Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Articulus I: Utrum voluntas sit subiectum peccati
Articulus II: Utrum sola voluntas sit subiectum peccati
Articulus III: Utrum in sensualitate possit esse peccatum
Articulus IV: Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale
Articulus V: Utrum peccatum possit esse in ratione
Articulus VI: Utrum peccatum morosae delectationis sit in ratione
Articulus VII: Utrum peccatum consensus in actum sit in ratione superiori
In titulo articuli septimi, adverte quod sensus quaestionis est de actu exteriori malo tam venialiter quam mortaliter: ita quod intenditur an peccatum consensus in actum, ut distinguitur contra cogitationem et delectationem interius, sit in ratione superiori ut in subiecto.
II. In eodem septimo articulo dubium occurrit, quia voluntaria, immo nulla videtur differentia inter subiectum consensus in actum, et subiectum consensus in delectationem: et tamen in littera, ex intentione Augustini, consensus in actum rationi superiori, consensus in delectationem rationi inferiori tribuitur. Qua enim ratione per temporales rationes possum consentire delectationi cogitatae fornicationis, eadem possum consentire cogitato actui. Et qua ratione, dum deliberat inferior ratio et consentit actui, superior obviare tenetur, et propterea consensus in actum ei imputatur, ut in responsione ad quartum dicitur; eadem ratione, dum deliberat eadem inferior ratio et consentit delectationi, tenetur superior ratio obviare. Et consequenter eidem superiori rationi attribuendus est uterque consensus, et uterque etiam quandoque rationi inferiori: et non unus uni, et alter alteri.
III. Ad hoc dicitur quod uterque consensus, secundum rem, quando fit secundum rationes temporales, est rationis inferioris: quando vero fit secundum rationes aeternas solas, ut si quis ex solo contemptu aeternae legis consentit in delectationem vel in actum, non reputans aliter prohibitum, est rationis superioris. In hoc tamen differentia est, quia quando est inferioris, est etiam superioris, saltem negative: quia tenetur obviare dirigendo secundum legem aeternam, et non obviat. Quando vero est superioris, non oportet quod sit inferioris: quia non spectat ad inferiorem de propriis superiori iudicare: ut contingit cum quis morose delectatur de iniuriis fidei.
Secundum appropriationem autem quae in littera tangitur, scilicet quando duo ordinata iudicanda occurrunt; ultimum superiori, et praeambulum inferiori attribuitur. Deliberatio, iudicium ac consensus unius, scilicet delectationis, ad inferiorem: alterius vero, idest actus, ad superiorem spectat. Et hoc, iudicio meo, intendit Auctor in littera, propter reverentiam tanti Doctoris, ut dictum est1.
IV. Et per hoc patet responsio ad obiecta2. Nam procedunt de consensu utroque secundum rem: cuius oppositum non invenio in littera, quae loquitur secundum appropriationem, et secundum eam disparitatem ponit. – Nec obstat quod in responsione ad tertium in hoc articulo, dicitur quod quando consensus rationis inferioris in delectationem, etiam secundum rationes aeternas perseverat, pertinet etiam ad rationem superiorem: quasi velit dicere quod, si non acceptetur secundum aeternas rationes, non spectet ad superiorem. Hoc enim verum est, quod non spectat ad superiorem secundum appropriationem: quamvis spectaret ad ipsam secundum rem, negative. Et hunc sensum exprimit ipse Auctor in sequenti articulo, in responsione ad primum, ut ibi declarabitur3.