Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Articulus I: Utrum diabolus sit homini directe causa peccandi
In articulo primo quaestionis octogesimae, dubium occurrit circa propositionem in littera positam, scilicet: Esse causam directe alicuius actus non contingit nisi per hoc quod proprium principium illius actus movet ad agendum. Aut namque haec propositio intelligitur absolute, ut sonat, scilicet, Nihil est directe causa actus nisi etc.: aut limitate ad actum alterius, propter materiam subiectam de qua est sermo, causa scilicet extrinseca quod homo peccet. Si primo modo, obstat illi illa maxima, Deus potest supplere vicem causae secundae. – Si secundo modo, obstat littera, quae principium actus voluntarii, voluntatem scilicet, ad agendum moveri subiungit non solum a Deo, sed a se: si enim de extrinseco tantum motore esset sermo in illa propositione, ipsummet non connumeraretur subsumendo.
II. Ad hoc dicitur quod neutro modo propositio litterae intelligitur. Quod enim non intelligatur primo modo, patet ex hoc quod nullum principium mere naturale esset causa directe actus proprii: eo quod nullum tale movet seipsum ad agendum. Si enim ad causandum directe actum, exigitur quod moveat ad agendum proprium illius actus principium; absque ulla ambiguitate sequitur quod nec calor sit directe causa calefaciendi, nec frigus frigefaciendi, nec lux illuminandi, etc. – Quod vero nec secundo modo intelligatur, ex ipsa subsumptione patet. Quamvis namque diceret quispiam quod ad bonitatem doctrinae addidit Auctor etiam voluntatem moveri a se; si tamen formaliter contextus litterae conspiciatur, apparebit quod est vera et formalis subsumptio. Ac per hoc, oportet maiorem propositionem communem esse ad causas intus et extra. Et vere sic est. Intendit igitur Auctor quod ad esse directe causam actus qui est alicuius actus, sive illud aliquid sit idem sive diversum a causa, exigitur quod causa proprium principium illius actus moveat ad agendum. Ita quod in hac propositione duo continentur. Alterum quod supponitur, scilicet actum existere alicuius principii executivi: et per hoc includuntur omnia principia propria actuum tam naturalium quam animalium. Alterum quod docemur, scilicet quid requiratur ad esse causam directe actus existentis ab aliquo principio executivo. Et discimus quod exigitur quod moveat illud proprium principium ad agendum, sive hoc sit idem cum illo principio executivo, sive diversum. Est igitur sensus propositionis quod, praesupposito quod actus sit alicuius principii principiantis ipsum executive, ut calor calefacit, oculus videt, voluntas vult, et huiusmodi; ad hoc quod aliquid, sive idem sive diversum, sit causa directe calefactionis, visionis, volitionis illius, ultra illud principium non absolute, sed inquantum est causa executiva; oportet quod moveat principium illud exequens ad agendum. Et hunc sensum insinuant verba litterae in ly alicuius: non enim ly alicuius cadit supra ly actus, sed cadit supra subintellectum principium; ac si dixisset, actus qui est alicuius.
Et per hoc solvuntur obiectiones. Nam neque naturalia principia excluduntur a directa causalitate executiva actuum; nec omnipotentiae divinae aliquid adimitur. Oportet enim, si ipsa causat actum meum, quod me moveat ad agendum: quamvis actus qui esset meus, posset sine me causare.