Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Articulus I: Utrum originale peccatum sit habitus
Articulus II: Utrum originale peccatum sit concupiscentia
In articulis secundo et tertio eiusdem quaestionis, dubia duo occurrunt. Primum est, de qua causa est sermo in illa propositione secundi articuli, In omni inordinata dispositione unitas specifica sumitur ex parte causae: extrinsecae vel intrinsecae, effectivae vel formalis? Non enim liquet: quin potius littera affert causam materialem, puta calorem excedentem respectu febris, et similia. – Secundum est, quo pacto privatio originalis iustitiae ponitur causa originalis peccati in secundo articulo; et in tertio ponitur quod est formale in ipso peccato originali.
Ad evidentiam horum, scito quod, cum dispositio sit ordo habentis partes, in omni inordinata dispositione plura concurrere oportet spectantia ad illam quasi partes integrales, et aliquid tanquam radicem vel totius dispositionis vel reliquarum partium: verbi gratia, in febre cholerica excessivus calor est et quasi pars febris, et radix febris in reliquis partibus corporis. Inter has autem quasi partes illa vim causae obtinet, unde talis dispositio simpliciter ponitur in esse. Et de tali causa verificatur littera, quamvis indistincte loquatur. Est namque huiusmodi quasi pars causa et active et formaliter, ut patet in exemplis litterae: excessivus namque calor et facit febrem, et formalis in febre est. Unde littera de intrinseca, vel quasi intrinseca causa propria verificatur: non materiali ut sic, quoniam nulla res ponitur in esse per materiam; sed ex qua ponitur in esse, quae est ut formalis et activa (et non solum materiae rationem habens) diversimode.
Et sic patet solutio primi dubii simul et secundi. Nam ex hoc patet quod privatio originalis iustitiae, quia est prima intrinseca radix originalis peccati, causa eius ponitur non qualitercumque, sed formalis, ut ex discursu litterae patet.
In articulo tertio duo occurrunt dubia. Primo, quomodo se habeat inordinatio voluntatis ad peccatum originale materialiter, et ad privationem originalis iustitiae. In littera namque nihil videtur de hac exprimi. Materiale enim in peccato originali ponitur concupiscentia, quam in aliis viribus consistere ex eo patet quod littera, reddens rationem quare dicatur concupiscentia, inquit: Inordinatio aliarum virium animae praecipue in hoc attenditur, quod ad bonum commutabile convertuntur. Et in Qq. de Malo, qu. IV, art. 21, aperte ponitur malitia ex parte formalis in peccato originali, defectus autem aliarum virium materialiter. Sed per formale in littera hac non concluditur inordinatio voluntatis, sed privatio iustitiae originalis, quam constat aliud esse ab inordinatione voluntatis.
II. Secundum dubium est, an formale in peccato originali sit privatio iustitiae originalis totius: an in hoc, puta in voluntate. Littera enim, in calce corporis articuli, infert simpliciter quod privatio iustitiae originalis: in corpore illatum erat de privatione iustitiae originalis per quam voluntas subdita erat Deo. – Et confirmatur hoc. Quia aliter vanus fuisset tantus labor de voluntate, quod est causa. Et si sic est, quare intulit in fine absolute quod est privatio originalis iustitiae?
III. Ad evidentiam horum, sciendum est quod originalis iustitia dicit tria: scilicet donum supernaturale; subiectionem mentis ad Deum; rectum ordinem voluntatis et omnium potentiarum animae ad bonum. Et per oppositum privatio iustitiae originalis multipliciter potest sumi, ut privat hoc vel illo. Et licet Auctor alibi2 dixerit quod uterque defectus voluntatis, scilicet subiectionis ad Deum et dispositionis ad bonum obiectum, spectat ad formale originalis peccati; in hoc tamen loco aut defectum nullum voluntatis, aut solius subiectionis ad Deum, posuit claudi sub formali originalis peccati. Si enim discursus litterae formaliter inspiciatur, apparebit quod, cum Auctor debuisset inferre sic, Ergo aversio voluntatis a Deo est formale in originali peccato, quia talis aversio est directe contraria subiectioni voluntatis ad Deum, quae erat causa originalis iustitiae; non intulit hoc, sed intulit sic, Ergo privatio iustitiae originalis, per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in originali peccato; insinuans per hoc quod non ipsius subiectionis privatio, quam significat aversio, sed sola doni facientis illam subiectionem privatio, formale in peccato originali est. Et secundum hoc, nullum voluntatis defectum in formali originalis peccati clausit. Si tamen subiuncta verba quis consideraverit, scilicet, Omnis autem alia inordinatio virium animae ad materiale spectat; coniectura fiet quod intenderit quod quaedam inordinatio virium animae spectat ad formale, et omnis alia spectat ad materiale. Nisi enim hoc intenderit, non dixisset, omnis alia, sed dixisset, omnis inordinatio virium, etc. Et secundum hoc, defectus subiectionis humanae mentis, praecipue secundum voluntatem, ad formale originalis peccati spectat.
