Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Articulus I: Utrum voluntas moveatur a passione appetitus sensitivi

Articulus II: Utrum ratio possit superari a passione contra suam scientiam

In articulo secundo septuagesimaeseptimae quaestionis, dubium occurrit de conclusione approbativa opinionis Socratis, scilicet, Voluntas nunquam in malum tendit, nisi cum aliqua ignorantia vel errore rationis; et de eius ratione, quia scilicet voluntas est solum boni vel apparentis boni. Contra conclusionem namque currunt argumenta Scoti, in III Sent., dist. XXXVI. Primo, ex articulo Parisiensi: Stante scientia in universali et particulari, voluntatem non posse in oppositum errorem.

Secundo, ex multis auctoritatibus Augustini dicentibus quod quandoque scientes peccamus.

Tertio, ex auctoritate Aristotelis, II Ethic., quod scire parum aut nihil valet ad virtutem. Si enim rectitudo intellectus exigitur ad bene velle, tunc scire multum valeret ad virtutem. Immo sequitur quod non esset persuadendum alicui quod bene vellet, sed quod recte consideraret.

Praeterea, rectitudo rationis, tam in practicis quam in speculativis, constat ex terminis et forma syllogismi perfecti. Igitur ratio practica erit ex se perfecta, quidquid in appetitu sequatur. Et consequenter potest voluntas male eligere, intellectu existente perfecto.

Praeterea, arguo ad idem, quia stat quod ratio ostendat utrumque oppositum secundum quod est, puta furari et non furari (est enim oppositorum); et quod voluntas determinet se ad unum quia vult. Et quod hoc sic sit, testatur Aristoteles, in IX Metaphys., ubi vult quod scientia sit oppositorum, sed a proaeresi, idest ab electione, determinetur ad unum. Non igitur oportet intellectum errare vel ignorare, ad hoc quod voluntas male velit.

Contra rationem vero, quia inefficax videtur. Stat enim intellectum in nullo errare; et voluntatem peccare, appetendo vere bonum apprehensum, non debito modo.

II. Ad hanc dubitationem, licet in primo articulo sequentis quaestionis, in responsione ad primum, videatur tractanda, quia ibi consummatur quaestio haec de peccato contra scientiam, quae hic tractatur ex una parte tantum, scilicet ex parte passionis; propter opinionem tamen Socratis hic approbatam, dicitur cum Auctore quod impossibile est voluntatem peccare absque ignorantia vel errore intellectus, propter rationem in littera allatam. Sed sunt hic duo advertenda. Primo, quod ignorantiae nomine in proposito intelligitur etiam ipsa actualis inconsideratio. Et ex hoc solvuntur omnia argumenta contra positum errorem intellectus. Ex hoc enim habes quod sufficit ad apparens bonum, quod actuali inconsideratione transferatur de ordine veri boni in non vere bonum: ut de peccato angeli in Prima Parte dictum est. – Et per hoc solvitur obiectio contra rationem allata.

Secundo, quod apprehensio requisita ad hoc quod voluntas appetat aliquid (non enim ferri potest nisi in apprehensum), non est quaecumque cognitio, alioquin intellectio speculativa sufficeret, cuius oppositum habetur ex III de Anima: sed est cognitio iudicans et praecipiens hoc esse appetendum. Nunquam enim aliquis aliquid appetit quod non iudicat appetendum, iudicio subito vel deliberato, expedito vel impedito, etc. Nunquam etiam aliquis iudicata appetenda esse eliget, nisi imperet sibi ipsi animus appetendum esse. Ex hoc autem patet quod, si appetendum aliquod est vere iudicatum bonum, quando, sicut, ubi, etc., et sufficienter praeceptum; oportet sequi electionem, ut patet per Augustinum, in VIII Confess., et Aristotelem, in VII Ethic., et supradicta; et sic erit electio bona. Si autem appetendum non est vere iudicatum, aut sufficienter praeceptum bonum; tunc cum mala electione defectus positive vel negative est in intellectu, dum voluntas fertur in bonum non vere sed apparens, ex illo defectu. Et quia haec duo membra distinguuntur contradictorie, consequens est ut non sit dare medium.

III. Ad obiecta autem in oppositum, dicitur quod auctoritates omnes dicentes hominem appetere contra scientiam, intelligunt contra scientiam habitualem, vel actualem in universali, vel actualem particularis absolute; ut in responsione ad primum articuli primi sequentis quaestionis, dicitur. Unde articulus Parisiensis de intellectu in universali, et particulari secundum se considerato in actu, verus est: cum quo stat ignorantia particularis in comparatione. – Posset quoque dici quod est verus de particulari in actu etiam relato, quoad actum iudicii non praeceptivi: cum tali enim iudicio stat oppositum iudicium praecipiens, in quo est defectus.

