Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Articulus I: Utrum lex vetus contineat praecepta caeremonialia, praeter moralia

In articulo secundo et tertio quaestionis nonagesimaenonae, omisso primo articulo, dubium occurrit de differentia assignata inter legem humanam et divinam in hoc, quod divina intendit principaliter amicitiam ad Deum, humana autem intendit principaliter amicitiam hominum inter se. Videtur enim quod lex humana necessario est perversa ex tali fine. Nam lex humana de actu religionis, quo Deus colitur, disponit sicut de actibus aliarum virtutum. Et cum omnia disponat in ordine ad principalem finem, quoniam reliqua sunt propter illum; sequitur quod cultum Dei, in quo consistit amicitia hominis ad Deum, ordinet ad amicitiam hominum inter se, quae est eius principalis finis. Et hoc etiam in corpore tertii articuli littera sonat, dicens: Leges humanae non curaverunt aliquid instituere de cultu divino nisi in ordine ad bonum commune hominum.

II. Ad evidentiam huius ambiguitatis, duo oportet declarare: scilicet quomodo amicitia hominum inter se ponitur recte finis principalis humanae legis; et quomodo divinus cultus, vel amicitia hominis ad Deum, ordinabilis sit ad amicitiam hominum inter se, et e contra. Scito ergo quod, quemadmodum ars aliqua, puta domificativa, habet pro principali fine opus suum, puta domum, nec aliud ad ipsam spectat; cum quo tamen stat quod artifex ipse, puta domificator, ut movetur a iustitia legali, ordinet opus artis ad bonum commune; huiusmodi namque ordinatio non spectat ad artem secundum se, sed ut stat sub lege, cuius est ad bonum commune ordinare: ita proportionaliter contingit in lege humana quod principalis finis intentus ab ea secundum seipsam est commune bonum hominum, amicitia et pax hominum inter se; nec ad ipsam spectat ordinare hoc in amicitiam et pacem hominis ad Deum, sed hoc spectat ad legem divinam, quae est superior. Et propterea lex humana non secundum se, sed ut substat divinae legi, dirigit amicitiam hominum in amicitiam Dei.

III. Amicitia autem hominis ad Deum dupliciter potest sumi: primo, simpliciter, quae scilicet est per gratiam et caritatem; secundo, secundum quid, quae scilicet, seclusa gratia, esse potest inter hominem in puris naturalibus et Deum. Et utraque potest sumi dupliciter: scilicet ex parte Dei amati, et ex parte hominis amantis. Quomodocumque amicitia sumatur, si ex parte Dei sumitur, non potest recte ordinari in bonum humanum: esset enim perversitas magna uti fruendis. Si autem sumatur ex parte hominis, potest recte ordinari ad bonum commune humanum: tum quia homo secundum id quod est et sua, est pars civitatis; tum quia utile honesto tali annexum, ad augmentum seu conservationem boni communis spectat.

IV. Ad obiectionem ergo in oppositum dicitur quod, si lex humana disponeret de cultu divino ex parte Dei, ordinando illum ad pacem hominum, puta quod propter hoc principaliter colatur Deus; perversa esset. Sed hoc non facit lex humana: quamvis forte multi legislatores impii hoc intenderint, et adinvenerint multas fabulas propter hoc, ut in II Metaphys. innuitur. Sed lex humana, multis existentibus rationibus divini cultus, de illis quae ad ipsam spectant, disponit ad finem suum, commune bonum, ab aliis abstrahens utpote ad se non pertinentibus. Abstrahentium autem non est mendacium, nec perversitas. Unde quia gratia perficit, non destruit naturam, lex humana sic habet pro fine principali bonum commune hominum inter se, ut non repugnet illi subordinatio ad altiorem finem ex altiori principio, ut de arte dictum est: et sic disponit de aliis ad finem, ut non excedat limites ordinabilium recte in illud.

V. In eisdem articulis adverte diligentissime, rector ecclesiastice, quia secundum divinas leges principaliter regere teneris, et finis principalis divinae legis est amicitia hominis ad Deum, ut ad animarum salutem principaliter respicias, studeas et solliciteris: nec sat est tibi extrinseca tranquillitas ecclesiae tibi commissae, quae sufficit rectori saeculari in suo populo. Oportet namque te arte artium uti in regimine animarum, et secundum eam vigilare super gregem tuum, et in singulis amicitiam ad Deum procurare et in universis, ut possit illi dici: Pulchra es, amica mea.

Articulus II: Utrum aliqua alia praecepta contineantur in lege veteri praeter moralia, iudicialia et caeremonialia

Articulus III: Utrum lex vetus debuerit inducere ad observantiam praeceptorum per temporales promissiones et comminationes

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work