Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam
Articulus I: Utrum gratia ponat aliquid in anima
Articulus II: Utrum gratia sit idem quod virtus
Articulus III: Utrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto, an in aliqua potentiarum
In articulo quarto eiusdem quaestionis dubium occurrit ex Scoto, in II Sent., dist. XXVI, qui multipliciter probat quod gratia est subiective in voluntate, et non in essentia animae immediate, quadrupliciter. Et primo, gratia est idem quod gloria, vel per se disponit ad eam. Ergo est in eodem subiecto in quo est beatitudo. Ergo non est in essentia.
II. Secundo, gratia perficit animam solum in ordine ad determinatum actum, scilicet meritorium. Ergo non perficit animam secundum essentiam, sed secundum quod est principium actus meritorii. – Assumptum patet. – Et consequentia probatur. Quia essentia est de se indeterminatum principium multorum: ac per hoc, non perficitur ut sic, a perfectivo ad unum tantum; sed secundum quod est principium actus meritorii.
Et confirmatur, inquit, quia si perficeret essentiam animae, posset redundare in actum prioris potentiae, scilicet intellectus: et sic actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis, posset esse gratificabilis et meritorius. Imo si solus intellectus esset in illa essentia, posset esse gratia et meritum.
III. Tertio, gratia perficit in ordine ad obiectum et actum determinatum voluntatis. Ergo non est in essentia, sed in voluntate. – Antecedens patet quoad actum, et consequenter obiectum: quia ad meritorium tantum, qui solius est voluntatis, apud Anselmum, cap. IV de Concept. Virgin.1. – Consequentia probatur. Quia essentia ut sic, nullum respicit actum aut obiectum.
Et confirmatur per Anselmum in cap. III de Concept. Virgin. Omnis iustitia est formaliter in voluntate. Gratia est quaedam iustitia et rectitudo. Ergo.
IV. Quarto, gratia est aliqua forma in anima. Et non est passio vel potentia. Ergo habitus: secundum illam divisionem Philosophi in II Ethic.2 Omnis autem habitus est in potentia: quia opus habentis reddit bonum3. Ergo.
V. Ad primum4 horum, negatur consequentia. Quoniam nec gratia nec gloria essentialiter est in eodem subiecto in quo est beatitudo. Beatitudo quidem est actus secundus, ut patet; gloria autem et gratia actus primus. Ac per hoc, illa est propria potentiae; ista communis essentiae et potentiae secundum diversa.
VI. Ad secundum5, negatur assumptum. Nam gratia, licet perficiat ad actum meritorium, non tamen tantum ad hoc, nec primo ad hoc. Quoniam gratia primo perficit ad deiformitatem, ad participationem divinae naturae, iuxta illud I6 Pet. II, divinae naturae consortes: ad actum autem meritorium secundario. Unde infantes per gratiam regenerati sunt in filios Dei, habentes primum et principalem effectum gratiae; et carentes secundario, scilicet merito proprio.
Ad confirmationem dicitur quod effectus gratiae est duplex: scilicet gratum reddere, et mereri. Et rursus potentia prior dupliciter: scilicet simpliciter, et in movendo ad exercitium actus. Si ergo est sermo de gratia secundum primum effectum, nullum inconveniens est quod gratia redundet in intellectum ut praecedit voluntatem: quoniam sicut essentia est naturaliter prius grata quam voluntas, ita et intellectus. Sed si sit sermo de gratia secundum inclinationem ad meritum per actum proprium (quod dico propter meritum Christi communicatum per gratiam), tunc est inconveniens quod prius redundet in intellectum; sed oportet quod redundet primo in potentiam non priorem simpliciter, sed priorem in hoc, scilicet in agendo, quae est voluntas: quoniam meritum consistit in agere. Sicut eadem ratione dictum fuit7 quod peccatum originale, quantum ad inclinationem ad actum, ab essentia animae prius infecit voluntatem. Unde arguens, promiscue miscens gratificabile et meritum, debuisset distinguere: et vidisset quod, si solus intellectus esset, esset gratia, et esse gratum, et meritum Christi, non per actum proprium.
VII. Ad tertium8 iam patet ex hoc responsio. Quoniam propositio dicens, Habitus perficiens in ordine ad determinatum obiectum et actum, est in potentia illa, distinguenda est. Quoniam dupliciter hoc contingit: scilicet primo, et secundario. Et dicitur quod gratia primo perficit ad esse, et non primo ad operari; et propterea non ad obiectum, nec ad actum primo perficit, sed secundario: facit enim primo hominem filium Dei, et consequenter potentem mereri vitam aeternam. Sequela ergo negatur: quoniam non tenet nisi de habitu primo perficiente ad actum et obiectum.
Ad confirmationem ex Anselmo, dicitur quod Anselmus potest verificari de iustitia actuali, pro quanto omnis operatio bona est in voluntate secundum aliquid, puta volitionem. Sed quantum ad iustitiam habitualem, lato vocabulo accipiendo iustitiam, falsum est quod dicitur.
VIII. Ad quartum9, negatur quod omnis habitus sit subiective in aliqua potentia. Et ad probationem, quia opus habentis reddit bonum: dicitur quod reddere opus habentis bonum contingit dupliciter, scilicet primo, et ex consequenti; et quod habitus qui ad hoc primo est ut opus habentis reddat bonum, in potentia aliqua est, cuius est opus. Gratia autem non propter opus est primo, sed secundario: principaliter enim est propter esse consortem divinae naturae, quod est prius omni virtute. Et ideo est in subiecto priore quacumque potentia, ut proportionaliter formae respondeat materia.