Auctoritas Aristotelis loquitur de scientia morali distincta contra scire prudentiae. Et de illa, cum sit universalium, constat parum vel nihil valere: de ista autem constat esse formam et definitionem virtutum. Et quoniam haec dependet ab appetitu recto, et e contra, ideo oportet vitioso suadere et quod consideret, iudicet et sollicitetur recte, et quod mutet appetitum: alterum enim sine altero insufficiens invenitur.

Ad primam rationem, quod rectitudo rationis pendet ex solis terminis in forma syllogistica, dicitur quod maior ista est falsissima universaliter. Et ratio est quia quaedam rectitudo est in ratione secundum se: et haec ex solis terminis pendet. Quaedam est in ratione non secundum se, sed ut mota ab appetitu: et ista dependet non ex solis terminis, sed ex connexione conformi appetitui recto; unde in VI Ethic. dicitur quod verum intellectus practici est confesse se habens appetitui recto. Unde cum prudentiae scientia sit in intellectu ut subest voluntati, ut patet ex dictis; rectitudo rationis eius non ex evidentia terminorum ad rationem absolute, sed ad rationem motam a recto appetitu, dependet. – Et si huius responsionis non es capax, distingue quod rectitudo rationis secundum se, pendet ex terminis et forma syllogismi: sed ut iudicanda a nobis et praeceptiva, pendet ex appetitu in moralibus, quia qualis unusquisque est, talis ei finis videtur. Et ideo est impossibile quod sit perfecta ratio sola ex terminis et syllogismo, quidquid in voluntate sit: oportet enim voluntatem esse bene dispositam, si ratio perfecta sit ratione morali particularissima sine defectu, ut dictum est. – Utraque responsio bona videtur: sed prima est formalis et profunda.

Ad rationem aliam, quae est omnium difficillima, quoniam tangit primam radicem; dicitur quod in hoc ipso quod voluntas determinat se et intellectum ad alterum oppositorum quod est malum, intervenit ignorantia aliqua. Oportet namque, voluntate aliquid appetente, illud iudicari appetendum nunc, hic, etc.: et cum in veritate non sit appetendum, patet ignorantia aliqua.

IV. Sed an ignorantia sit prius natura quam appetitus, difficile est videre. Ex eo namque quod obiectum est voluntatis, illud sic iudicatum prius natura videtur: ex eo vero quod effectus voluntatis videtur determinantis intellectum, iuxta doctrinam Aristotelis, posterius natura videtur.

Ad hoc dicitur quod determinatio intellectus ad alteram partem in moralibus, cum contingentia sint, quando ex passione provenit, praevenit manifeste electionem, ut patet ex supra declaratis. Sed quoniam hoc est per accidens, absolute loquendo de determinatione intellectus, dicendum simpliciter est quod voluntas determinat intellectum ad iudicandum alterum oppositorum faciendum, sed diversimode in bonis et in malis. Quia cum neutrum oppositorum habet rationem mali moraliter, voluntas ex se sola flectit iudicium quo vult: ad alterum vero oppositorum moraliter malum, voluntas ipsa flectit iudicium, sed non nisi concurrente ad hanc flexionem aliquo alio defectu intellectus, saltem non-consideratione omnium considerandorum, quae sufficit ad hoc quod omnis malus ignorans sit, ut de peccato angeli dictum fuit. Iudicium igitur de agendo vel appetendo morali malo, cum in ratione propositi sit prius natura voluntate mala, et in ratione acceptati sit posterius natura eadem, et acceptetur ex aliquo defectu intellectus, quia malum secundum se non est acceptabile, resolvendum est in tria: in ipsum iudicatum, seu iudicium, quod acceptatur; et in defectum intellectus, unde quodammodo acceptatur; et ipsam passive acceptionem a mala voluntate illatam. Et quoad duo prima, praevenit voluntatem malam ut obiectum et conditio nonnulla eius, sive ex parte eius sive ex parte intelligentis: quoad tertium autem, est effectus voluntatis. Et sic omnia consona inveniuntur.

V. In eodem articulo, notato singularissime ultimas responsiones; et, memorata praedicta distinctione, considerato semper quod propositiones scitae et ignoratae in particulari in actu practico, non sunt contradictoriae. Licet enim existens in passione credat hanc nunc fornicationem secundum se non esse faciendam, credit tamen, omnibus concurrentibus, nunc hanc fornicationem esse committendam: nisi enim hoc animo sentiret, non faceret eam. Constat autem non esse contradictorias illas quae non sunt ad idem, similiter, etc. Et si ille in malitia aut passione existens, dicat se sentire in animo contradictionem in actu, mentitur.

Articulus III: Utrum peccatum allevietur propter passionem

Articulus IV: Utrum passio totaliter excusaet a peccato

Articulus V: Utrum peccatum quod est ex passione, possit esse mortale

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work