Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Articulus I: Utrum voluntas sit subiectum peccati
Articulus II: Utrum sola voluntas sit subiectum peccati
Articulus III: Utrum in sensualitate possit esse peccatum
Articulus IV: Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale
In articulo quarto eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, adverte quod sensualitas, idest pars appetitiva sensus, tripliciter sumitur. Primo, ut sensitiva est absolute: et sic nullum habet in se peccatum, sicut nec in brutis. Secundo, ut est volentis1: et sic est principium, et consequenter subiectum peccati venialis, dum habens ipsam non praevenit voluntate coniuncta motus eius insurgentes contra rationis bonum. Tertio, ut est mota a deliberatione: et sic principium est et subiectum virtutis et vitii, actus virtuosi et peccati mortalis, ut ex superius2 dictis patet. Et secundum hoc habes unde videas quod, sicut superius3 simpliciter concessum est in appetitu sensitivo ut moto a voluntate, esse virtutem; ita nunc conceditur quod in sensualitate ut mota a voluntate, est peccatum mortale. Et sicut non est concessum quod in appetitu sensitivo est virtus4, ita nunc negatur in eo mortale peccatum. Par enim est ratio, ut in littera dicitur, in responsione ad secundum. Quamvis vocabulum sensualitatis, quia nominare videtur appetitum sensitivum ex parte depressionis eius, nonnihil favoris neganti in ea peccatum mortale, tribuat.
II. In hoc eodem quarto articulo est dubium, quia doctrina Auctoris non videtur rationi consona, dum peccatum veniale concedit in sensualitate5, idest appetitu sensitivo, et mortale negat in eadem. Nam si intendit de sensualitate secundum id quod est ei proprium, utrumque peccatum negandum est: quia omne peccatum est aut in voluntate, aut in aliqua potentia ut subest voluntati. Si vero intendat de sensualitate ut subest voluntati, utrumque concedendum est, quamvis diversimode: quia veniale ut imperfecte, mortale ut perfecte.
III. Ad hoc dicitur quod procul dubio, cum de subiecto peccati est sermo, oportet vel de voluntate vel de potentia ut subest voluntati, intelligi. Sed quia subesse voluntati contingit dupliciter, scilicet ut moventi, et ut non reprimenti; actus qui fit a sensualitate ut subest voluntati moventi, est peccatum mortale, et non sibi, sed voluntati tribuitur; actus vero qui fit ab ea ut subest voluntati non reprimenti, est suus, et est peccatum veniale, et sibi tribuitur.
Sed haec ratio nihil valet. Quoniam constat passiones membrorum, quae remotiores sunt a ratione peccati quam passiones appetitus sensitivi, esse peccata mortalia, quando sunt voluntaria voluntate non reprimente: ut patet in muliere quae etiam voluntate taceret, alio ipsam cognoscente. – Ratio quoque in promptu est contra hanc responsionem: quia eiusdem rationis est movere et non movere, quando oportet, ubi oportet, etc.
IV. Dicendum est ergo quod ratio quare veniale attribuitur sensualitati, et mortale non nisi cum specificatione, ut scilicet motae a voluntate, potest esse duplex. Prima, quae tacta est in praecedenti notato6: quia scilicet mortale est a sensualitate ut subest deliberationi, veniale autem est ab ea ut subest quomodolibet voluntati. Hinc enim fit ut, quia deliberatio est proprius actus partis superioris, ut actus ex ea pendentes non tribuantur inferioribus nisi cum specificatione participatae motionis: actus autem ex ea non pendentes, relinquantur inferioribus.
Secunda est profunda, et intenta ab Auctore, ex natura virium animae, et resolutionis actuum in propria principia. Vires namque animae nostrae in parte sensitiva, sicut in cognoscendo sunt secundum se excellentes totam naturam brutorum, ut patet in cogitativa et reminiscentia habentibus collativam vim particularium; ita in appetendo sunt secundum se excellentes totam naturam brutorum, per hoc quod appetunt cum quadam libertate. Ita quod non solum ex hoc quod actualiter moventur vel non moventur a voluntate; sed seipsis, quia sunt tales, quod superius7 vocavimus quia sunt volentis, sunt quodammodo liberae. Dico autem quodammodo, quia non habent tantum libertatis ut possint in actum deliberatum; sed vestigium quoddam libertatis sortitae sunt ex elevatione in naturam rationalem, a qua fluunt. Eaedem autem vires appetitivae sensitivae, ut actualiter motae et moventes a parte superiori, tantum libertatis participant ut etiam in deliberatos actus possint. Unde fit ut actus voluntarius sensualitatis, quamvis totus elicitive ab ipso appetitu sensitivo, si resolvendus sit in sua propria principia, secundum illam tantum rationem resolvetur in sensualitatem, quam habet ab ea secundum se: secundum illam vero quam habet ab eadem non secundum seipsam sed ut mota est ab altero, resolvetur in illud alterum, vel in ipsam ut mota est ab illo altero. Et quia peccare consistit in agere, et propterea ad hoc quod aliqua potentia peccet moraliter, non sufficit quod sit mota a voluntate (sic enim manus peccaret percutiendo), sed oportet ut secundum se libere agat; oportet quod secundum modum propriae libertatis potentiae, attribuamus ei peccare. Quo fit ut, quia sensualitas secundum se habet tantum libertatis ut sufficiat ad peccatum veniale, ideo peccatum veniale ei tribuitur: quia vero non habet tantum rationalitatis ut possit in peccatum mortale, quia non est eius respicere bonum rationis ut finem, ideo ei non attribuitur peccatum mortale. Et quia eius ut motae a superiori, est tendere ordinate in bonum rationis ut finem; ideo etiam sibi ut motae a ratione, peccatum mortale et virtutis actus tribuitur ut principio, et consequenter ut subiecto, ut iam8 dictum est.
V. Ad obiecta9 ergo dicitur quod Auctor loquitur de sensualitate nostra secundum id quod est ei proprium, ut patet in responsione ad primum: et propterea negavit ab ea mortale, cui prius tribuerat veniale. Ideo patet non esse parem rationem. Ex articulis autem secundo et tertio diligenter inspectis, facile patere potest hanc esse veram mentem Auctoris.
VI. In responsione ad tertium eiusdem quarti articuli, non turberis ex exemplo caloris disponentis ad formam ignis, pro eo quod dicitur esse in eodem subiecto. Exemplum in primis est. Et verificatur de subiecto partiali, idest materia, quae disponitur ad formam ignis calore, et suscipit illam.