Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Articulus I: Utrum lex humana peaeciplat actus omnium virtutum

Articulus II: Utrum lex humana imponat homini necessitatem in foro conscientiae

Articulus III: Utrum omnes subiciantur legi

In articulo quinto eiusdem quaestionis nonagesimaesextae, nota quod, cum in littera dicitur quod iusti non subsunt legi ut coactivae, potest dupliciter intelligi. Primo, quod lex non habet vim coactivam super iustos. Et hic sensus est falsus: quia super omnes subditos tam lex viva, quam promulgata, habet potestatem coactivam; quamvis in iustos non exerceat coactionem, quia non oportet. – Secundo, quod iustus ex parte sua non subiicitur legi ut coactus. Et hic sensus est verus et intentus: quia iustus voluntarie legi subiicitur.

II. In eodem quinto articulo, in responsione ad tertium, dubium occurrit quomodo stant haec duo simul: quod princeps obligetur quoad Deum, ita quod peccat non servando legem; et quod lex non habet vim coactivam super eum. Si enim peccat humanam legem transgrediendo, obligatus est legi, procul dubio obliganti eum, ac per hoc vim coactivam in eum habenti, quamvis non exercenti. Et si eum non potest cogere, lex eum non obligat. Et si non obligat lex principem, princeps non obligatur. Et si non obligatur, non peccat non servando eam.

Et confirmatur declarando. Quia quantumcumque sapiens aliquis, ut Plato vel Aristoteles, leges excogitet optimas pro bono communi, et divulgurent; quia non habent vim coactivam, sed ostensivam tantum, constat quod non obligant principem aut alios. Ergo lex a principe condita, licet ostensivam vim habeat quomodo debeat ipse se habere, non tamen obligat eum, quia coactivam vim super eum non habet.

III. Et augetur dubium ex ratione in littera assignata de vi coactiva legis, arguendo sic. Lex non habet vim directivam nisi ex principis potestate. Ergo secundum vim directivam non obligat principem. – Assumptum patet: quia seclusa potestate principis, lex non est lex nisi aequivoce, ut leges Platonis, quae monstrant tantum. – Consequentia est nota: quia nullus a propria potestate obligatur, sicut nec cogitur, ut in littera dicitur.

Et confirmatur. Quia afferenda est causa obligativa principis ad observantiam suae legis. Deus immediate non est: quia nullum est ibi opus Dei immediate, ut patet. Communitas multitudinis non est: quia subiecta est principi, ut supponitur; de tali enim principe est sermo, vel saltem de lege propria principis, quae non fit a multitudine. Voluntas propria non pacto, non voto, non iuramento, et breviter non contractu aut vinculo quocumque interveniente, est. Ergo etc. – Confirmatur hoc. Quia non est minus libera in se voluntas principis ex hoc quod praecepit subditis, quam si non praecepisset eisdem. Sed lex nihil aliud est quam praeceptum ad subditos: quia est effectus potestatis gubernativae, quae est principium dirigendi aliud inquantum aliud, ut patet in V et IX Metaphys. Ergo.

IV. Ad hoc dubium, tanto difficilius quanto littera sola auctoritate doctrinam dedit hanc, dicitur quod, cum princeps non subiiciatur legi nisi quoad Deum, quod idem est quod subiici legi in foro conscientiae; ex eodem habet vim lex obligandi principem, unde habet vim obligandi in foro conscientiae. Ut autem in art. 4 dictum est, lex habet vim obligativam in foro conscientiae ab aeterna lege, a qua derivatur. Oportet igitur ut lex habeat vim obligativam principis ab aeterna lege. Et quemadmodum lex humana non derivatur ab aeterna immediate, sed mediante lege naturae; ita habet mediante illa vim obligativam in foro conscientiae. Est namque de iure naturae ut quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris: et consequenter ut ius quod tibi non vis, alteri non statuas. Ac per hoc, cum quis alteri legem ponit et non sibi, naturae ius violat. Sicut etiam subditus inobediens principis legi, naturae ius, dictans quod iustis ad commune bonum ab habente potestatem statutis parendum est, violat, ab aeterna lege vim humanae legi tribuens. Et hanc rationem, quoad primam eius partem, Auctor in littera sub auctoritate canonis induxit.

V. Ex hac autem radice, quod scilicet lex humana est obligativa in foro conscientiae et principis et subditorum ex lege aeterna medio iure naturae, provenit quod, cum in lege sint duae vires, scilicet directiva et coactiva; et inter eas sit habita superius ex art. 2, qu. XCII, differentia talis quod vis directiva respicit ipsos actus licitos vel illicitos aut indifferentes, coactiva autem poenam inductivam ad observantiam legis: – provenit, inquam, primo, quod vis obligativa humanae legis in foro conscientiae, ad vim directivam legis; impositiva autem poenae, ad vim coactivam legis spectat.

