Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Articulus I: Utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter

Omissis articulis primis quaestionis octogesimaenonae, in tertio articulo dubium occurrit ex Scoto, in XXI distinctione II Sent., tenente quod in statu innocentiae potuit homo peccare venialiter, absque mortali peccato. Arguitque quadrupliciter ad hoc. Primo, quia donum originalis iustitiae non perfectius coniungebat hominem ultimo fini, quam quaecumque gratia gratum faciens coniungit nunc viatorem. Sed cum gratia quacumque viatoris nunc stat veniale peccatum: quia si dixerimus quia peccatum non habemus, etc. Ergo.

Praeterea, Adam tunc potuit committere veniale ex genere, puta dicere verbum otiosum. Ergo.

Praeterea, sequeretur quod mortale et veniale aeque repugnarent rectitudini status innocentiae. Quia utrumque est ei impossibile, et corrumperet eum.

Praeterea, ab extremo ad extremum non fit transitus nisi per medium. Sed veniale medium est inter iustitiam et mortale. Ergo.

II. Ad primum horum dicitur quod peccat secundum non causam ut causam; et secundum Figuram dictionis, mutando sic vel plura in magis, vel e converso. Iustitia enim originalis, non quia magis, sed quia sic, vel pluribus modis, coniungebat ultimo fini, repugnat peccato veniali: quia sic coniungebat ultimo fini, ut omnino inferius infallibiliter ordinaretur sub suo superiore. – Et cum contra hanc rationem instat Scotus, quia peccatum veniale committitur etiam in parte superiori, ut patet de primis motibus infidelitatis: patet responsio ex littera, scilicet quod ipsa pars superior, ut habens motus indeliberatos, habet rationem inferioris respectu sui ipsius ut deliberans est. Unde per inferius et superius hic non ipsae partes animae intelligendae sunt, sed officia. Ita quod ille status habeat quod, quandiu supremum officium Deo suberat, inferiora officia cuiuscumque partis infallibili ordine recte superiori officio subdebantur. Unde Scotus ab officio ad portionem animae declinavit. Et quoniam haec doctrina, ut patet in littera, ex Augustino, XIV de Civ. Dei, est, recte sic exponitur: quia apud ipsum inferius et superius officio distinguuntur.

Ad secundum dicitur quod Adam in illo statu non potuit dicere verbum otiosum, propter rationem dictam, antequam peccasset mortaliter.

Ad tertium, negatur sequela. Et ad probationem dicitur quod, licet utrumque sit ei impossibile; mortale autem, ultra hoc, est corruptivum illius status, veniale autem non; ut in littera dicitur, in responsione ad tertium.

Ad quartum dicitur quod maior est vera, ubi est vere medium essentialiter ordinatum. Veniale autem non est medium secundum veritatem, sed extremum: sub malo namque, et peccato, et huiusmodi, clauditur utrumque peccatum, mortale scilicet et veniale. Iustitia autem est sub altero extremo, scilicet bono, recto, et huiusmodi.

Articulus II: Utrum angelus bonus vel malus possit peccare venialiter

Articulus III: Utrum primi motus sensualitatis in infidelibus sint peccata mortalia

Articulus IV: Utrum peccatum veniale possit esse in aliquo cum solo originali

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work