Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Articulus I: Utrum actus peccati sit a Deo
In articulis primo et secundo quaestionis septuagesimaenonae, arduum occurrit dubium, in doctrina praecipue Auctoris, quomodo possunt haec duo simul stare, quod actus peccati sit a Deo, et defectus concomitans nullo modo sit a Deo, sed a causa creata sola. Et quamvis multae afferantur in xxxvii distinctione II Sent.1, in Capreolo, ex Aureolo et Durando obiectiones; duae tamen solummodo afferendae sunt, quibus discussis, omnia, ut puto, propria clara erunt. Prima est ex parte habitudinis entitatis positivae actus ad deformitatem peccati. Secunda, ex parte habitudinis entitatis positivae actus ad causam effectivam.
II. Ex prima igitur via est talis difficultas. Deformitas peccati est privatio contrariae rectitudinis positivae speciei moralis vitii inhaerentis actui substrato. Ergo necessario causatur a causante illam positivam speciem moralis vitii in substrato actu. Ergo causatur a Deo, si ab ipso causatur omnis positiva entitas actus peccati. Antecedens declaratur resumendo quod in peccato sunt tria, actus, species moralis vitii, et deformitas2; verbi gratia, in intemperantia sunt tria, actus interior vel exterior, entitas positiva reposita in specie intemperantiae, afficiens actum, et deformitas privativa: et cum constet quod entitas intemperantiae est contraria entitati temperantiae, ut frigus calori; et quod ad unum contrarium positum in aliquo, necessario sequitur privatio alterius contrarii in eodem, ut ad positum frigus in manu sequitur privatio caloris in eadem; ac per hoc, ad oppositam entitatem intemperantiae in actu, sequitur privatio temperantiae in eodem; et quod in hac privatione consistit deformitas peccati intemperantiae, quia consistit in privatione rectitudinis debitae inesse substrato actui, constat enim quod rectitudo debita inesse actui substrato intemperantiae, est rectitudo temperantiae. Consequentia autem probatur inductione et ratione. Inductione quidem, quia discurrendo nullam invenimus instantiam, quin efficiens unum contrariorum in aliquo, privet consequenter reliquo illudmet subiectum: ut patet in calefaciente, dealbante, et aliis. – Ratione autem, quia agens, quantum dat de esse, tantum dat de privatione contrarii illi esse. In cuius signum, agens, quando non potest privare subiectum contrario, non dat illud intentum esse: calefactivum namque non calefacit, si non potest calefactibile privare frigore. Eiusdem enim rationis est ponere unum contrariorum in aliquo, et privare illud altero, quamvis differenti gradu et modo: quia ponere est principaliter et per se, privare vero ex consequenti et per accidens.
III. Ex secunda vero via3 difficultas talis est. Actus peccati, quoad suam moralem entitatem, est a Deo mediate. Ergo potest esse ab eodem immediate. Ergo potest Deus immediate causare peccatum, et peccare, inquit Durandus4, quantum videt. – Antecedens est conclusio Auctoris. – Prima vero sequela patet per illam maximam: Quidquid potest Deus mediante causa secunda effectiva, etc. – Secunda autem, quoad primam, probatur. Quia ipsa privatio, in qua consistit malum peccati, pertinet ad speciem actus consequenter, ut etiam in littera dicitur, in responsione ad tertium5; et sequitur inseparabiliter ad eam absolute, ut etiam ex supradictis6 patet. Sunt namque quidam actus secundum suam speciem absolute mali, qui non possunt bene fieri, ut negare Deum, odio habere Deum, quae omnino sunt indispensabilia: et ipse Deus seipsum negare nequit, ut Apostolus dicit, II ad Tim.7 – Quoad reliquam demum partem, scilicet, Ergo potest peccare, probatur. Quia omnis defectus culpabilis imputatur agenti immediate habenti dominium super actum, et non ignoranti.
IV. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod peccatum morale, de quo solo est sermo, claudit tria: scilicet actum, speciem moralem, et deformitatem. Et de duobus extremis, scilicet de actu absolute, et de deformitate, non est dubium. Sed de specie, idest actu specificato malitia morali, quaestio est an sit a Deo. Propter quod tria agenda sunt: primo, quomodo se habet actus malus moraliter ad deformitatem peccati; secundo, quomodo se habet ad agens8; tertio, satisfiet obiectis9. Quoad primum, quia peccatum constat ex conversione ad obiectum contrarium obiecto virtutis, et ex aversione a lege, sunt in peccato duae malitiae: primo, malitia ex obiecto; secundo, malitia in ipsa privatione observationis legis. Prima est positiva, et in certo entis genere: quia mala moralia species entium sunt, ut praedictum fuit10. Secunda est privativa: et est ipsa deformitas peccati, in qua consistit ratio mali simpliciter. Ad primam necessario sequitur secunda: ad odium namque et negationem Dei absolute sumpta, secundum has proprie species formaliter sumptas, consequitur necessario privatio observationis legis, ita quod oppositum non est intelligibile. Et hoc est quod communiter dicitur, quod sunt quidam actus specifici in moralibus qui sunt secundum se mali, et non possunt bene ulla ratione fieri. – Haec de primo.
