De Ecclesia Christi
Johannes Baptist Franzelin (1816–1886)
De Ecclesia Christi. Opus posthumum, praemissa de eiusdem vita commentario
First published 1887
Franzelin's De Ecclesia Christi, the posthumous 1887 Roman edition of his theses on the Church, with English translation. The biographical front matter and the Index thesium are not included.
§ I: Quae continet tractatum prodromum de Ecclesia Dei generatim spectata, de Ecclesia Veteris Testamenti eiusque institutis in relatione ad Testamentum Novum, de notione et distinctione triplicis potestatis
QUAE CONTINET TRACTATUM PRODROMUM DE ECCLESIA DEI GENERATIM SPECTATA, DE ECCLESIA VETERIS TESTAMENTI EIUSQUE INSTITUTIS IN RELATIONE AD TESTAMENTUM NOVUM, DE NOTIONE ET DISTINCTIONE TRIPLICIS POTESTATIS IN ECCLESIA.
Thesis I: De significatione nominis « Ecclesia »
« Nomen Ecclesia habet quidem etiam genericam significationem coetus multorum, quatenus ad unitatem aliquam convocati considerantur; significatio tamen specifica atque ex usu loquendi biblico et ecclesiastico maxime propria est religiosa, ut Ecclesia sit societas vero Dei cultu unitorum, quae significatio iterum vel universali extensione vel restrictione aliqua peculiari accipitur. »
Ne significationes diversae, quibus appellatio Ecclesia in divinis litteris et in ceteris monumentis sacris usurpatur, nostram tractationem ex iisdem documentis Deo favente habendam quodammodo interturbare videantur, abs re non erit multiplices illas significationes, quod a plerisque fieri consuevit, ante ipsum commentationis ingressum in unum veluti conspectum ponere.
I. Nomen Ecclesia tum ex suo etymo tum usu apud scriptores sacros et profanos significationem genericam habet multitudinis evocatione in unum collectae; est enim ἐκκλησις evocatio, atque inde ἐκκλησία significatione concreta sunt collecti illi ipsi, qui evocatione in quandam unitatem convenerunt. Secundum ipsam igitur notionem genericam Ecclesia concipi nequit, quin sint multi iique naturae rationalis, et horum multorum sit aliqua unitas ad finem communem. Evocatio enim sensu proprio et non metaphorico ad solas creaturas rationales fieri potest; et cum eius terminus est Ecclesia seu unitas multorum, ipsamet vocatio rationalis esse nequit, quin huic multorum unitati proponatur aliquis finis obtinendus. At vero in generica hac significatione nec forma unitatis nec finis, qualis sit determinatur; atque ita coetus non modo forma et fine religiosus, sed etiam profanus et politicus ecclesia dicitur. Act. XIX. 22. 39. 40; imo etiam « ecclesia malignantium » Ps. XXV. 5. Frequentius generali hac significatione pro conventu politico vel iudiciali graece et latine nomen ecclesia ponitur in veteri Testamento. Iudic. XX. 2; Ecclesi. XXI. 20; XXIII. 34; XXXIII. 19; XXXVIII. 37; 1. Macch. III. 13; V. 16; XIV. 19. Aliquando in ista significatione graecum ἐκκλησία in latina vulgata versione redditur concio (a concieo) Deut. XVIII. 16; concilium Iudith VI. 19. (graece 21.) et alibi 1.
II. Verumtamen solemni et communi usu in libris sacris Ecclesia significat coetum, quatenus forma et fine religiosus est, nempe Deo sancte religatus (Lactant. Divin. institut. IV. 28; Hieronym. in Amos IX. 6.) et consecratus; adeoque Ecclesia, quo nomine in Scripturis sensu hoc religioso et communi numquam designatur nisi Ecclesia vera, dicitur societas per veram religionem tamquam suam formam essentialem seu vero cultu cum Deo et inter se coniunctorum. Cum porro vera religio in praesenti ordine historico nec sit nec umquam fuerit alia quam revelata et supernaturalis; hinc finis et forma Ecclesiae, eius unio cum Deo et in suis membris, singulorum ad eam vocatio, tota denique eius institutio supernaturalis est, ac proinde Ecclesia intelligitur societas supernaturalis.
Haec propria significatio Ecclesiae in usu loquendi sacro quoad extensionem quasdam subit modificationes.
