Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Articulus I: Utrum omnis lex humanitus posita a lege naturali derivetur
In articulo secundo quaestionis nonagesimaequintae, omisso primo, dubium occurrit de secundo modo derivationis a lege naturali, scilicet per modum determinationis, inquantum dicitur quod est similis determinationi formae artificialis communis ad specialem, sicut artifex formam domus ad hanc vel illam figuram determinat. Quia aut intendit de determinatione universalis ad minus universale vel singulare. Et hoc non. Tum quia frustra de artificialibus esset sermo magis quam de aliis. Tum quia tam minus universale quam singulare, ex universali derivatur ut conclusio ex principio: ex hoc namque quod omne malum est fugiendum, deducitur syllogistice conclusio quod tale malum, et hoc malum, est fugiendum. Et sic secundus modus coincideret cum primo. - Aut intendit determinationem formae ad materiam, vel e converso. Et hoc non. Quia utrique contradicit declaratio sua: sicut artifex determinat formam communem domus ad hanc vel illam figuram domus. Forma namque domus, et talis figura domus, non se habent ut materia et forma, sed ut magis et minus commune, ut patet.
II. Ad hoc dicitur quod in lege considerari possunt tria: primo, ipsa materia legis, puta quia est de punitione, vel de tali poena; secundo, ipsa vis legis, de qua iam1 dictum est in quo consistit; tertio, actus praeceptus vel prohibitus a lege. Si consideremus originem legis pure positivae a naturali quoad materiam, verificatum invenimus quod oritur a naturali per modum determinationis, ut in littera dicitur; ut patet facile inductive. Ex hoc enim iure naturae quod mali sunt puniendi, derivatur, determinando punitionem ad talem punitionem, et malos ad tales malos, quod fures sunt suspendendi. Similiter ex hoc iure naturae quod abstinendum est propter contemplationem, etc., derivatur, determinando abstinentiam ad privationem esus carnium, etc., quod ieiunandum est. Et similiter ex hoc naturae iure quod Dei cultui tempus aliquod impendendum est, derivatur, determinatione temporis et cultus, quod die Dominica audiatur missa. Et sic de aliis.
III. Et si huic coniungas quod huiusmodi determinatio non condat vim legis, nisi fiat ad commune bonum ab habente curam multitudinis ratiocinante et eligente magis hoc quam illud sub illo communi; videbis et quod per modum artis, scilicet per rationem et proaeresim2, haec determinatio fit; et quod hac determinatione non solum materia legis pure positivae [ut] derivatur a iure naturae ut speciale a communi, sed etiam ipsa vis legis positivae, ut dearticulatio quaedam iuris naturae, proficiscitur eodem modo: ut merito in littera non dicatur quod ius positivum quoad materiam, aut quoad vim, derivatur a naturali, sed absolute, ut complecteretur utrumque. Ex illis enim communibus conceptionibus habentibus vim legis a natura, determinando per electionem auctoritatem habentis, veniunt propositiones minus communes habentes vim legis ab ipsa determinatione artis gubernativae, quae a naturali lege proficiscitur.
IV. Si autem actus praeceptos vel prohibitos a pure positiva lege intuitus fueris, videbis quod, dum conditur lex positiva, determinatur ius naturale ad positivum ut forma ad materiam. Ex hoc enim quod abstinentia a carnibus et lacticiniis etc., iure ponitur esse ieiunium, supponitur virtuti temperantiae talis actus, et vitio intemperantiae contrarius actus: et sic determinatur forma virtutis temperantiae ad talem materiam. Et si huic iunxeris quod formale in virtute est de iure naturae, ut in quaestione praecedente3 habitum est; clarum erit quod iuxta istam determinationem ius positivum determinat naturale ut formam ad materiam.
V. Et scito quod haec tria quae diximus, licet sic ordinata videantur quod prius natura est determinatio materiae specialis sub communi, deinde applicatio formae [virtutis] vel vitii ad materiam, tertio est vis legis: nam prius est constituere hos actus esse virtuosos vel vitiosos, quam praecipere vel prohibere illos: - si diligenter tamen considerata fuerit differentia inter intellectum practicum et speculativum, et inter mala ex se et quia prohibita; apparebit quod secundo loco est vis legis, quae praecipiendo constituit bona, et prohibendo mala; et sic tertio loco fit applicatio virtutis ad materiam. Et quoniam commune formale respectu specialis est; et in ipsa determinatione communis ad speciale gubernatoris arte auctoritative facta, applicatio formae virtutis ad materiam consistit; consequens est quod, dum Auctor ius positivum a naturali originari dicit per modum determinationis quo ars formam communem ad specialem determinat, nihil dictorum praetermisit; sed dicta omnia sub illo determinationis modo conclusit, quo et speciale formali quodam fluxu a communiori, et4 materiale a formali derivatur.
VI. Ad obiecta autem5 dicitur quod aliud est loqui de communi, et aliud de eodem universaliter distributo: nam in primo sophisma Consequentis, ad minus commune determinate descendendo, committitur; in secundo, non. Lex autem naturae, relata ad ius positivum, non communis universaliter distributi, sed communis indefinite rationem habet. Verbi gratia, non est lex naturae quod malus puniatur omni poena, sed quod puniatur indefinite. Et ex hoc cessat secunda obiectio. Meminit autem artificialium, quia determinatio ista per rationem et electionem fit, dum arte gubernativa fit, sicut et alia artificialia.
VII. In eodem secundo articulo nota quod quid est iuris pure positivi, ex V Ethic., scilicet quod a principio nihil differt: ut ex eo scias discernere quando aliquid est solum de iure positivo, et quando de iure naturae vel gentium.