Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Articulus I: Utrum omnia praecepta moralia pertineant ad legem naturae
Articulus II: Utrum praecepta moralia legis sint de omnibus actibus virtutum
Articulus III: Utrum omnia praecepta moralia veteris legis reducantur ad decem praecepta decalogi
Articulus IV: Utrum praecepta decalogi convenienter distinguantur
Articulus V: Utrum praecepta decalogi convenienter enumerentur
Articulus VI: Utrum praecepta decalogi sint dispensabilia
Articulus VII: Utrum modus virtutis cadat sub praecepto legis
In articulo nono eiusdem centesimae quaestionis, nota quod actus interiores dupliciter sumi possunt. Primo, puri: et sic non subiacent humanis legibus et iudiciis. Secundo, iuncti actibus exterioribus: et sic subiacent humanis legibus et iudiciis. Et utrumque in littera insinuatur. Primum, cum dicitur quod volentem occidere et non occidentem, lex humana non punit. Secundum, cum dicitur quod aliter se habet lex ad facientem aliquid ex ignorantia, et ad facientem scienter. Et simile est de faciente ex metu vel sponte, deliberate vel subito.
II. In eodem nono articulo dubium occurrit, quia Auctor male probare videtur quod modus ille virtutis, scilicet volens et eligens, non cadat sub humana lege. Manifeste enim digreditur a voluntate et electione ut sunt modi actus virtuosi, ad voluntatem et electionem absolute; dum debet probare quod haec ut modus, non subsunt legi humanae; et probat quod haec absolute non subsunt legi humanae, dum affert pro ratione quod lex humana non punit volentem occidere et non occidentem.
III. Et confirmatur. Quia aut Auctor intendit de istis modis, ut modi sunt; [aut] absolute; aut utroque modo. Si de istis absolute, aut utroque modo, dicendum erat de primo modo, scilicet quod sciens non cadit sub lege humana absolute, quia est actus interior: non enim lex humana punit ignorantem legem, si nihil operetur contra eam. – Si ut modi sunt, qua ratione aliter iudicatur ad poenam vel ad veniam a lege humana ignoranter faciens, pari ratione male libenter faciens et non ex intentione deliberata; ut patet in lege de civitatibus refugii1.
IV. Ad hoc dicitur quod, quia doctrinam oportet esse formalem, et quaestio est de modo virtutis, sermo litterae est de istis ut sunt modi, et non absolute. Et quoniam legi humanae subsunt actus virtutum sub ratione iustitiae, ut supra2 dictum est; et ad actus iustitiae non refert, quoad exterius forum, qua quis voluntate aut intentione faciat, dummodo debitum reddat, ut patet in actibus iustitiae commutativae et distributivae; nihil enim refert, quoad iustitiam, si mala intentione reddas mihi debitam pecuniam vel honorem, et huiusmodi: ideo modus iste, scilicet voluntarie ex intentione finis illius virtutis operari, non cadit sub lege humana, quae actus omnes praecipit sub ratione debiti. Unde lex humana non punit militem in bello occidentem hostem, si ex odio vel ob avaritiam pugnet vel occidat. Et simile est in aliis.
V. Ad primam autem obiectionem3 dicitur quod velle occidere potest sumi dupliciter. Primo, ut est actus voluntatis habens pro obiecto occisionem intellectam: et sic sumitur absolute, et non est ad propositum. – Secundo, ut est modus occisionis ulterius exercendae, quasi inchoans ipsam: et sic est ad propositum. Et intendit littera quod, quia occisio in tali modo, scilicet voluntarie et ex intentione existens, non cadit sub praecepto homicidii inquantum est a lege humana, consequens est quod modus iste non cadat sub lege humana. Unde nulla est digressio.
VI. Ad secundam autem obiectionem4 dicitur negando quod lex humana, inquantum est coactiva, aliter se habeat ad operantem voluntarie et ex intentione, et aliter ad operantem non voluntarie vel non ex intentione. Quia, ut dictum est, ad debiti rationem respicit, ad quod non est impertinens scienter vel ignoranter, sicut volendo et intendendo, ut declaratum est5. – Instantiae autem quae afferuntur de homicida ex occurrente ira, et operantibus metu vel subito, non sunt ad propositum. Quia in his non attenditur differentia secundum velle et non velle, intendere et non intendere: in omnibus enim salvatur et velle et intendere. Sed differentia est in causa voluntarii, vel in modo, vel aliquo huiusmodi.
VII. In responsione ad secundum in eodem articulo, nota has regulas, quibus toties uti oportet: scilicet non esse idem finem praecepti et id de quo praeceptum datur, quia illud finis, hoc ad finem; qui finis praecepti non cadit sub praecepto ut id quod praecipitur, sed ut intentum a legislatore. Quoniam ex his habes solutionem multarum quaestionum pro minus eruditis et bonis mentibus timentibus culpam ubi non est.