Videtur mihi quod, sicut cum loquimur de iustitia originali, non de illo tantum dono loquimur, sed de ipsa subiectione mentis ad Deum quae per illam fit, dum dicitur quod iustitia originalis consistit in subiectione mentis ad Deum, ab effectu donum illud declarantes; ita cum dicitur privatio originalis iustitiae, potest intelligi cum privatione primi effectus. Et potest littera concordari distinguendo quod ad formale peccati originalis aliquid spectat primo, et aliquid secundario. Et quod formale primo est sola privatio doni illius quod subdebat mentem, et praecipue voluntatem, Deo; secundario autem est etiam ipsa privatio ipsius subiectionis. Et quod propter primum Auctor in littera, concludendo, divertit ab aversione voluntatis ad privationem iustitiae; et propter secundum subiunxit, Omnis autem alia inordinatio, etc.
IV. Ex his autem facile solvuntur mota dubia. Et ad primum3 dicitur quod inordinatio voluntatis est duplex: quaedam opposita subiectioni ad Deum; quaedam rectae conversioni ad obiectum. Prima significatur per aversionem: secunda, per conversionem. Prima spectat secundario ad formale peccati originalis absolute: secunda autem spectat ad materiale, secundum hanc litteram dicentem, omnis alia inordinatio virium animae; et non dixit, omnis aliarum virium inordinatio. Constat namque quod pronitas voluntatis est alia inordinatio ab inordinatione aversionis, et est alicuius potentiae animae, ipsius scilicet voluntatis. Cum hoc tamen stat quod pronitas haec voluntatis ad malum, inter materialia peccati originalis se habeat ut formale: quia id quod se tenet ex parte activi, se habet ut formale. Ut dicamus quod de formali et materiali peccati originalis dupliciter loqui possumus. Primo, absolute: et sic dicitur quod formale est privatio originalis iustitiae, materiale est habitus concupiscentiae, constans, ut dictum est4, ex inordinata dispositione virium animae. Secundo, ut est habitus: et sic formale in eo est inordinatio voluntatis privans originali iustitia. Et sic potest verificari quod alibi5 dicitur ab Auctore.
V. Ad secundum dubium6 dicitur quod, cum totus processus litterae ad hoc tendat ut formale in peccato originali sumatur ex parte causae; et causa ad mentem et voluntatem spectare praecipue dicatur; et ipsa mentis et voluntatis aversio non sit primo ipsum formale in peccato originali, sed privatio doni facientis subiectionem: consequens est ut sola privatio iustitiae originalis non in quacumque parte animae, sed in suprema, quae exprimitur per primum effectum, scilicet privationem subiectionis voluntatis ad Deum, sit formale in originali peccato. Privatio autem eiusdem iustitiae in reliquis subsecuta, ad materiale spectat, cum ipsis inordinationibus privantibus ea. Si enim privatio totius, ut sic, ad formale spectaret, frustra ad privationem causae investigandam oportere recurri dictum fuisset, et recursum esset in littera. Unde in littera expresse concluditur ex causa originalis iustitiae, quod privatio iustitiae originalis, per quam voluntas subdebatur Deo, est formale: ly enim per quam voluntas restringitur, applicando ad supremum animae. Et quoniam privatio iustitiae originalis in supremo animae, non est eius privatio secundum quid, immo est privatio principalis, et totius virtualiter, quoniam ex illa sequitur totius privatio; ideo absolute verum est quod privatio originalis iustitiae est formale in peccato originali, ut in calce corporis articuli concluditur.