Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Articulus I: Utrum ignorantia possit esse causa peccati

Articulus II: Utrum ignorantia sit peccatum

In secundo articulo eiusdem septuagesimaesextae quaestionis dubium occurrit, quia Auctor videtur sibi contrarius, aut obscurus. Aut enim intendit quod ignorantia est peccatum secundum se, sicut alia peccata: aut intendit quod negligentia causans ignorantiam, sit peccatum. Si primum, ad quid in responsione ad tertium, et clarius in responsione ad quartum, resolvit se ad negligentiam, expresse dicendo: Non remanet negligentia, secundum quam ignorantia est peccatum? – Si secundum, extra propositum est: quia quaestio de negligentia inferius in Secunda Secundae tractanda est. Et non est formalis quaestio: quia effectus, seu materia peccati negligentiae quaereretur, dum ignorantia discutitur.

II. Ad hoc dicitur quod, quia omne secundum se vitium morale opponitur secundum se alicui virtuti morali; et ignorantia non opponitur alicui virtuti morali, sed scientiae: ideo ignorantia non est secundum se peccatum. Propter quod non tractatur de ea in Secunda Secundae, sed tractatur hic de ea, inter generales causas peccati. Et quia secundum se non est peccatum, oportet secundum illud esse peccatum, secundum quod ingreditur mali moralis ordinem. Quod ex eius opposito, scientia scilicet seu cognitione, patere potest. Constat autem quod cognitio materia est illius moralis virtutis quae vocatur studiositas; et contrariorum vitiorum secundum excessum et defectum, quorum primum vocatur curiositas, alterum vero innominatum videtur, et communi nomine vocatur negligentia. Ignorantia igitur, quae est omissio scientiae, ex parte vitii deficientis se tenet: ac per hoc, peccati rationem intantum habet, inquantum sub illa negligentia cadit. Et hoc intendit hic Auctor.

III. Nec propterea est quaestio ista non formalis, aut extra propositum: sed formalissima de ignorantia, si est peccatum; in proprio tractatu necessaria, ut causam peccati peccatum quoque esse agnoscatur, et non excusare sequentia. Sed quia non est secundum se peccatum, oportuit respondendo dicere secundum quid est peccatum. Et dictum est secundum negligentiam.

Et scito quod negligentia est nomen aequivocum, vel quasi aequivocum, ad peccatum oppositum prudentiae, et ad peccatum oppositum studiositati. Et illa est in intellectu, ista in voluntate. Illa defectum sollicitudinis praecipiendi in qualibet materia, ex remissa voluntate oppositi boni procedentem, significat: ista voluntatem intensam respectu commissionis contrariae, et remissam respectu omissionis studiositatis, sicut cetera vitia moralia defectiva. Unde ad istam spectat ignorantia affectata et ignorantia negligens, illa per commissionem, haec per omissionem; sicut ad pusillanimitatem spectat et affectata parvitas, et omissa magnitudo: eiusdem namque rationis est commissio contrarii, et omissio virtutis. Unde negligentia opposita sollicitudini est effectus negligentiae oppositae studiositati, pro quanto est voluntas remissa circa studiositatem. Et propter hanc propinquitatem, et communicationem in nominibus, non curavit Auctor discernere de qua negligentia loqueretur, veritatem praesertim semper salvam videns: quia una infert aliam, ut patet.

Articulus III: Utrum ignorantia excuset ex toto a peccato

Articulus IV: Utrum ignorantia diminuat peccatum

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work