1°. Notio fundamentalis ubique sese offert, ut Ecclesia sit ipsa supernaturalis societas omnium vera religione Deo et inter se coniunctorum, adeoque societas destinatione universalis, quae religione revelata formatur, et ordinatur ad suum finem. In hac significatione principali numerus pluralis Ecclesiarum repugnat haud secus ac in aliis omnibus nominibus universalitatem vel perfectionem absolutam designantibus. Principalem dico significationem, quatenus usus loquendi tum biblicus praesertim novi Testamenti, tum ecclesiasticus hunc sensum nominis Ecclesia ita determinat, ut debeat haberi prae reliquis significationibus maxime proprius, et nisi ex contextu aliud appareat, Ecclesia simpliciter dicta semper hac notione intelligatur 2. « Aedificabo Ecclesiam meam; Christus caput est Ecclesiae; Dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea; Ipsi (Deo) gloria in Ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum; Innotescit per Ecclesiam multiformis sapientia Dei; Ecclesia Dei vivi columna et firmamentum veritatis; Sacramentum magnum in Christo et in Ecclesia; Posuit Deus in Ecclesia primum Apostolos, secundo prophetas, tertio doctores; In quo vos posuit Spiritus Sanctus Episcopos regere Ecclesiam Dei quam acquisivit sanguine suo; » et alia passim obvia. Matth. XVI., Ephes. I. III. IV. V., 1. Cor. XII., Colos. I., 1. Tim. III., Act. XX.
2°. Ex textibus, cuiusmodi sunt nunc citati, patet cur, ubi de regimine, magisterio, ministerio Ecclesiae agitur, illi ipsi qui ad haec munia in aedificationem corporis sui a Christo in Ecclesia positi sunt, principaliter sint et a Salvatore ipso atque inde usu ecclesiastico universali dicti fuerint Ecclesia. Si peccaverit in te frater tuus, et si neque te neque adhibitos privatos testes audierit, « dic (pro tribunali) Ecclesiae; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. Amen dico vobis (Apostolis), quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in coelis » sqq. Matth. XVIII. 17. 3. Haec significatio Ecclesiae nempe docentis et regentis, inadaequate distinguitur ab altera paulo ante explicata; significatur enim Ecclesia non solum ut pars in toto, sed ut pars essentialis et quodammodo forma visibilis non tam contenta in toto quam potius continens et formans totum; unde est illud ss. Patrum dictum, ut suo loco videbimus: « Ecclesia est in Episcopo. »
3°. Ecclesia simpliciter dicta atque adeo universalis constat ex ipsa divina institutione coetibus multis tamquam membris ac partibus, quae singulae referunt imaginem et participant naturam totius, prout fert proprietas partium totius organici. Ita saepissime Ecclesia praedicatur cum restrictione expressa ad rationem partis. « Ecclesia quae est Ierosolymis, Antiochiae, Corinthi, in Cenchris, Thessalonicensium, in Babylone » (Romae). Etiam « domestica Ecclesia » (Priscillae et Aquilae), quae in domo (Nymphae) est Ecclesia, Ecclesia quae in domo tua (Philemonis) est. » Unde frequenter in numero plurali dicuntur « Ecclesiae Dei, Ecclesiae sanctorum, Ecclesiae gentium, Ecclesiae in Iudaea, Ecclesiae Asiae, Galatiae, Macedoniae » et ita porro. Haec ubique obvia sunt in Actis, in epistolis Apostolicis, in Apocalypsi. « Responsum est a Catholicis, etiam multas Ecclesias in Scripturis inveniri dictas, et septem ad quas Ioannes scribit, quae tamen multae illius unicae membra esse intelliguntur » August. collat. III. cum Donat. c. 10. « Ecce sunt in Ecclesia Ecclesiae.... at sunt hae omnes membra unius Ecclesiae toto orbe diffusae » Id. de unit. Eccles. c. 11. Vide etiam Chrysost. in 1. Cor. hom. I. n. 1. Pridem Cyprianus cum matre et septem filiis (2. Macch.) comparans septem Ecclesias quibus Paulus epistolas scripsit, et septem memoratas in Apocalypsi celebravit Ecclesias multas ut unam familiam, quae est Ecclesia una a Christo aedificata super Petrum. « Cum septem liberis plane copulatur et mater origo et radix, quae Ecclesias septem postmodum peperit, ipsa prima et una super Petrum Domini voce fundata » Cyprian. de exhort. martyr. ad Fortunat. ed. Baluz. p. 270. L. de Testim. Script. ad Guarin. p. 201.
