De Ecclesia Christi

Johannes Baptist Franzelin

De Ecclesia Christi

Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)

De Ecclesia Christi. Opus posthumum, praemissa de eiusdem vita commentario

First published 1887

Franzelin's De Ecclesia Christi, the posthumous 1887 Roman edition of his theses on the Church, with English translation. The biographical front matter and the Index thesium are not included.


§ I: Quae continet tractatum prodromum de Ecclesia Dei generatim spectata, de Ecclesia Veteris Testamenti eiusque institutis in relatione ad Testamentum Novum, de notione et distinctione triplicis potestatis

Thesis I: De significatione nominis « Ecclesia »

« Nomen Ecclesia habet quidem etiam genericam significationem coetus multorum, quatenus ad unitatem aliquam convocati considerantur; significatio tamen specifica atque ex usu loquendi biblico et ecclesiastico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia sit societas vero Dei cultu unitorum, quae significatio iterum vel universali extensione vel restrictione aliqua peculiari accipitur. »

Ne significationes diversae, quibus appellatio Ecclesia in divinis litteris et in ceteris monumentis sacris usurpatur, nostram tractationem ex iisdem documentis Deo favente habendam quodammodo interturbare videantur, abs re non erit multiplices illas significationes, quod a plerisque fieri consuevit, ante ipsum commentationis ingressum in unum veluti conspectum ponere.

I. Nomen Ecclesia tum ex suo etymo tum usu apud scriptores sacros et profanos significationem genericam habet multitudinis evocatione in unum collectae; est enim ἐκκλησις evocatio, atque inde ἐκκλησία significatione concreta sunt collecti illi ipsi, qui evocatione in quandam unitatem convenerunt. Secundum ipsam igitur notionem genericam Ecclesia concipi nequit, quin sint multi iique naturae rationalis, et horum multorum sit aliqua unitas ad finem communem. Evocatio enim sensu proprio et non metaphorico ad solas creaturas rationales fieri potest; et cum eius terminus est Ecclesia seu unitas multorum, ipsamet vocatio rationalis esse nequit, quin huic multorum unitati proponatur aliquis finis obtinendus. At vero in generica hac significatione nec forma unitatis nec finis, qualis sit determinatur; atque ita coetus non modo forma et fine religiosus, sed etiam profanus et politicus ecclesia dicitur. Act. XIX. 22. 39. 40; imo etiam « ecclesia malignantium » Ps. XXV. 5. Frequentius generali hac significatione pro conventu politico vel iudiciali graece et latine nomen ecclesia ponitur in veteri Testamento. Iudic. XX. 2; Ecclesi. XXI. 20; XXIII. 34; XXXIII. 19; XXXVIII. 37; 1. Macch. III. 13; V. 16; XIV. 19. Aliquando in ista significatione graecum ἐκκλησία in latina vulgata versione redditur concio (a concieo) Deut. XVIII. 16; concilium Iudith VI. 19. (graece 21.) et alibi .

II. Verumtamen solemni et communi usu in libris sacris Ecclesia significat coetum, quatenus forma et fine religiosus est, nempe Deo sancte religatus (Lactant. Divin. institut. IV. 28; Hieronym. in Amos IX. 6.) et consecratus; adeoque Ecclesia, quo nomine in Scripturis sensu hoc religioso et communi numquam designatur nisi Ecclesia vera, dicitur societas per veram religionem tamquam suam formam essentialem seu vero cultu cum Deo et inter se coniunctorum. Cum porro vera religio in praesenti ordine historico nec sit nec umquam fuerit alia quam revelata et supernaturalis; hinc finis et forma Ecclesiae, eius unio cum Deo et in suis membris, singulorum ad eam vocatio, tota denique eius institutio supernaturalis est, ac proinde Ecclesia intelligitur societas supernaturalis.

Haec propria significatio Ecclesiae in usu loquendi sacro quoad extensionem quasdam subit modificationes.

