Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Articulus I: Utrum originale peccatum sit magis in carne quam in anima

Articulus II: Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis

In articulo secundo octogesimaetertiae quaestionis, dubium occurrit circa principalem conclusionem, ex duplici capite. Primo, ex Scoto, in XXXII distinctione Secundi, ex eo quod essentia animae, ut essentia, non est susceptiva culpae. Non igitur in ea est primo peccatum originale.

II. Secundo, ex Auctore, quia conclusum est in articulo tertio quaestionis praecedentis, quod sola privatio originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in peccato originali. Ex hoc namque sequitur quod peccatum originale formale aut est in sola voluntate, aut est in ea principaliter. Probatur sequela: quia iustitia originalis, qua voluntas subdebatur Deo, erat aut in sola voluntate, aut in ea principaliter. – Et confirmatur. Quia voluntas est praecipuum in mente subiecta Deo, et praecipuum in mente non subiecta Deo: propter quod ex parte eius sumpta est causa et formalitas peccati originalis in quaestione praecedente. Ergo in voluntate est principaliter, et non in essentia animae. – Et haec confirmatio est etiam directe obiectio contra responsionem ad secundum et tertium huius articuli, et ad secundum sequentis articuli. Si namque ex parte voluntatis est causa originalis iustitiae et peccati, non ergo primordialiter et principaliter est in essentia; nec ab essentia, generationis et perfectionis ordine, ad voluntatem derivatur.

III. Ad primum horum, negatur quod essentia animae, ut essentia, idest ut distincta contra potentias, non sit capax culpae. Et declaratur hoc. Quia anima secundum essentiam, cum sit rationalis, et primum principium ac subiectum actuum moralium malorum, oportet esse subiectum culpae mediatum, mediante scilicet potentia: ita quod potentia est subiectum quo, et anima subiectum quod; iuxta illud III de Anima, De parte autem animae qua intelligit et sapit anima. Et si anima esset absque media potentia principium culpae actualis, immediate esset capax culpae actualis. Tota ergo ratio quare essentia animae non est subiectum actualis culpae, est quia mediante potentia illam habet: et non incapacitas eius respectu culpae. Si igitur est aliqua culpa ad quam non requiritur mediatio potentiae, per seipsam subiectum illius esse potest. Et quia culpa originalis est huiusmodi, quoniam per originem et non per actum proprium habetur, relinquitur quod culpae originalis anima secundum essentiam capax sit, ut in littera monstratur.

IV. Ad secundum dicitur quod voluntas non est causa principalis originalis iustitiae aut peccati simpliciter, sed inter partes animae: ut patet ex ratione in littera reddita in allegato articulo, quia scilicet ipsa voluntas est motiva omnium animae partium in finem. Obiectiones autem procedunt ac si voluntas esset prima causa simpliciter in anima.

Privatio quoque originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, quae est formale in peccato originali, non sumitur pro privatione iustitiae originalis in voluntate praecise: sed pro privatione iustitiae originalis in ipsa voluntate, et praecedentibus naturaliter eam. Dictio namque exclusiva non excludit a concomitantibus et praesuppositis, ut patet. Unde et Auctor non dixit quod privatio iustitiae originalis in voluntate, sed per quam voluntas subdebatur Deo: haec enim claudit in se primordialem privationem in essentia usque ad voluntatem; et haec est formale in peccato originali. Putandum est enim quod, sicut gratia et caritas in anima, in ordine ad meritum vel demeritum, pro eodem computantur; et cum hoc quod gratia est causa caritatis secundum se, stat quod voluntas, in qua est caritas, est conservativa et destructiva gratiae ex parte nostri, quia ipsa est prima pars animae: ita in proposito iustitia originalis in anima, pro quanto ex ea manat voluntatis subiectio, non ponit in numerum cum eius in voluntate effectu; et cum hoc quod illa est huius causa secundum se, voluntas dicitur causa, quia ab ipsa ex parte nostri dependet conservari et desinere iustitiae totius. Et simile est de privatione opposita.

Et per haec patet solutio obiectorum. Voluntas enim non est simpliciter, sed ex parte nostri, seu inter partes animae, posita est causa iustitiae et peccati originalis. Essentia autem ponitur causa simpliciter ex parte rei secundum se. – Et licet voluntas sit in supremo animae praecipuum inter partes animae in movendo ad actum, si tamen in ipso supremo voluntas ad essentiam comparetur, inferior invenitur.

De tertio et quarto articulis eiusdem quaestionis, nihil nunc necessario scribendum occurrit.

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work