Aliquando non tam societas fidelium per se spectata quam coetus actu congregatus ad religiosum cultum nomine Ecclesiae significatur. « Convenientibus vobis in Ecclesiam (paulo post, convenientibus vobis in unum ἐπὶ τὸ αὐτό), loqui, tacere in Ecclesia » 1. Cor. XI. XIV. Frequentius hoc sensu occurrit in veteri Testamento 3. Reg. VIII. 14. 22. 25; 1. Paral. XXIX. 20; 2. Paral. VII. 8; Ps. XLVII. 27; Ioel. II. 16. et alibi.
4°. Inter Ecclesiam universalem simpliciter dictam et significationem partium ac velut membrorum illius unius Ecclesiae, de quibus diximus, quodammodo media est significatio, qua in veteri Testamento societas religiosa populi Israel dicitur Ecclesia, Ecclesia Domini, Ecclesia Israel Num. XIX. 20; XX. 4; Deuteronom. XXIII. 1. 2. 3. 8; 2. Esd. XIII. 1; Thren. I. 10; Act. VII. 38. Comprehendit enim Ecclesia ita spectata societatem divinitus institutam peculiaris populi Dei, non tamen simpliciter totum populum Dei. Nam et ante foedus peculiare initum cum Abraham, confirmatum et amplificatum in Sinai erant filii Dei iustificati per fidem inde ab Adam (Gen. VI. 2; Rom. IV. 10. 11; Heb. XI.); nec promissio universalis in Adam toti generi humano a Deo facta (Gen. III. 15.) per illud foedus peculiare abolita est aut restricta, sed in uno populo electo specialius conservata, propagata, et distinctius explicata. Haec igitur peculiaris Ecclesia populi Israel constituebat partem praecipuam totius Ecclesiae Dei iam in primis parentibus pro omnibus posteris promissae, eratque illa velut sal terrae et lumen mundi pro omnibus gentibus, in quibus volebat Deus voluntate antecedente Ecclesiam populi Dei universalem iam in Paradiso statim post lapsum institutam. Quare non ab hac Ecclesia universali seu a populo Dei simpliciter sed ab illa peculiari Ecclesia Israel Deus exclusas voluit gentes de quibus mandavit: « etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in aeternum; » aut duas generationes aliarum, de quibus dixit: « tertia generatione intrabunt in Ecclesiam Domini » Deuteron. XXIII. 3. 8.
Non raro praesertim in Psalmis sensu immediato quidem Ecclesia Israel peculiaris, sensu autem pleniori et typico Ecclesia universalis in perfectione novi Testamenti intelligenda est. Ita sine dubio in Psalmis typicis XXI. (Heb. XXII.) 23. 26. (cf. Heb. II. 12.); XXXIV. (XXXV.) 18. (cf. 19. cum Io. XV. 25.); XXXIX. (XL.) 10. (cf. 7–9. cum Heb. X. 5.); LXXXVIII. (LXXXIX.) 6. (cf. 5. 26–30. cum Heb. I. 5.).
