Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Articulus I: Utrum originale peccatum sit habitus
In titulo primi articuli quaestionis octogesimaesecundae, sumitur habitus proprie, et non solum ut distinguitur contra actum: ut patet ex corpore, ubi distinguit de habitu proprie sumpto, de quo superius1 dictum fuit. Et est quaestio singularis2.
In corpore articuli dubium primo est, an inordinatio dispositionis quae in littera dicitur, sit inordinatio privative, an contrarie. Si enim privative sumitur inordinata dispositio, idest dispositio privata tali ordine; sequitur quod non sit habitus, sed privatio peccatum originale, in tali inordinatione consistens. Si vero sumitur contrarie, oportet assignare quid sit illud positivum fundans hanc contrarietatem.
II. Dubium secundo est, quomodo peccatum originale sit vere habitus, loquendo de habitu in ordine ad naturam: quia nulla est in nobis ex peccato originali qualitas superaddita sive in essentia sive in potentiis animae, ubi ponitur originale peccatum. Constat enim habitum esse speciem qualitatis.
III. Dubium tertio est, quomodo peccatum originale est languor naturae. Aut enim hoc dicitur de natura nostra absolute: aut donata iustitia originali. Non absolute: quia natura privata originali iustitia, nullam habet imbecilitatem, sed est sibi ipsi relicta quoad animam et quoad corpus; et sicut tendentia elementorum in propria non est languor naturae absolute, ita nec tendentia partium animae in propria. Nec de donata iustitia originali: quia cum natura nostra non differat a seipsa donata iustitia originali, nisi privatione illius voluntate Adae, non apparet in quo consistat iste languor.
IV. Dubium quarto est in responsione ad primum, quomodo peccatum originale est habitus corruptus. Nam habitus corruptus non est habitus: sicut nec albedo corrupta est albedo. Si igitur peccatum originale est habitus corruptus, falso dictum est in corpore quod est habitus: ly enim corruptus est conditio diminuens.
V. Ad primum horum3 dicitur quod inordinatio sumitur contrarie. Est enim in nobis considerare partes animae dispositas dupliciter: scilicet cum harmonia conformi naturae nostrae rationali, et sine illa. Et cum sunt sine tali harmonia, pronae sunt ut ferantur secundum proprios impetus, praeter consonantiam ad harmoniam illam. Hoc autem est partes animae esse inordinatas contrarie: sicut humores corporis, cum sunt sine regimine virtutis animae, moventur secundum proprias inclinationes non solum extra harmoniam sanitatis, sed contra illam. Fundatur igitur inordinatio contrarie super pronitate ad ea quae sunt contra harmoniam: concupiscibilis enim ex hoc ipso quod prona est ad delectabile secundum sensum plus quam oportet secundum rationem rectam, est contrarie disposita.
VI. Ad secundum dubium4 dicitur quod Auctor non putavit peccatum originale esse habitum: sed quandam habitualem pronitatem non positive, sed per subtractionem retinentis, ut in II Sent., et in Qq. de Malo5, patet. - Sed haec responsio non notavit in Auctore hunc singularem articulum, cum responsione ad tertium. Ex hoc namque apparet quod Auctor, altius contemplans naturam peccati originalis, novam tradidit doctrinam, alterius non oblitus. Distinxit siquidem habitum vel ad opus, vel ad naturam. Et dixit duo. Primum est, quod peccatum originale non est habitus in ordine ad opus, nisi indirecte per remotionem prohibentis: et sic glossavit seipsum alibi. Alterum est, quod peccatum originale est habitus in ordine ad naturam, sicut aegritudo. Et ad motam difficultatem, quia habitus significat quid positivum distinctum contra privationem, dixit in responsione ad primum, quod pro positivo hic sunt partes animae inordinatae contrarie.
Quod dictum, secundum triplicem de habitu ad naturam opinionem, tripliciter salvat habitum. Nam secundum tenentes habitum huiusmodi, puta sanitatem vel pulchritudinem, formaliter consistere in relatione, et materialiter in qualitatibus consonantibus; facile patet quomodo peccatum originale est qualitas. - Sed haec via non est secundum viam Auctoris, expresse superius, in qu. XLIX6, ponentis sanitatem esse essentialiter et formaliter qualitatem, non relationem.
Secundum dicentes vero habitum esse collectionem ordinatam partialium dispositionum, facile quoque patet peccatum originale esse qualitatem, idest collectionem qualitatum inordinatorum. - Sed haec quoque via superius7 confutata est. Quia habitus non esset qualitatis species: collectio namque qualitatum non est qualitas.