1°. Notio fundamentalis ubique sese offert, ut Ecclesia sit ipsa supernaturalis societas omnium vera religione Deo et inter se coniunctorum, adeoque societas destinatione universalis, quae religione revelata formatur, et ordinatur ad suum finem. In hac significatione principali numerus pluralis Ecclesiarum repugnat haud secus ac in aliis omnibus nominibus universalitatem vel perfectionem absolutam designantibus. Principalem dico significationem, quatenus usus loquendi tum biblicus praesertim novi Testamenti, tum ecclesiasticus hunc sensum nominis Ecclesia ita determinat, ut debeat haberi prae reliquis significationibus maxime proprius, et nisi ex contextu aliud appareat, Ecclesia simpliciter dicta semper hac notione intelligatur . « Aedificabo Ecclesiam meam; Christus caput est Ecclesiae; Dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea; Ipsi (Deo) gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum; Innotescit per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis; Sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; In quo vos posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo; » et alia passim obvia. Matth. XVI., Ephes. I. III. IV. V., 1. Cor. XII., Colos. I., 1. Tim. III., Act. XX.

2°. Ex textibus, cuiusmodi sunt nunc citati, patet cur, ubi de regimine, magisterio, ministerio Ecclesiae agitur, illi ipsi qui ad haec munia in aedificationem corporis sui a Christo in Ecclesia positi sunt, principaliter sint et a Salvatore ipso atque inde usu ecclesiastico universali dicti fuerint Ecclesia. Si peccaverit in te frater tuus, et si neque te neque adhibitos privatos testes audierit, « dic (pro tribunali) Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis (Apostolis), quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis » sqq. Matth. XVIII. 17. . Haec significatio Ecclesiae nempe docentis et regentis, inadaequate distinguitur ab altera paulo ante explicata; significatur enim Ecclesia non solum ut pars in toto, sed ut pars essentialis et quodammodo forma visibilis non tam contenta in toto quam potius continens et formans totum; unde est illud ss. Patrum dictum, ut suo loco videbimus: « Ecclesia est in Episcopo. »

3°. Ecclesia simpliciter dicta atque adeo universalis constat ex ipsa divina institutione coetibus multis tamquam membris ac partibus, quae singulae referunt imaginem et participant naturam totius, prout fert proprietas partium totius organici. Ita saepissime Ecclesia praedicatur cum restrictione expressa ad rationem partis. « Ecclesia quae est Ierosolymis, Antiochiae, Corinthi, in Cenchris, Thessalonicensium, in Babylone » (Romae). Etiam « domestica Ecclesia » (Priscillae et Aquilae), quae in domo (Nymphae) est Ecclesia, Ecclesia quae in domo tua (Philemonis) est. » Unde frequenter in numero plurali dicuntur « Ecclesiae Dei, Ecclesiae sanctorum, Ecclesiae gentium, Ecclesiae in Iudaea, Ecclesiae Asiae, Galatiae, Macedoniae » et ita porro. Haec ubique obvia sunt in Actis, in epistolis Apostolicis, in Apocalypsi. « Responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas Ioannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra esse intelliguntur » August. collat. III. cum Donat. c. 10. « Ecce sunt in Ecclesia Ecclesiae.... at sunt hae omnes membra unius Ecclesiae toto orbe diffusae » Id. de unit. Eccles. c. 11. Vide etiam Chrysost. in 1. Cor. hom. I. n. 1. Pridem Cyprianus cum matre et septem filiis (2. Macch.) comparans septem Ecclesias quibus Paulus epistolas scripsit, et septem memoratas in Apocalypsi celebravit Ecclesias multas ut unam familiam, quae est Ecclesia una a Christo aedificata super Petrum. « Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix, quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata » Cyprian. de exhort. martyr. ad Fortunat. ed. Baluz. p. 270. L. de Testim. Script. ad Guarin. p. 201.

Aliquando non tam societas fidelium per se spectata quam coetus actu congregatus ad religiosum cultum nomine Ecclesiae significatur. « Convenientibus vobis in Ecclesiam (paulo post, convenientibus vobis in unum ἐπὶ τὸ αὐτό), loqui, tacere in Ecclesia » 1. Cor. XI. XIV. Frequentius hoc sensu occurrit in veteri Testamento 3. Reg. VIII. 14. 22. 25; 1. Paral. XXIX. 20; 2. Paral. VII. 8; Ps. XLVII. 27; Ioel. II. 16. et alibi.