V. Quoad secundum, quia de ratione peccati moralis est voluntarium voluntate mala: – oppositum enim non est intelligibile: nec morale enim absque voluntario intelligi, nec peccatum morale absque moraliter peccante potest, cum peccare nihil aliud sit quam aliquem voluntarie declinare: – quia, inquam, de ratione peccati moralis est voluntarium voluntate mala moraliter, oportet ut de ratione peccati moralis sit esse a voluntate deficiente; ac per hoc, impossibile sit ipsum esse a Deo immediate. Et si huic adiunxeris quod dictum est11, scilicet quod conversio actus mali parit necessario aversionem, videbis quod de ratione talis conversionis est etiam voluntarium voluntate deficiente; ac per hoc, impossibile sit ipsam esse a Deo immediate. Et vere sic est. Nam actus malus, puta odium vel negatio Dei, secundum suam moralem speciem, et includit ly voluntarium directe, et ly voluntate deficiente ex consequenti: sicut ipse actus est secundum se essentialiter voluntarius, deficiens autem ex consequenti. VI. Ex hoc autem quod de ratione talis actus est esse ab agente deficiente, sequitur quod, pro quanto est ab agente, sit a Deo, primo agente; pro quanto a deficiente, non sit a Deo. – Sequitur secundo, quod dicere deformitatem peccati comitari actum talem absolute, et dicere ipsam comitari talem actum ut est ab agente deficiente, idem est: quia de ratione talis actus est esse ab agente deficiente. – Sequitur tertio, quod non est idem concurrere ad talem actum secundum id quod habet ab agente ut sic, et secundum id quod habet ab agente ut deficiente: sicut non est idem esse agens et esse deficiens, nec esse ab agente et esse a deficiente. – Ex quo sequitur quartum, quod non valet: A est causa actus moralis mali secundum suam speciem, Ergo est causa peccati seu deformitatis. Sed bene valet: A est causa deficiens actus moralis mali secundum suam speciem, Ergo est causa peccati et deformitatis. Quia deformitas, et completa ratio peccati, sequitur ad speciem mali moralis ut est ab agente deficiente; et non ut est ab agente.
VII. Ex his autem habes quod, cum actus moralis malus secundum suam speciem, possit dupliciter distingui: primo, ut sumptus absolute distinguatur contra seipsum sumptum ut est ab agente deficiente, dicendo quod species moralis mali sumitur dupliciter, absolute, et ut est a libero arbitrio humano: et sic distinguunt quidam, dicentes quod deformitas consequitur actum malum moralem non absolute, sed ut est a libero arbitrio; et propterea deformitas actus non est a Deo, quia non sequitur ipsum absolute: – verius tamen distinguitur secundo modo, scilicet ut absolute sumptus distinguatur contra seipsum ut est ab agente ut sic: quia absolute sumptus vindicat sibi duo, scilicet quod sit ab agente, et sit a deficiente; ac per hoc, cum sumitur ut est ab agente ut sic, sumitur quasi secundum quid. Vel, et in idem redit, distinguatur sic actus moralis malus secundum suam speciem, dupliciter: primo, absolute, seu simpliciter; secundo, secundum id quod habet perfectionis. Et primo modo, sequitur ad eam deformitas: secundo, non. Primo modo, est ab agente deficiente: secundo, ab agente tantum, ac per hoc a Deo. Et sic totum oppositum videtur esse eius quod illi dicunt. Comparavi tamen utramque viam in veritate, dicendo verius secundo modo distingui: quia ad bonum sensum salvari creditur, ut patebit12. Quod autem haec sint de mente Auctoris, ex hoc loco patet, ubi, in responsione ad tertium, articulo secundo, dicitur quod defectus, qui dicitur non esse a Deo, pertinet ad speciem actus consequenter. Quid clarius? Si consequitur ad speciem actus tanquam pertinens consequenter ad eam, igitur ad eam simpliciter consequitur. – Haec de secundo.