Provenit secundo quod, licet utraque vis, directiva scilicet et coactiva, super potestate principis fundetur, quia neutra vis in suo robore est nisi ab habente potestatem; differunt tamen multum quoad actum. Quia vis coactiva actum suum, qui est cogere ac punire invitum, non potest exercere nisi sola potestate principis: nemo enim potest aliquem punire invitum nisi principis auctoritate. Vis autem directiva actum suum, qui est dirigere, exercet ex aeternae legis auctoritate, ex quo semel ab humana potestate lex est condita. Et quia frustra est potentia quae non est reducibilis ad actum, ideo vis coactiva legis humanae non extendit se ad eum respectu cuius non est reducibilis ad actum; ac per hoc, non extendit se ad principem, qui non potest a sua potestate cogi, ut in littera dicitur; sed ad alios, qui, etsi non puniantur, puniri tamen possunt a principis potestate inviti. Vis autem directiva eiusdem extendit se ad omnes, principes scilicet et subditos: quia actus eius respectu omnium exercetur; dirigitur enim quis a seipso et ab alio. Et rursus non est amplius potestate principis opus ad actum directionis, ex quo condita est lex; sed auctoritate aeternae legis, humana lex actum directionis exercet.

VI. Ex his autem facile patet solutio obiectorum. Ad primum siquidem dicitur quod nulla repugnantia est dictorum: quia altera est vis obligativa legis humanae in foro conscientiae, seu quoad Deum; et altera vis coactiva eiusdem, qua homo hominem puniendo iudicat. Et quod prima habet locum in principe, non secunda: quia hominem non habet supra se, ut in littera dicitur. Et ex hoc provenit quod Papa nulla iuris humani poena ligatur, quantumcumque contra leges faciat.

Ad confirmationem, seu declarationem, dicitur quod leges scriptae a sapientibus non habentibus curam communitatis, non solum carent vi coactiva, sed etiam directiva. Habent enim solum vim ostensivam, ut ex dictis patet.

VII. Ad augmentum dubii dicitur quod vis directiva legis humanae potest sumi vel quoad substantiam, vel quoad operationem. Et secundum substantiam, non est nisi a potestate principis, sicut vis coactiva. Secundum vero operationem, falsum est quod non est nisi a potestate principis: quoniam, ut ostensum fuit, ex quo lex condita est a potestate principis, vis directiva dirigit obligando in conscientiae foro auctoritate legis aeternae, absque quacumque operatione potestatis principis. Quod non accidit in vi coactiva quoad eius operationem, ut ex dictis patet. - Dicitur secundo, quod esse a sola potestate principis, licet sit ratio quod vis coactiva non se extendit ad principem, non tamen est ratio quod vis directiva non se extendat ad eundem: quia nemo cogitur a seipso, sed dirigitur et obligatur a seipso. - Prima responsio negat assumptum quoad actum: secunda, sequelam.

Ad confirmationem petentem causam obligativam principis ad observantiam propriae legis, dicitur quod est causa duplex: scilicet propria voluntas, et lex aeterna. Propria autem voluntas non quae eligit obligationem libere, vel contractu aliquo; sed quae eligit legem promulgare. Ex hoc namque ipso quod voluntarie legem promulgat, vult ordinationem illam habere vim legis. Et quia ordinationem aliquam obtinere vim legis, est sortiri ab aeterna lege vim directivam in foro conscientiae, cui etiam princeps subiicitur; ideo ex propria voluntate principis, et ex aeterna lege, vim obligativam principis in foro conscientiae lex humana habet: quamvis diversimode, quia ab aeterna lege sicut a causa a qua est vis obligativa huiusmodi; a voluntate vero principis sicut a determinante causam universalem ad effectum specialem. Sicut in naturalibus causa universalis, puta Saturnus respectu rerum fixarum, determinatur ad specialem effectum, puta ossa, a semine talis animalis producentis animal habens ossa. Sicut enim producere tale animal sub Saturno, est determinare ipsum ad ossa producenda in illo; ita constituere legem sub Deo, est determinare Deum ad communicandam vim obligativam in foro conscientiae legi. Et sicut ossa reducuntur in Saturnum ut causam, ita vis ista obligativa in legem aeternam. - Et per hoc patet responsio tam ad id quod dicitur, quod Deus nihil hic agit immediate; non enim oportet hoc dicere, sed sufficit quod dictum est: quam ad id quod dicitur de voluntate principis. Patet enim quod, ex suppositione quod legem voluerit, obligatus remanet; et non minus liber quoad velle et nolle, sed quoad bene vel male velle id quod lege positum est.

Advertendum tamen est hic quod leges sunt duplices: quaedam de communibus toti multitudini; quaedam de propriis aliquorum actibus, puta de militibus. Cum dicitur quod princeps subiicitur legi, non intelligitur de lege speciali, puta militum, nisi ipse sit miles: sed intelligitur de lege communi. - Rursus, cum princeps subiicitur legi, intelligitur subiici proportionaliter, ut decet principem, et non sicut alios subditos; ut ex dicendis manifestum est.

VIII. In calce eiusdem responsionis ad tertium, dubium etiam difficile occurrit quomodo stant ista simul: quod princeps potest legem tollere, mutare, et in ea dispensare; et quod ipse in foro conscientiae subdatur legi, ut determinatum est. Si enim potest legem tollere, tollet eam a se, et sic faciet quod non habeat vim legis respectu sui: ac per hoc, absque scrupulo conscientiae, non servabit eam, utpote non obligatus.