4°. Inter Ecclesiam universalem simpliciter dictam et significationem partium ac velut membrorum illius unius Ecclesiae, de quibus diximus, quodammodo media est significatio, qua in veteri Testamento societas religiosa populi Israel dicitur Ecclesia, Ecclesia Domini, Ecclesia Israel Num. XIX. 20; XX. 4; Deuteronom. XXIII. 1. 2. 3. 8; 2. Esd. XIII. 1; Thren. I. 10; Act. VII. 38. Comprehendit enim Ecclesia ita spectata societatem divinitus institutam peculiaris populi Dei, non tamen simpliciter totum populum Dei. Nam et ante foedus peculiare initum cum Abraham, confirmatum et amplificatum in Sinai erant filii Dei iustificati per fidem inde ab Adam (Gen. VI. 2; Rom. IV. 10. 11; Heb. XI.); nec promissio universalis in Adam toti generi humano a Deo facta (Gen. III. 15.) per illud foedus peculiare abolita est aut restricta, sed in uno populo electo specialius conservata, propagata, et distinctius explicata. Haec igitur peculiaris Ecclesia populi Israel constituebat partem praecipuam totius Ecclesiae Dei iam in primis parentibus pro omnibus posteris promissae, eratque illa velut sal terrae et lumen mundi pro omnibus gentibus, in quibus volebat Deus voluntate antecedente Ecclesiam populi Dei universalem iam in Paradiso statim post lapsum institutam. Quare non ab hac Ecclesia universali seu a populo Dei simpliciter sed ab illa peculiari Ecclesia Israel Deus exclusas voluit gentes de quibus mandavit: « etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in aeternum; » aut duas generationes aliarum, de quibus dixit: « tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Domini » Deuteron. XXIII. 3. 8.

Non raro praesertim in Psalmis sensu immediato quidem Ecclesia Israel peculiaris, sensu autem pleniori et typico Ecclesia universalis in perfectione novi Testamenti intelligenda est. Ita sine dubio in Psalmis typicis XXI. (Heb. XXII.) 23. 26. (cf. Heb. II. 12.); XXXIV. (XXXV.) 18. (cf. 19. cum Io. XV. 25.); XXXIX. (XL.) 10. (cf. 7–9. cum Heb. X. 5.); LXXXVIII. (LXXXIX.) 6. (cf. 5. 26–30. cum Heb. I. 5.).

Obiter hic memorabo, quae Augustinus et post ipsum theologi disputant de nomine synagoga. Quae scilicet veteris Testamenti Ecclesia Israel dicitur, in versione graeca et latina saepe etiam appellatur synagoga Exod. XVI. 3. (graece, ubi latine est multitudo); XXXIV. 31; Num. IV. 34; XXXI. 31; Io. IX. 22; Act. XIII. 43. et alibi; vel etiam coniunctim « in medio Ecclesiae et synagogae » Prov. V. 14. Hinc quaesitum est, a) utrum aliquid distet inter significationem horum nominum; b) utrum Ecclesia etiam novi Testamenti dici possit synagoga; c) utrum in Scripturis aliquando ita dicatur? Augustinus et post ipsum plerique theologi ad primum animadvertunt, inter duo nomina hoc distare, quod Ecclesia seu evocatio non nisi de rationalibus creaturis, synagoga vero seu congregatio aut coactio non de his solis sed etiam de irrationalibus proprie dici potest. Apud LXX. συναγωγὴ ὕδατος Is. XIX. 6; συναγωγὴ λίθων Iob. VIII. 17. Hinc ad secundum respondent, Ecclesiae novi Testamenti potuisse quidem aptari etiam nomen synagoga, quemadmodum et oves Christi appellantur; melius tamen gratiam vocationis significari expresso nomine Ecclesiae. Ad tertiam denique quaestionem negant, ullibi in Scripturis Ecclesiam novi Testamenti appellari nomine synagogae. « Quamvis proprie dicatur synagoga Iudaeorum, Ecclesia vero Christianorum, quia congregatio magis pecorum, convocatio vero magis hominum intelligi solet; tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse magis convenit dicere: salva nos Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus...Neque dedignari nos oportet, immo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum eius, quas praevidebat cum diceret: habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili, oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor » August. in Ps. LXXVII. Ad omnes tres supra propositas quaestiones responsionem habes apud eundem paucis verbis comprehensam: « In synagoga populum Israel accipimus, quia et ipsorum propria synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli numquam synagogam dixerunt sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distat aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent...convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines » Id. in Ps. LXXXI.