VIII. Quoad tertium13, primae rationis in oppositum negatur antecedens14. Nam unum contrarium directe privat reliquo, ex ea parte qua est illi contrarium. Vitium autem virtuti contrariatur ex parte conversionis: quia ad contraria obiecta convertuntur. Et sic vitii species in actu posita, privat, per se loquendo, conversione ad obiectum virtutis: quod est privare rectitudine conversionis inventa in virtutis actu in ordine ad proprium obiectum. Talem autem privationem sic causari a Deo nullum inconveniens est, sicut nec causari ipsam vitii speciem: dico autem sic, quia secus est ut substat aversioni. Deformitas autem peccati in ipsa aversione consistit. Cuius signum est quod habituatum intemperantiae vitio, statim ut poenitet, non comitatur deformitas, quia sublata est aversio; et perseverat privatio habitus temperantiae acquisitae, perseverante pronitate conversionis ad obiectum intemperantiae; non enim statim desinit.
Ad probationem vero, quia consistit in privatione rectitudinis debitae inesse actui, dicitur quod est sophisma Consequentis. Concesso enim hoc, non sequitur: Ergo in privato actu in ordine ad legem, quae vocatur conformitas ad legem, cuius privatio vocatur aversio, in qua consistit deformitas peccati.
Et si propter hanc veritatem mutetur argumentum, et arguatur de deformitate seu aversione, ex hoc quod inseparabiliter sequitur ad speciem absolute: iam patet responsio15, quod quando aliqua species vindicat sibi non solum agens, sed agens deficiens, non oportet omne agens causans illam speciem, causare defectum comitantem illam, quia stat quod defectus ille adveniat ex deficiente; sicut, si exigeret duo agentia, non oportet omne agens causare totum quod invenitur in illo. – Et si instetur, quia species moralis mali non est divisibilis in plura, quorum unum fiat ab agente deficiente, et alterum ab altero: facilis est responsio, quod in resolutione effectuum in causas non consideratur distinctio rei, sed rationum rei. Et sic species mali moralis simpliciter resolvitur in agens deficiens: secundum id autem quod perfectionis habet, ut sic, resolvitur solum in agens.
IX. Ad obiectionem ex secunda via16, negatur prima sequela. Et ad probationem, Quidquid Deus etc., respondetur: Quando est ibi sola habitudo effectus ad efficiens. Secus autem est ubi alia intervenit habitudo. Comedere namque facit Deus in animalibus comedentibus mediante causa secunda: nec potest tamen fieri comedere sine comedente. Implicat namque contradictionem vitaliter operari, quod importat comedere, et nullum vivens illo vitali opere operantem esse. Unde licet possit fieri comestionis similitudo, ut fit in corporibus assumptis ab Angelis, non tamen vera vitalis comestio, absque vere comedente.
Et si dicatur: Deus potest conservare opus vitale, puta comedere, vel actuale odium Dei, in actu exercito posito, nunc annihilando comedentem vel odientem: ergo potest etiam immediate talia facere, quidquid namque potest immediate conservare, potest immediate facere: – respondetur quod, si Deus conservaret ista sic, non remanerent eiusdem rationis. Non enim remanerent in ratione actuum vitalium in actu exercito, sed per modum formarum: sicut si conservaretur albedo sine omni quantitate, non remaneret eiusdem rationis, quia non remaneret in ratione sensibilis. Et ad hunc sensum accipiendo has species absolute, creditur salvari via supradicta17, scilicet quod ad speciem moralem actus mali absolute non sequitur deformitas. Si enim sic conservaretur aut fieret, non comitaretur deformitas: quoniam deformitas sequitur speciem moralis actus mali in actu suo exercito, et non separatam in alia ratione essendi. – Haec de tertio.
In corpore secundi articuli, in calce, nota, novitie, declarationem litterae quod Deus est causa actus qui est peccatum, tam secundum esse naturae quam moris, non tamen est causa peccati, quia non est causa quod actus sit cum defectu: idest, non est causa concomitantiae seu coniunctionis defectus cum actu. Coniunctio namque ista non undecumque provenit, sed ex deficiente libero arbitrio: nec convenit actui quomodolibet sumpto, sed ut a deficiente pendet. Unde et in Qq. de Malo, qu. III, art. 2, ad 2, dicit quod deformitas consequitur speciem actus secundum quod est moralis, prout causatur ex libero arbitrio: quasi diceret quod deformitas sequitur speciem moralem non quomodolibet sumptam, quia non secundum quod est ab agente perfectio quaedam; sed prout causatur ex libero arbitrio deficiente. Sic enim sequitur ratio mali culpae in privatione virtutis, et aversio.