Obiter hic memorabo, quae Augustinus et post ipsum theologi disputant de nomine synagoga. Quae scilicet veteris Testamenti Ecclesia Israel dicitur, in versione graeca et latina saepe etiam appellatur synagoga Exod. XVI. 3. (graece, ubi latine est multitudo); XXXIV. 31; Num. IV. 34; XXXI. 31; Io. IX. 22; Act. XIII. 43. et alibi; vel etiam coniunctim « in medio Ecclesiae et synagogae » 4 Prov. V. 14. Hinc quaesitum est, a) utrum aliquid distet inter significationem horum nominum; b) utrum Ecclesia etiam novi Testamenti dici possit synagoga; c) utrum in Scripturis aliquando ita dicatur? Augustinus et post ipsum plerique theologi ad primum animadvertunt, inter duo nomina hoc distare, quod Ecclesia seu evocatio non nisi de rationalibus creaturis, synagoga vero seu congregatio aut coactio non de his solis sed etiam de irrationalibus proprie dici potest. Apud LXX. συναγωγὴ ὕδατος Is. XIX. 6; συναγωγὴ λίθων Iob. VIII. 17. Hinc ad secundum respondent, Ecclesiae novi Testamenti potuisse quidem aptari etiam nomen synagoga, quemadmodum et oves Christi appellantur; melius tamen gratiam vocationis significari expresso nomine Ecclesiae. Ad tertiam denique quaestionem negant, ullibi in Scripturis Ecclesiam novi Testamenti appellari nomine synagogae. « Quamvis proprie dicatur synagoga Iudaeorum, Ecclesia vero Christianorum, quia congregatio magis pecorum, convocatio vero magis hominum intelligi solet; tamen et illam dictam invenimus Ecclesiam, et nobis fortasse magis convenit dicere: salva nos Domine Deus noster, et congrega nos de nationibus...Neque dedignari nos oportet, immo gratias ineffabiles agere, quod sumus oves manuum eius, quas praevidebat cum diceret: habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili, oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor » August. in Ps. LXXVII. Ad omnes tres supra propositas quaestiones responsionem habes apud eundem paucis verbis comprehensam: « In synagoga populum Israel accipimus, quia et ipsorum propria synagoga dici solet, quamvis et Ecclesia dicta sit. Nostram vero Apostoli numquam synagogam dixerunt 5 sed semper Ecclesiam, sive discernendi causa, sive quod inter congregationem, unde synagoga, et convocationem unde Ecclesia nomen accepit, distat aliquid; quod scilicet congregari et pecora solent...convocari autem magis est utentium ratione, sicut sunt homines » Id. in Ps. LXXXI.
5°. Significationibus hactenus propositis directe intelligitur Ecclesia adhuc in via tendens ad supremam suam perfectionem et ad finem ultimum, hoc tamen ipso connotatur Ecclesia etiam pro hoc termino perfectionis et glorificationis, ad quem in via praeparatur et dirigitur. Quando enim Christus « dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam aut aliquid huiusmodi, sed sit sancta et immaculata » (Eph. V. 25. sq.); haec purificatio et sanctificatio Ecclesiae in praesenti quidem stadio efficitur, sed ita et eo fine, ut plene perficiatur tandem in termino glorificationis, ubi sine macula et ruga in omnibus suis membris erit sancta et immaculata. De hac connexione et connotatione Ecclesiae in termino glorificationis cum praesenti stadio praeparationis saepe monuit Augustinus in suis libris contra Donatistas, praeformatores haeresis Catharorum. « Ubicumque in his libris (de Baptism. contra Donat.) commemoravi Ecclesiam non habentem maculam aut rugam, non sic accipiendum est, quasi iam sit, sed quae praeparatur ut sit, quando apparebit gloriosa » Aug. Retract. II. 18. Nunc « augmentum corporis facit in aedificationem sui, » tunc autem erit consummata « in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi » (εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος τοῦ Χριστοῦ) Eph. IV. 12–16.).
Iam vero Ecclesia, qua significatione concludimus hanc quaestionem nominalem, aliquando directe nominatur spectata secundum finalem perfectionem. Ita celebrat Apostolus « Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis » Heb. XII. 23. Haec de nomine satis sunto, de re ipsa in sequentibus.
Thesis II: De Ecclesia Dei spectata secundum notionem amplissimam communionis sanctorum
« Ecclesia Dei secundum amplissimam notionem spectata est supernaturalis societas seu civitas eorum omnium, qui sive angeli, sive homines ab Adam usque ad consummationem sub capite Christo fide in via, visione beatifica in termino adhaerentes Deo uniti sunt ad communionem sanctorum. »
I. Creaturae rationales omnes ex ipso quidem naturae ordine essentiali factae sunt ad Deum, principium et ultimum finem, primam veritatem et summum bonum, modo facultatibus naturalibus congruo cognoscendum et amandum, atque ad suam perfectionem et beatitudinem naturalem (h. e. non supra sed iuxta exigentiam naturae rationalis) in Deo ultimo fine cognito et amato obtinendam. Unde etiam in ordine naturali omnes creaturae rationales haberent seu deberent habere naturalem unionem cum Deo principio ac fine atque hoc ipso inter se invicem, cognitione et amore sive in via adhuc ad terminum sive iam in termino constitutae. Hic ordo communionis naturalis creaturarum rationalium dici posset regnum Dei creatoris, non tamen Ecclesia Dei in significatione nobiliori, quae nunc est propria regni Dei sanctificatoris secundum usum nempe loquendi sacrum includens creaturarum vocationem supernaturalem (τὴν ἐκκλησιν) per dona superaddita ad finem, qui est supra exigentiam et potentiam naturae creatae.
