod, quia ignorantia concomitans non causat involuntarium actum, ideo non excusat a per se spectantibus ad actum illum: quod est clarum. Cum quo tamen stat quod excuset ab omnino per accidens: quia nullus fit ex illa ignorantia in eo actus volendi illa; ut patet in exemplo dato, et in eo qui proprio lecto vacans actui coniugali, alienam se supponentem cognoscit, sola ignorantia concomitante.

VI. In eodem tertio articulo, circa primum modum quo ignorantia non excusat totaliter a peccato, scilicet ex parte rei ignoratae, quae est ignorantia facti vel faciendi; dubium occurrit an excusetur taliter peccans totaliter ab illa mala circumstantia ignorata. Et est ratio dubii, quia talis dat operam rei illicitae, ex quo in scientia eius, ut in littera dicitur, remanet quod ille actus quem facit est malus. Verbi gratia, Iudas, cum cognovit Thamar, quam nesciebat esse nurum suam, an sit totaliter ab incestus vitio excusatus, sciens actum illum esse fornicationem, sed ignorans incestum?

VII. Ad hoc dicitur quod totaliter est excusatus ab incestu, licet non a fornicatione, quam voluntarie committebat. Pro regula namque generali habendum est quod ignorantia ex parte rei ignoratae tantum, idest non ex parte ignorantis, idest non culpabilis, excusat totaliter ab involuntario id quod est proprius effectus ignorantiae, sive det operam rei licitae sive illicitae. Non enim in hoc differunt dantes operam rei licitae sive illicitae: sed in voluntate licitae et illicitae rei cognitae. Unde quia conveniunt in causa involuntarii simpliciter, scilicet ignorantia inculpabili, oportet quod conveniant in effectu per se eius, scilicet in involuntario simpliciter. Unde Iacob cognoscens Liam prima nocte, etiam si causa delectationis vacasset actui coniugali, credito quod fuisset dare operam rei illicitae; nihil minus excusatus esset a fornicatione.

Iudas igitur non peccavit peccato incestus, sed fornicationis. Et si fuisset lata sententia contra incestum committentes, non incurrisset illam: quia excommunicatio praesupponit illam culpam. Secus autem forte esset de irregularitate, si fuisset annexa: quia sequitur factum, et non requirit culpam. - Et hoc ratione probatur. Quia peccatum adeo est voluntarium, secundum Augustinum, quod si voluntarium non est, peccatum non est. Quantum ergo actus ille peccati non totaliter excusatus, habet de voluntario, ac per hoc scito (quoniam voluntarium oportet esse cognitum), tantum habet de peccato: sed quantum ad hoc, non est proprius effectus ignorantiae, sed scientiae potius. Quantum vero habet de involuntario, tantum habet error non-peccati: hoc autem est quod proprie ex ignorantia fit. Nec oppositum intelligo in littera. Quoniam de toto actu dictum accipio, et non de illa conditione quae est effectus inculpabilis ignorantiae, cum dicitur quod ignorantia ex parte rei ignoratae non excusat totaliter a peccato; et quod percutiens hominem quem nescit esse patrem, non totaliter excusatur a peccato, quia adhuc remanet ei cognitio peccati.

VIII. In eodem articulo dubium occurrit circa secundum modum, scilicet ex parte ignorantiae eius quod tenetur scire. Quia insufficienter duo tantum modi numerantur: scilicet affectata ut liberius peccet, et per negligentiam. Paulus namque Apostolus de seipso dicit quod ignoranter peccavit, I ad Tim. I; et tamen neutro istorum modorum ignoravit, cum ipse dicat quod paternarum traditionum aemulator existens hoc fecerit, ad Gal. I.

IX. [Ad primum horum] dicitur quod omnis ignorantia non excusans a peccato, reducitur ad hos duos modos, scilicet directe vel indirecte, quorum Auctor meminit: sed non numerat omnes eorum speciales modos, sed duos extremos, ut ex iis medios percipiamus. Summum enim locum videtur obtinere sic studiose volita ut libere peccare liceat: infimum vero, quando aliquis occupatus in aliis, praecipue bonis, negligit scire, idest amittit sollicitudinem sciendi. Inter has autem mediat ignorantia Pauli, quae fuit directe volita, pro quanto noluit cognitionem fidei Christi. Ignorantia namque eius fuit ignorantia opposita cognitioni fidei Christi, quam voluntarie noluit, non ad libertatem peccandi, sed ad obsequium Dei: arbitrabatur enim iniuriam Deo facere, fidem talem suscipiendo. Unde ibidem ipse dicit: Ignorans feci in incredulitate.

X. In eodem tertio articulo, in responsione ad secundum, dubium occurrit, quia Auctor in illa responsione destruere videtur doctrinam superius datam de specificatione peccatorum. Superius namque dictum est quod ratio voluntarii non sufficit ad speciem dandam, sed oportet esse intentum. Modo vero dicitur quod in ignorante quantum remanet de voluntario, tantum remanet de intentione peccati, et propterea non erit peccatum per accidens. Et quod loquatur Auctor directe ad propositum de specificatione, patet ex ipso argumento, cui per haec sola verba satisfieri vult.

XI. Ad hoc dicitur quod verba litterae possunt suscipi in duplici sensu. Primus est, quod quidquid est voluntarium, est obiectum intentionis. Et hic sensus est falsus: ut patet ex rationibus voluntarii et intentionis. Intentio namque est finis, voluntarium autem est effectus a voluntate: non oportet autem quod quidquid est a voluntate, sit finis eius. Propter quod superius dictum est, et bene, quod non omne voluntarium specificat, etc. – Secundus est, quod quidquid est voluntarium, cadit sub aliqua intentione. Et hoc supponitur in littera, et constat esse verissimum: oportet namque omne a voluntate emanans, ad finem aliquem fieri; cum finis sit obiectum voluntatis.

Sed hoc non satisfacit litterae. Quia expresse dicitur quod quantum remanet de voluntario, tantum de intentione peccati, et ideo non est per accidens. Refert ergo littera ad idem, scilicet ad peccatum, voluntarium et intentum.

Ad hoc dicitur quod littera non dicit quantum et tantum: sed inquantum et intantum. Inter quae est tanta differentia, quod prima verba important primum sensum, secunda stant cum secundo. Quod autem referantur ad idem, scilicet peccatum, verissimum est: quia si in ignorante remanet voluntarium peccati, oportet voluntarie inesse conversionem ad aliquod dissonans legi aeternae; quod est habere intentionem peccati. Sed ex eo quod in tali materia, scilicet peccati, quod sonat specificatum ab intento, sequitur, Si est voluntarium, est intentum, non sequitur simpliciter, A est voluntarium, ergo intentum. Sunt enim multa in uno et eodem peccato voluntaria mala, unum tamen intentum, unde est species: ut patet in procurando adulterii consensum. Est enim ibi in primis aversio a lege Dei et ratione, et suasio spiritualis mortis, et nocumenta poenarum inferni, et appetitus delectabilis alieni: et quamvis omnia sint voluntaria, ab ultimo tantum, quod est per se intentum, actus specificantur, ita quod reliqua sub hac intentione concluduntur.

Articulus IV: Utrum ignorantia diminuat peccatum

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work