Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Articulus I: Utrum primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros

In articulo primo quaestionis octogesimaeprimae, dubium primo novitiorum occurrit, quo pacto stat declaratio Auctoris de modo quo originale peccatum traducitur. Proportionalis namque similitudo de peccato membri ac voluntatis moventis illud, et huius hominis ad primum parentem generantem ipsum, inconsona est. Nam quia voluntas membrum quod est, movet ad executionem culpae, ideo membrum culpae particeps fit. Generans autem non movet generationis motione hunc hominem existentem, ad culpam: sed facit hunc hominem esse cum tali defectu, quo non fit participatio culpae, sed poenae vel defectus potius.

II. Ad hoc dicitur quod similitudo consonat, et optime declarat intentum, si attendimus ad illud quod est per se. In motione enim membri a voluntate, per se fit quod membrum constituitur in hoc quod est esse instrumentum voluntatis ad tale opus: et ex hoc ipso, supposito quod sit capax culpae, instrumentum illud culpae fit particeps. Et similiter in generatione huius hominis ab Adam, per se fit quod hic homo constituitur in hoc quod est esse membrum Adae ut capitis: ex hoc namque quod per semen ab ipso generatur, eius membrum fit; adeo quod, si aliter generaretur aut fieret, non esset eius membrum. Ex hoc autem quod eius membrum est, supposito quod susce-ptivum culpae, particeps fit culpae, et non solum poenae. Generativa ergo motio respondet motioni imperativae in hoc quod est utramque constituere motum in hoc quod est esse aliquid moventis, ut sic possit ei imputari ad culpam, praesupposita eius capacitate.

Quod autem ibi membrum praesit, et hic non, nihil efficit: immo proportionalitatem adiuvat. Quia sicut ad culpam actualem movet praeexistens; ita movens ad culpam originalem, movet, idest ducit de potentia ad actum, non praeexistens. Contra rationem namque eius quod oritur, est praeexistere.

III. In eodem articulo, adverte quod Auctor positionem quam in II Sent., dist. XXX, secutus est, licet non totaliter, arguere videtur: si tamen diligentius consideretur littera, dum arguitur insufficientiae secunda via, positio illa olim sua reprehenditur. Nam ibi tenuit peccatum originale contrahi per originem sicut podagram vel stoliditatem, redundante in formam conditione materiae; et habere rationem culpae propter voluntatem parentis. Hic autem licet de isto voluntario non fiat mentio referendo illam opinionem, subintelligitur tamen, ut puto, tanquam commune confessum ab omnibus, quod hoc est voluntarium aliena voluntate. Reprehenditur autem haec positio tanquam insufficiens, quia non salvat rationem voluntarii etiam aliena voluntate, sic quod sufficiat ad rationem culpae in hoc genito. Quoniam totum hoc quod illa positio dicit acceptatum, verificatur de Socrate secundum se: est namque secundum se habens conditiones formae coaptatas materiae conditionibus, voluntarie Adae voluntate contractas ab eo. Et tamen defectus iste non est culpa Socratis secundum se. Quia ergo oportet ad salvandum voluntarium requisitum ad culpam huius absque propria voluntate, ponere hunc hominem esse aliquid alienae voluntatis, ut sic sit voluntarius defectus voluntate propria non secundum se, sed secundum quod membrum alterius, a quo inchoat haec culpa; et hoc non positum est a praedictis positionibus: ideo arguuntur. Et ponitur alia via, qua salvatur sufficienter ratio voluntarii per hoc quod ponitur in Socrate hoc peccatum ut est membrum Adae, et ex consequenti in ipso secundum se.

IV. In responsione ad tertium in eodem articulo, nota quod culpam esse virtualiter in semine, accipiendum est concomitanter, et non principaliter: in semine namque est virtualiter natura humana, quam concomitatur culpa originalis. Ita quod non oportet aliquam intentionalem qualitatem in semine fingere, qua productivum sit culpae. Hoc enim nec somniavit Auctor: cum culpa nihil entitatis sit, et concomitanter fiat, et sufficiens sit semen decisum a natura destituta iustitia originali. – Verba autem Auctoris in Qu. de Malo, qu. IV, art. 1, ad 9, non significant oppositum: sed quod privatio iustitiae originalis in semine, illo modo quo in semine salvatur ex defectu, spectat ad genus moris virtualiter, non quia est actu moralis, sed quia tendit ad morale peccatum, et sic ista privatio est quaedam intentio mali moralis, et malum morale est in ea intentionaliter, sicut color in aere et anima in semine. Et tenet similitudo quoad hoc, quia intentio ordinatur ad illud cuius dicitur intentio: non quoad esse entia positiva, cum hoc de privatione dici non possit, etiam si fingendi detur licentia.

Et haec de ista materia dicta sufficiant: quoniam evacuant omnes difficultates necessarias.

Articulus II: Utrum peccatum primi parentis transeat per originem in omnes homines

Articulus III: Utrum, si aliquis ex humana carne formaretur miraculose, contraheret originale peccatum

Articulus IV: Utrum, si adam non peccasset, eva peccante, Filii originale peccatum contraherent

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work