Iam vero ad ipsum hunc ordinem supernaturalem universitas creaturae rationalis, angeli videlicet et homines evecti sunt, et vel per dona gratiae in via ducendi ad finem supernaturalis visionis et fruitionis Dei, vel iam perducti ad hanc finalem visionem et fruitionem in donis gloriae.
a) Qui ex angelis cum essent in via, per peccatum ceciderunt, ii a suo fine, intellectus et voluntatis perversione delapsi, omnibusque donis supernaturalibus spoliati in aeternum manent ex hoc ordine exclusi; qui vero in veritate et charitate perstiterunt, ii iam finem ultimum assecuti in aeterna visione et glorificatione coelestem constituunt vel potius complent hierarchiam.
b) Humanum genus peccato in primo genitore, sua nempe radice secundum ordinem physicum suaque origine (originante) secundum ordinem moralem quatenus ille in originali iustitia constitutus totum suum genus repraesentabat ad eorundem donorum hereditatem vel privationem, gratia sanctificante ceterisque donis gratuitis privatum, ac proinde exulans a fine supernaturali, non tamen secundum iustitiam derelictum est, sed ex gratuita Dei misericordia restauratum. Deus Verbum enim ex hoc ipso genere primi Adam assumere voluit naturam humanam et nasci secundus Adam, ut tamquam caput pro membris satisfaciendo et merendo repararet gratiam et gloriam. In ipso igitur aeterno divino consilio incarnationis Verbi Redemptoris patet decretum esse opus redemptionis seu mundum redemptum, qui per applicationem redemptionis in actu secundo (ut suo loco videbimus) est Ecclesia acquisita sanguine Dei (Act. XX. 28.) «Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae» Ps. II. 7. 8; CIX. (Heb. CX.).
Quamobrem sicut omnes homines secundum naturam ex primo Adam nascuntur filii irae in statu lapso, ita ex gratia redemptionis secundo Adam inserendi sunt per fidem, spem et charitatem. «Quod scriptum est, non esse aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri, ex illo tempore valet ad salvandum genus humanum, ex quo in Adam vitiatum est genus humanum; sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita in Christo omnes vivificabuntur. Quia sicut in regno mortis nemo sine Adam, ita in regno vitae nemo sine Christo» Aug. ep. 190. al. 157. Donorum vero et subministrationum a Christo capite dimanantium fundamentum et radix est fides (Conc. Trid. sess. VI. c. 8), qua velut prima iunctura (Eph. IV. 16.) inseruntur membra Christo capiti status reparati. Fide ergo destituti sub Christo capite totius ordinis reparati membra sunt destinatione tantum ac debito; re autem manent ab eo avulsi secundum habitum, non tamen secundum omnes gratias actuales et transeuntes1.
Porro totius humani generis reparandi et Christo secundo Adam inserendi duo praecipua velut stadia distincta sunt ex eo, quod magnum pietatis sacramentum initio statim post lapsum erat in promissione quidem et per decursum aetatum in continua praeparatione, sed non nisi in plenitudine temporis manifestatum est in carne (1. Tim. III. 16; Colos. I. 26; Gal. IV. 4.). In stadio priori praeformabantur membra Christo capiti, qui erat exspectatio gentium; in altero formantur eidem capiti Christo, qui iam «consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae» (Heb. V. 9.); ibi praeformatio per fidem in Redemptorem promissum, hic formatio per fidem in eundem Redemptorem iam missum; unde ibi sacrificia, sacramenta, instituta omnia typi erant et paedagogia ad Christum, hic sunt res ipsa et causa coniunctionis seu insertionis actualis in Christum; ibi umbrae, hic corpus (Coloss. II. 17.); ibi prophetia praenuntians, hic evangelium adimplens; gratia vero eadem, sed ibi ex meritis Christi adhuc futuris et ideo parcior, hic ex meritis eisdem iam consummatis et hinc abundantior. «Non itaque novo consilio, ait s. Leo, Deus rebus humanis nec sera miseratione consuluit; sed a constitutione mundi unam eamdemque omnibus causam salutis instituit. Gratia enim Dei qua semper est universitas iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coepta; et hoc magnae pietatis sacramentum quo totus iam mundus impletus est, tam potens etiam in suis significationibus fuit, ut non minus adepti sint, qui illud credidere promissum, quam qui suscepere donatum» s. Leo serm. 23. (de Nativ. 