5°. Significationibus hactenus propositis directe intelligitur Ecclesia adhuc in via tendens ad supremam suam perfectionem et ad finem ultimum, hoc tamen ipso connotatur Ecclesia etiam pro hoc termino perfectionis et glorificationis, ad quem in via praeparatur et dirigitur. Quando enim Christus « dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed sit sancta et immaculata » (Eph. V. 25. sq.); haec purificatio et sanctificatio Ecclesiae in praesenti quidem stadio efficitur, sed ita et eo fine, ut plene perficiatur tandem in termino glorificationis, ubi sine macula et ruga in omnibus suis membris erit sancta et immaculata. De hac connexione et connotatione Ecclesiae in termino glorificationis cum praesenti stadio praeparationis saepe monuit Augustinus in suis libris contra Donatistas, praeformatores haeresis Catharorum. « Ubicumque in his libris (de Baptism. contra Donat.) commemoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit gloriosa » Aug. Retract. II. 18. Nunc « augmentum corporis facit in aedificationem sui, » tunc autem erit consummata « in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος τοῦ Χριστοῦ) Eph. IV. 12–16.).

Iam vero Ecclesia, qua significatione concludimus hanc quaestionem nominalem, aliquando directe nominatur spectata secundum finalem perfectionem. Ita celebrat Apostolus « Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis » Heb. XII. 23. Haec de nomine satis sunto, de re ipsa in sequentibus.

Thesis II: De Ecclesia Dei spectata secundum notionem amplissimam communionis sanctorum

Thesis III: De statu adhuc imperfecto et perficiendo Ecclesiae veteris oeconomiae

Thesis IV: De multiplici discrimine institutorum veteris Testamenti in relatione ad Ecclesiam novi Testamenti

Thesis V: Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia

§ II: De revelato facto institutionis et constitutionis Ecclesiae Iesu Christi

Caput I: Ecclesiae Iesu Christi institutio in sua praeparatione et inchoatione

Thesis I: Ecclesiae institutio praenuntiata et descripta in prophetia veteris Testamenti

Thesis II: In Evangeliis annuntiatur regnum Dei, regnum Iesu Christi propriae constitutionis ac formae fundandum in terris

Thesis III: Proxima praeparatio et inchoatio institutionis Ecclesiae

Caput II: Institutio et constitutio Ecclesiae visibilis a Christo completa in suis epiphaniis ante Ascensionem suam in coelum

Thesis I: De munere Apostolorum in prima Christi apparitione enuntiato et instituto

Thesis II: De institutione regni Iesu Christi super terram secundum formam monarchiae in tertia apparitione

Thesis III: De monarchiae ecclesiasticae propagatione et de perenni in prima tu Petri successione

Scholion I: De modo quo magnam schisma Occidentis in Concilio Constantiensi sublatum est

Thesis IV: Ulterior explicatio doctrinae de unione primatus cum Sede Romana

Thesis V: De distinctione inter Sedem et sedentem in Sede Apostolica

Caput III: Constitutio Ecclesiae sub apostolis et proxime secutae aetate

Thesis I: Ecclesia ab Apostolis constituta in sese exhibet eandem ipsam formam quae est a Christo instituta

Thesis II: Potestatis in Apostolis institutae ascensus in hierarchia

Thesis III: De nomine Episcopi et Presbyteri in sacris apostolicis

§ III: Ecclesia Iesu Christi considerata secundum habitudines ad divinum suum fundatorem

Thesis I: Ecclesia Iesu Christi considerata in opere redemptionis ut in sua causa efficiente et meritoria

Thesis II: De Ecclesia sponsa et mystico corpore Christi

Thesis III: Verbum incarnatum multipliciter est exemplar ad quod Ecclesia Christi expressa est

Scholion I: Augustini interpretatio asseritur de duplici resurrectione iudicata c. XXI. Apoc.

Thesis IV: Gloria Christi finis Ecclesiae

§ IV: De Ecclesiae proprietatibus

Paragraph I: De visibilitate Ecclesiae Christi in terris

Thesis I: Visibilitas Ecclesiae in incommutabili Christi institutione

Scholion I: Protestantium ineptiae contra hoc dogma

Paragraph II: De membris Ecclesiae Iesu Christi

Thesis I: De conditionibus necessariis ad unionem cum Ecclesia, quarum defectus excludit a censu membrorum Ecclesiae

Thesis II: Distinctius explicantur rationes, quibus alicui sectae adscripti, excommunicati, ac denique catechumeni ad Ecclesiam referuntur

Thesis III: De unione cum Ecclesia ut medio necessario ad iustificationem et salutem

Thesis IV: Peccatores non excluduntur ex censu membrorum Ecclesiae Christi

↑ Top of work