Secundum autem tenentes habitum esse qualitatem existentem subiective in uno principali, non absolute, sed ut consonanti vel dissonanti aliis; subtilius salvatur de peccato originali quod est qualitas, sicut et de sanitate et aegritudine. Ita quod sicut aegritudo est qualitas non composita aut collecta ex pluribus qualitatibus dissonis in ordine ad naturam, sed consurgens tali dissonantia in principali parte; sic originale peccatum non est collectio aut ordo inordinatorum pronitatum in partibus animae; sed inordinata pronitas primae partis animae, non absolute, sed ut illa prima pars aliis inordinatis cohaeret, qualitatis quae est habitus rationem habet. Et hoc est idem dicere quod ut est in toto primo: aequivalet enim esse in parte ut cohaeret aliis, et esse in toto; cohaeret namque propter totum. Unde et in V Metaphys.8 habitus ponitur dispositio non partium, sed habentis partes. Non, ut aliqui interpretantur, quia ex dispositionibus partium resultat in toto qualitas quae est habitus, puta sanitas vel pulchritudo: sed quia qualitas primae partis in ordine ad alias, seu ut est habentis illas sic dispositas, est habitus. In cuius signum, Aristoteles in prima specie qualitatis posuit calorem ut commensuratum naturae, in Praedicamentis9. Et inferius in hac eadem quaestione10 dicitur quod peccatum originale est in pluribus partibus animae, ut sunt partes unius totius: et quod est formaliter in prima parte animae, in sequenti quaestione11 dicitur, in ceteris autem materialiter. Putandum est igitur quod, sicut humoribus inordinate dispositis est infirmitas, sic quod in uno est formaliter et in reliquis materialiter; ita et de peccato originali. Et sic qualitas quae nata est determinare et modificare potentiam subiecti habentis partes, ut sic, in ordine ad naturam, etc., est habitus. Et sic peccatum originale est habitus et qualitas.
VII. Ad tertium dubium12 dicitur quod peccatum originale est languor naturae etiam absolute: quoniam consistit in contraria dispositione non solum iustitiae originali, sed sanitati naturali ipsius hominis inquantum rationalis. In statu namque harmoniae illius quae erat sub iustitia originali, duo erant: scilicet ipsa consonantia virium animae; et supernaturale donum conservans illam harmoniam. Modo non solum sumus privati illo supernaturali dono, sed etiam illa harmonia, dum, nobis relictis, in propria singulis partibus tendentibus, ad contrariam dissonantiam totus homo pronus invenitur. Quod autem harmonia illa naturalis sit, patet ex hoc, quia est secundum naturam: naturale namque, ut in II Physic.13 habetur, dicitur de eo quod est secundum naturam. Constat enim secundum naturam nostram, qua rationales sumus, esse bonum secundum rationem in omnibus partibus animae rationis participibus; ut Dionysius, in IV cap. de Div. Nom.14, dicit. Naturalia autem, etsi non sint ablata a nobis, sunt tamen infirmata. Sed de hoc inferius15 latior erit sermo.
VIII. Ad quartum dubium16 prima fronte videtur dicendum quod littera est corrupta, et quod debet legi: sed est habitus contrarius. Iuxta hunc namque sensum directe satisfacit argumento, et consonat toti illi responsioni, qua vult quod sicut aegritudo non est pura privatio sanitatis, ita peccatum originale non est pura privatio originalis iustitiae, sed est habitus contrarius illi. Sed quia in sequentis articuli corpore expresse dicitur quod peccatum originale est dispositio corrupta; et par est quaestio de habitu corrupto et dispositione corrupta, quoniam corrupta est conditio diminuens utrobique: ideo aliter dicendum est, quidquid sit de correctione huius litterae.
Non intendit igitur Auctor per habitum corruptum habitum qui desiit, sicut per hominem mortuum intelligitur homo qui desiit: sic enim corruptum est conditio diminuens. Sed intendit peccatum originale esse tam habitum quam dispositionem in corruptione consistentem: sicut enim aegritudo est habitus consistens in corruptione humorum, ita peccatum originale est habitus consistens in corruptione partium animae. Corruptionis enim nomen, ut patet in VIII Physic.17, ad omnem alicuius desitionem extenditur. Et sic corruptio contra puram privationem distinguitur in littera: privatio enim dicit negationem in subiecto apto nato; corruptio vero addit positivum contrarium, fundans illam negationem. Non-sanum enim privative dicit sanitatis negationem in corpore capaci sanitatis: aegrum vero dicit humores corruptos per contrarias dispositiones ad sanitatem; ac per hoc et dicit aliquid positivum, et est habitus corruptus, idest in corruptione consistens; cum quo stat quod est habitus. Et simile est de peccato originali, qui languor est naturae.