Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Articulus I: Utrum macula maneat in anima post actum peccati
In articulo utroque quaestionis octogesimaesextae, dubium occurrit ex Scoto, in XIV distinctione IV Sent.1, volente quod macula non sit privatio, sed relatio rationis in anima obiecta divino intellectui et voluntati ut ordinata ad poenam correspondentem peccato. Et quod non sit privatio, probatur dupliciter. Primo, quia privatio coniunctionis ad Deum per gratiam vel caritatem, non suscipit magis et minus. Macula autem, qua peccator post peccatum dicitur peccator, suscipit magis et minus: est namque unus magis peccator altero, et seipso nunc quam prius. Ergo.
Secundo, quia macula summi odii A, et summus inordinatus amor A, repugnant. Ergo macula unius peccati expelleretur per aliud. Quod est falsum.
II. Quod autem macula sit relatio rationis, probatur auctoritate Augustini, super illud Psalmi, Beati quorum remissae sunt iniquitates2, ubi vult quod peccata videri a Deo est illa ad poenam imputari; tegi autem est ad poenam non reservare, seu nolle punire. Ex quo patet quod nihil aliud est hunc remanere peccatorem, quam reservari seu ordinari ad poenam per actum divinae voluntatis. – Et confirmatur, inquit, ex eo quia in offendente principem, post non remanet aliquid in eo quo dicitur inimicus; sed relatio rationis in ipso obiecto voluntati domini ordinantis ipsum ad poenam.
III. Ad evidentiam huius difficultatis, non oportet aliud iacere fundamentum quam id quod in littera positum est in primo articulo, in responsione ad tertium: scilicet quod macula non significat puram privationem, sed privationem in ordine ad causam, idest ad peccatum a quo causatur. Ex hoc enim solvuntur omnes difficultates accidentes in re. Licet enim privatio coniunctionis, similitudinis, refulgentiae, gratiae, caritatis, non suscipiat magis et minus3, quia consistit in facto esse; causa tamen eius, scilicet peccatum, suscipit magis et minus. Ac per hoc macula, quae significat privationem non absolute, sed ut ex peccato, suscipit magis et minus non in se, sed in causa. Et ex hoc provenit quod iste est magis maculatus, eadem macula specie, altero, et magis peccator altero, post actus peccatorum. Et hoc sufficit: et solvit rationes Scoti et Aureoli allatas a Capreolo, in XIV distinctione Quarti4.
Ad secundam autem rationem Scoti, negatur assumptum. Mille enim peccatorum maculae ad invicem, nec aliqua alicui peccato, contrariantur: quoniam ex parte aversionis peccatorum consurgunt, unde non est contrarietas.
IV. Positio autem Scoti5 falsa, et non probata est. Falsa quidem, quia peccator, ut sic, non est a voluntate divina: immo Altissimus odio habet peccatorem. Ordinatio autem ad poenam est a voluntate divina. Ergo.
Praeterea, peccator, ut sic, est peccator malo ex peccato relicto: quia esse peccatorem est esse malum. Sed ordinari ad poenam est bonum: cum sit a Deo. Ergo.
Patet praeterea quod inerudite haec omnia confunduntur a Scoto, scilicet macula, reatus, et ordinari ad poenam a Deo. Peccatum enim prius facit et relinquit hominem dignum poena, quod est reatus, quod est malum apud Dionysium, IV cap. de Div. Nom.6, dicentem quod puniri non est malum, sed fieri poena dignum; et deinde a divina iustitia ordinari ad poenam. Ideo enim ordinatur ad poenam, quia poena dignus; et non e converso. Unde, ut patebit7, peccatum ex parte aversionis relinquit maculam et reatum, quorum primum est privatio ut ex peccato, secundum est relatio rationis; et tertio advenit quod Scotus dicit. Unde concesso quod ex parte Dei, ut Augustinus dicit, tegere sit non imputare; sophisma manifeste est Consequentis, immo Impertinentis, inferre, Ergo iste est peccator ex imputatione. Iste namque est peccator non ex eo quod se tenet ex parte Dei, sed ex eo quod se tenet ex parte sui; iuxta illud Osee8: Perditio tua, Israel, ex te, salus autem ex me. — Confirmatio quoque exempli non valet: quia in hoc offendente remanet relatio inimicitiae et dignitatis poenae, absque omni actu offensi.
V. Et haec dicta sint de macula qua formaliter Socrates, postquam peccavit, ante poenitentiam, dicitur et est peccator, seu malus malo culpae. Oportet enim privativum esse quo aliquis est malus et peccator: quia malum privatio est, et peccatum privativum aut privatio est. Et haec est ratio fundamentalis huius. Et scito quod macula sumitur dupliciter: primo, pro privatione coniunctionis ad Deum, ex peccato; secundo, pro privatione nitoris. Et si hoc secundo modo sumitur, non est id quo formaliter post actum dicitur quis peccator, sed effectus eius: est namque peccator privatione conversionis ad Deum, quam sequitur detrimentum nitoris, ut in littera dicitur. Sed primo modo, est qua formaliter dicitur peccator. Et sic eam suscipit Magister Sententiarum, XVIII distinctione Quarti: contra quem etiam arguit Scotus.
Veruntamen si quis diligenter attenderit, videbit utrobique unam solam privationem diversis rationibus diversimode significatam. Anima namque Deo iuncta per caritatem, conformatur Deo, convertitur ad illum, coniungitur illi, illuminatur ab illo, fulget ex illo. Et per oppositum, privatio coniunctionis ex peccato, opposita facit, et elongatio, dissimilitudo, aversio, maculaque dicitur. Propter quod dicendum est quod, licet Auctor maculam a propria nominis significatione declaret, intendit tamen maculae nomine illam privationem, ut ex actu, qua formaliter peccator dicitur post actum peccator. Cuius signum est quod, de effectibus peccati tractans, tres tantum numerat, corruptionem boni, maculam et reatum9. Et constat quod a peccati effectu peccator post actum dicitur. Et non a primo declarato, nec tertio. Igitur a secundo. Et haec dixerim, ne videamur digressi.
Quia ergo formale significatum maculae est quo formaliter peccator post actum dicitur peccator; quia privatione coniunctionis ad Deum, ut ex peccato, est et dicitur peccator; quamvis maculae nomen exprimat hoc secundum quendam specialem effectum, scilicet remotionem nitoris: ideo non est alius effectus peccati quaerendus, quo quis sit peccator post actum. — Et confirmatur. Quia sicut, dum actu peccat, dicitur malus et peccator aversione actuali; ita post, aversione remanente, quae nil aliud est quam privatio conversionis ad Deum ex peccato.