3.) n. 4. cf. serm. 24. n. 1. Eadem luculentius in libris de vocat. gent. «Nec praeteritis quidem saeculis eadem gratia, quae post Domini nostri I. Christi resurrectionem ubique diffusa est, defuit mundo... Sed cum in illo populo cui utraque eruditio praefuit (per legem scriptam et per totius creaturae testimonia), nemo nisi gratia iustificatus sit per spiritum fidei, quis ambigat, eos qui de quibuscumque nationibus quibuslibet temporibus Deo placere potuerunt, spiritu gratiae Dei fuisse discretos? Quae etsi parcior ante atque occultior fuit, nullis tamen saeculis se negavit, virtute una, quantitate diversa: consilio incommutabili, opere multiformi» De vocat. gent. L. II. c. 4. 5. Fide igitur et gratia ab exordio usque ad finem saeculorum fideles omnes coniunguntur in Christo et ad Christum, unamque formant Ecclesiam sensu latiori, quo nunc eam consideramus. «Praecesserunt iusti sic in eum credentes venturum, quomodo nos credimus in eum qui venit... eadem tamen fides utrosque coniungit et eos qui venturum esse, et eos qui eum venisse crediderunt» Aug. in Io. tract. 45. n. 9. «Sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt Ecclesiae constituti» s. Greg. L. V. ep. 18. ad Io. Ep. C. P. «Conditor noster habet vineam, universalem scilicet Ecclesiam, quae ab Abel iusto2 usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot sanctos protulit, quasi tot palmites misit.» Enumerat deinde omnes aetates, quibus «ab huius mundi initio usque in finem ad erudiendam plebem fidelium praedicatores congregare non destitit.» Ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Moysen, a Moyse usque ad adventum Domini, ab adventu Domini usque ad finem mundi «prius per patres, et postmodum per legis doctores et prophetas, ad extremum vero per Apostolos quasi per operarios in vineae (universalis scilicet Ecclesiae) cultura laboravit» Id. in Evang. hom. 19. n. 1.
Haec sunt commentarii instar ad doctrinam Apostoli, ubi veterem oeconomiam remissionis «praecedentium delictorum» per fidem in propitiatione Christi adhuc futura, coniungit cum oeconomia in praesenti tempore iustificationis per fidem in eadem propitiatione iam praestita. «Iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu, quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae (iustitiae iustificantis) propter remissionem praecedentium delictorum in sustentatione Dei (ἐν τῇ ἀνοχῇ τοῦ Θεοῦ) in longanimitate Dei), ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore (satisfactionis iam praestitae), ut sit ipse iustus, et iustificans eum qui est ex fide Iesu Christi» (tum praesenti tum antecedenti tempore) Rom. III. 25. 26; Heb. IX. 15.
Si ergo gratia redemptionis in Christo Iesu spectatur, quae iustificat per fidem (tamquam radicem et fundamentum) in sanguine ipsius, omnes qui per veram fidem pertinent ad caput Christum, constituunt sub capite Christo unum populum Dei, in oeconomia praeparationis ab Adam usque ad adventum Christi, in oeconomia perfectionis a Christo usque in finem saeculorum (cf. Tract. de Trad. th. XXVI.). Hinc saepe in Psalmis et in Prophetis de filiis Abraham patris omnium credentium, de Israel, Ierusalem, Sion sermo ita est, ut spectetur unus populus Dei secundum duplicem oeconomiam, et quae in illis oraculis dicuntur, ei conveniant partim secundum unam partim secundam alteram, vel in sensu minus pleno secundum priorem, in sensu pleniori secundum posteriorem. Lege e. g. postrema capita Isaiae 41. sqq. Imo plerumque non solum duplex istud stadium Ecclesiae in via sed simul etiam status eius glorificationis in termino includitur, de quo nunc paucis dicemus.
