Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Articulus I: Utrum peccatum diminuat bonum naturae
Articulus II: Utrum totum bonum humanae naturae possit auferri per peccatum
Articulus III: Utrum convenienter ponantur vulnera naturae ex peccato consequentia, infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia
In articulo tertio eiusdem octogesimaequintae quaestionis, dubium occurrit circa vulnera humana, quoad duo. Primo, quomodo vulnera ista consistant in destitutione virium animae a proprio ordine naturali ad virtutem. Quia in articulis immediate praecedentibus1 dictum est quod peccatum nullum naturae bonum tollit, sed minuit tantum habilitatem per appositionem. Haec enim sibi invicem adversantur, tollere ordinem naturalem potentiae ad bonum; et nihil tollere, sed impedimentum apponere.
Secundo, quomodo ordo iste est naturalis, et tamen non remanet in viribus animae sibi derelictis. Quod enim est naturale alicui, non removetur ab eo ex eo quod sibi relinquitur, sublato supernaturali bono: immo in naturalibus relinquitur. Repugnare ergo videtur naturalitas talis ordinis non-remansioni eiusdem in natura sibi ipsi derelicta.
II. Ad primum horum dicitur quod ipsa destitutio virium animae ab ordine debito, nihil aliud est quam diminutio habilitatis ad bonum virtutis propter oppositum impedimentum. Sublato namque originalis iustitiae freno, partes ad propria habiles redditae sunt, et ex hoc ipso minus habiles ad bonum virtutis: ex hoc quippe redditur anima minus habilis ad unum contrariorum, quod magis inclinatur in reliquum. Et sicut actuale peccatum est dispositio et impedimentum cuius appositione minuitur habilitas ad bonum virtutis; ita pronitas uniuscuiusque partis animae in proprium, quae est materiale in peccato originali, est impedimentum cuius appositione habilitas ad virtutem minuta est. Et talis diminutio destitutio virium in littera dicitur: non quod sint destitutae omnino ab ordine naturali ad virtutem, sed quia sunt destitutae ab integritate illius naturalis ordinis, quod est esse diminutam habilitatem ad virtutem. Unde nulla est repugnantia inter praecedentia et praesentem articulum.
Et scito quod vulnera ista in destitutione dicta consistentia, dupliciter possunt considerari. Primo, ex parte nostri, ut scilicet ex nostro peccato consurgunt. Et sic, quia prior est in peccato conversio quam aversio, prius est impedimentum pronitatis animae ad malum, quam destitutio a bono. – Secundo, ex parte deserentis gratiae. Et sic est contrarium: nam prius ad ablationem gratiae sequitur destitutio virium a bono virtutis, et sic ipsae destitutae tendunt in propria. Et quoniam in peccato originali primum locum tenere videtur privatio gratiae, ideo vulnera ista, ut insunt ex peccato originali, inflicta sunt sic quod primo appositum est impedimentum peccati originalis, scilicet privationis iustitiae originalis debitae in nobis; et deinde destitutae sunt vires ab ordine ad bonum; et tertio, pronae2 sunt ad malum.
III. Ad secundum3 dicitur quod, cum natura humana secundum corpus sit naturaliter composita ex contrariis elementis, et secundum animam sit composita ex contrariis appetitibus; quemadmodum mors et naturalis est, et cum hoc poena peccati originalis, ut in quinto et sexto articulis patet; ita inordinatio animae est et naturalis, et poena peccati originalis. Utrobique namque insurgit infirmitas ex hoc quod contraria tendunt in propria, nec plene subduntur harmoniae debitae, sed ab illa exorbitant. Et hoc ex hoc ipso quod contraria sunt, naturaliter natum est provenire: et ex hoc quod sublatum est iustitiae originalis donum, prohibens talem exorbitantiam, provenit. Cum quibus tamen stat quod, quia harmonia virium animae est secundum naturam rationalem, dissonantia autem contra eandem, merito dici potest quod ordo virium animae ad virtutis bonum, a quo destitutae sunt, est naturalis.
Est igitur humana natura sibi derelicta, sublata originali iustitia, vulnerata, ac per hoc infirma, in naturalibus, idest in his quae sunt secundum naturam, idest in habilitatibus ad virtutis bonum, et hoc per appositionem: integra autem in naturalibus, idest in natura et his quae sunt a natura, idest principiis et potentiis, et in ordinationibus ex parte subiecti, quia nihil per subtractionem ablatum est. Et hoc modo in natura sibi derelicta remanere naturalia sufficit, et salvari integra. – Est quoque natura humana vulnerata et infirma secundum naturam rationalem ut sic; est autem in naturalibus integra secundum utriusque mixtionem naturae, rationalis scilicet et sensitivae. – Et est, tertio, natura humana vulnerata et infirma secundum naturam donatam gratia iustitiae originalis.
Et scito quod haec vulnera, ut sic, sunt credita, sicut et peccatum originale. Secundum namque naturam absolute, imperfectiones quaedam sunt ex necessitate materiae, quia scilicet composita est ex contrariis; ut in IV Contra Gent., cap. LII, patet.
IV. In eodem articulo tertio quaestionis octogesimaequintae, dubium occurrit quomodo vulnera hic ponantur effectus peccati, cum superius4 dictum sit quod concupiscentia, quae importat haec vulnera, est ipsum peccatum originale: nihil enim sui ipsius effectus.
Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod haec vulnera non tractantur ut sunt peccati originalis, sed in communi ut sunt peccati. Constat autem ea non esse ipsa peccata, sed effectus.
Secundo, quod etiam ut sunt peccati originalis, cum materialiter et ex consequenti in peccato originali concupiscentia se habeat, ut in qu. LXXXIII, art. 2, ad 4, dictum est; et concupiscentia importet primo pronitatem ad propria, vulnera autem destitutionem a bono virtutis; sunt effectus peccati originalis formaliter et principaliter sumpti. Ex privatione namque iustitiae originalis concupiscentia subsecuta est in potentiis animae, cum vulneribus.