Et confirmatur hoc. Quia non deterioris conditionis est ipse quam aliquis subditus. Sed princeps potest eximere unum subditum a lege communi, qui apud Deum non erit reus violatae legis de cetero non servans eam. Ergo potest eximere seipsum. Et si hoc potest, sua obligatio ad legem stat in voluntate sua sola; et non est ex lege aeterna ut ex vera causa. Cuius oppositum conclusum est.

IX. Ad hoc dubium praemittenda sunt aliqua certa acceptata ab omnibus: deinde singuli modi dicendi. Certum et confessum ab omnibus est quod princeps potest secum dispensare sicut cum aliis, proprie loquendo de dispensatione. Et quod potest, quando et quantum expediens fuerit, eximere aliquem subditum, et seipsum, a lege. Et quod potest legem mutare, sive aliam condendo loco eius, sive totaliter tollendo. Et nihil horum contradicit determinationi factae, scilicet quod princeps subiicitur legi in foro conscientiae: subiicitur namque ut princeps, potestatem habens praecepta faciendi. Haec sunt confessa communiter.

X. Sed de mota dubitatione triplex est opinio. Prima est quod princeps, licet subiiciatur legi humanae simpliciter et absolute habenti vim legis, non subditur tamen legi habenti vim legis cum exceptione suae personae. Et sicut princeps a principio, constituendo legem, potuisset excipere principem; ita post legem conditam potest se excipere, sicut et aliquem alium subditum. Et sic si princeps non tollit a se legem, obligatur: si autem tollit, non obligatur.

Sed contra hanc opinionem est quia, si princeps potest se eximere a lege, obligatio sua ad legem est ridiculosa. Posset namque, eximendo se, dicenti, Patere legem quam ipse tuleris, et, Quare alligas onera gravia in humeros hominum, et digito tuo non moves ea? respondere cum bona conscientia: Quia exemi meipsum. Quod est ridiculum.

XI. Alia opinio est quod, quandiu lex non est totaliter sublata, princeps obligatur. Et licet possit secum dispensare, et tollere eam totaliter, non potest eam tollere quoad se ad libitum. Unde si vult se absolvere a vinculo legis, tollat eam absolute: alioquin illi subiacet. Et fundatur haec opinio super hoc, quia aliter obligatio principis ad observantiam legis esset ridiculosa.

Contra hanc autem opinionem est quia princeps potest, etiam sine causa, quia sibi placet, eximere unum subditum a communi lege. Ergo potest seipsum eximere: cum non sit deterioris conditionis quam suus subditus.

XII. Inter has autem extremas opiniones, media occurrit opinio, quae sola vera est: scilicet quod princeps potest ad libitum se, et subditum aliquem, eximere a lege communi iam promulgata, sic quod exemptus non sit reus violati praecepti legis non servando illam; non tamen potest eximere sic ut ipse eximens et exemptus ad libitum, non sit reus violati iuris naturae, quo quaelibet pars consonare debet suo toti, et praecipue caput. Haec opinio duo dicit, ut patet. Et in primo convenit cum prima opinione, et discrepat a secunda: in secundo autem convenit cum secunda aliqualiter, et discrepat a prima. Et si bene consideretur opinio haec, apparebit quod salvat utrumque quod mentibus humanis impressum videtur: scilicet et quod princeps male facit eximendo se vel alium ad libitum, a legis iugo; et quod nihilominus exemptus non est reus fractae legis. Si enim Papa licentiet se vel alium, quia placet, ad non dicendum horas canonicas, vel carnes comedendum in Quadragesima, licentiatus male facit non dicendo horas, aut carnes comedendo: quia turpis est pars quae non consonat suo toti, ex naturae iure, quod violatur a subdito, et multo magis a capite; cui etiam a divino iure improperatur: Dicis, et non facis: alligas onus grave, etc. (Matth. XXIII). Et nihilominus, licet peccet sic licentiatus, non tamen est reus violati praecepti de horis canonicis dicendis, aut de carnibus non comedendis.

Fundatur haec opinio, quoad primam partem, super potestate principis, qua potest tollere legem et simpliciter, et quoad aliquem: ut quotidiana experientia testatur in privilegiis eximentibus hos vel illos a solutione decimarum, in quibus, etiam si nulla causa exprimatur, sed solo motu principis fiant, robur non deest. Quoad secundam vero partem, super naturali iure, quo turpis est omnis pars quae non consonat suo toti; et quo in moralibus magis movent exempla quam verba; et princeps non solum ut praesit, sed prosit, creatur; et aliis huiusmodi, quae naturalis ratio dictat. Et secundum hanc opinionem, nihil est ridiculum, omnia consonant, omnes obiectiones solvuntur, observantiarum et reprehensionum ratio reddetur. Unde ut sententia vera, in medio posita, amplectenda est.

Articulus IV: Utrum ei qui subditur legi, liceat praeter verba legis agere

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work