Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Articulus I: Utrum gratia ponat aliquid in anima

Articulus II: Utrum gratia sit idem quod virtus

In articulo tertio eiusdem quaestionis dubium occurrit ex Scoto, in II Sent., dist. XXVII, et contra rationem litterae, et contra conclusionem. Solvit siquidem rationem illam quae ponitur in calce corporis articuli: Sicut lumen naturale rationis etc. Et dicit quod similitudo salvatur in hoc, quod sicut virtutes acquisitae perficiunt in ordine ad lumen quod est prudentia, et illa ad lumen intellectus agentis; ita infusae in ordine ad lumen caritatis, et illa ad finem supernaturalem.

Arguit etiam contra eam. Quia sequeretur quod fides non posset manere informis: quia non posset perficere, deficiente lumine in ordine ad quod perficit. Sicut nec virtus acquisita potest manere virtus, non manente habitudine eius naturali ad illud quod respicit.

II. Contra conclusionem triplex motivum affert. Primo, quia quaecumque excellentia attribuitur gratiae, attribuitur caritati, et e contra. Ergo gratia et caritas sunt idem. – Assumptum patet tripliciter. Primo, in hoc quod utraque dividit formaliter aequaliter inter filios regni et perditionis. Secundo, in hoc quod utraque est forma virtutum, et non potest esse informis. Tertio, in hoc quod utraque coniungit ultimo fini perfecta coniunctione, qualis potest esse in via.

Secundo, quia si ponantur distinctae, altera superfluit. – Probatur: quia reliqua sufficit.

Tertio, quia eodem habitu quo Spiritus Sanctus inhabitat animam, voluntas inclinatur in suum actum meritorium, et e converso. Non sic autem est de habitu fidei et spei, propter eorum imperfectionem.

III. Ad obiecta contra rationem, facile dicitur quod solutio ipsa se accusat: nam lumini naturali non respondere facit lumen supernaturale, sicut prudentiae caritatem. Unde similitudo litterae stat in hoc, quod sicut lumen naturale est quoddam praesuppositum principium et origo virtutum in nobis naturaliter praeexistens; ita in esse supernaturali oportet ponere lumen supernaturale, principium et originem omnium infusarum virtutum. Et vide quod hanc similitudinem Auctor post probatam conclusionem induxit ex ratione virtutis, ut ostenderet quod, natura illa praesupposita, esset et natura et lumen, ad quod perficerent virtutes ut ad naturam et lumen, sicut in acquisitis virtutibus utrumque invenitur, ut in littera inducitur.

Ad argumentum autem contra ipsam rationem, dicitur quod fides informis non est virtus simpliciter, sed secundum quid; ut inferius in Secunda Secundae patet. Et propterea conceditur quod, non manente lumine gratiae, fides non remanet in esse virtutis simpliciter.

IV. Ad primum eorum quae contra conclusionem obiiciuntur, dicitur quod, licet multae excellentiae sint communes gratiae et caritati propter earum connexionem, non tamen eis conveniunt eodem modo: quia gratiae ut primae radici, caritati ut fructui illius. – Et rursus aliqua excellentia est gratiae quae non convenit caritati: scilicet primum principium formale esse supernaturalis. – Falsum quoque est quod dividere inter filios regni et perditionis aeque formaliter conveniat utrique: nam gratia facit filium Dei formaliter, caritas autem operative. Illa enim est principium essendi in natura divina participata: ista est principium operandi secundum naturam divinam participatam. – Et similiter diversimode utraque est forma virtutum, et coniungit fini ultimo: quia caritas ut proximum operandi principium, illa ut primum.

Et ex hoc patet responsio ad secundum: quod neutra superfluit, et altera sine reliqua non sufficit. Oportet enim et primum et proximum principium habere, naturam et potentiam, lumen et virtutes.

Et per idem solvitur tertium motivum. Nam licet habitus quo Spiritus inhabitat animam, inclinet voluntatem ad merendum ut prima radix meriti; non tamen exequitur hoc per seipsum immediate, sed mediante habitu caritatis, quo formaliter voluntas inclinatur, gratia autem radicaliter tantum.

Articulus III: Utrum gratia sit in essentia animae sicut in subiecto, an in aliqua potentiarum

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work