II. Sicut oeconomia antiqua inchoationis cohaeret cum oeconomia nova perfectionis, ita haec coniungitur cum statu finali glorificationis (cf. Tract. de Sacram. in genere th. II.). Christus satisfactione, redemptione, meritis suis, subministratione omnium gratiarum, fide, spe et charitate non modo in unum populum Dei coniungit homines utriusque oeconomiae, ipse summus angularis lapis, in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, de quibus diximus; sed populus Dei in via qua tenditur ad terminum, manet coniunctus cum fratribus suis, qui iam sunt in termino per eadem Christi merita consummati, ubi fides et spes transeunt in visionem et fruitionem, charitas autem numquam excidit, sed perficitur secundum perfectionem visionis in fruitione. Eadem ratione iam in stadio viae facti cives sanctorum et domestici Dei (Eph. II. 19.) habent communionem cum angelis sanctis, qui omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos, qui hereditatem capiunt salutis (Heb. I. 14.) «Una civitas Dei, cuius pars in nobis peregrinatur, pars in illis opitulatur» Aug. Civ. Dei L. X. c. 7; Enchirid. c. 56.
Omnes igitur fideles ab Adam usque ad finem huius mundi in multiplici varietate charismatum, gratiarum, virtutum et meritorum dum versantur in via, quibus accenseantur oportet etiam animae iustae post mortem adhuc poenis purgandae et ita perducendae ad terminum, omnes sanctorum iam consummatorum ordines et angelorum chori in tanta distinctione graduum sanctitatis et gloriae a Virgine matre Dei, coelestis et terrestris hierarchiae regina, usque ad ultimum sanctorum civem ibi regnantem constituunt unam civitatem Dei supernaturalem vocatione, gubernatione, beatificatione, gratia et gloria, sub uno capite Christo qui sicut in sua persona unitam habet divinae humanam naturam, ita mediator Dei et hominum ipse Deus-homo reconciliavit terrena coelestibus.
Hoc modo Paulus per Christum et sub Christo capite, quae sunt in coelo et quae in terra, coniuncta esse docet in unam Ecclesiam. «Ipse est caput corporis, Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare: et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius, sive quae in terris sive quae in coelis sunt» Col. I. 18. Hanc pacificationem terrestrium et coelestium in uno capite Christo Apostolus alibi appellat omnium quae in coelis et quae in terra sunt, recapitulationem in Christo, seu restaurationem ad unum caput Christum, ἀνακεφαλαιώσασθαι τὰ πάντα ἐν τῷ Χριστῷ. Quae quidem recapitulatio perficitur per redemptionem generis lapsi in terra instaurando ruinam quae lapsu angelorum facta erat in hierarchia coelesti, ut vulgatus interpres vertit: «instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso» Eph. I. 10. Ita Augustinus explicat verba Apostoli: «Ideo etiam pro angelis fit, quidquid hominum per eius mortem redimitur et liberatur a malo, quoniam cum eis quodam modo redit in gratiam, post inimicitias quas inter homines et sanctos angelos peccata fecerunt, et ex ipsa hominum redemptione ruinae illius angelicae detrimenta reparantur. Et utique noverunt angeli sancti docti de Deo, cuius veritatis aeterna contemplatione beati sunt, quanti numeri supplementum de genere humano integritas illius civitatis exspectet. Propter hoc ait Apostolus: instaurare omnia in Christo, quae in coelis sunt et quae in terris in ipso. Instaurantur quippe quae in coelis sunt, cum id quod inde in angelis lapsum est, ex hominibus redditur; instaurantur autem (finaliter) quae in terris sunt, cum ipsi homines qui praedestinati sunt ad aeternam vitam, a corruptionis vetustate renovantur» August. Enchirid. c. 61. 62. Haec est Ecclesia Dei secundum amplissimam significationem qua nunc loquimur, in triplici suo statu militantis, purgantis et triumphantis, quorum duo priores peregrinantium sunt temporanei, tertius finalis est aeternus; iidemque omnes recapitulantur in Christo et sub Christo, qui est caput corporis, Ecclesiae, in omnibus ipse primatum tenens. Ambrosius explicans descriptionem Ecclesiae Eph. IV. ita disserit. «Unum templum Dei in omnibus, et unum domicilii coelestis habitaculum in spiritu universorum. In quo non solum sanctorum hominum, sed omnium credentium, omnium etiam superiorum rationabilium Virtutum ac Potestatum connexionem fidei spiritusque accipiendam arbitror, ut per harmoniam quamdam virtutum et ministeriorum corpus unum ex omnibus rationabilis naturae spiritibus adhaereat capiti suo Christo» Ambros. ep. 76. n. 13. ad Irenaeum. Saepe hanc amplissimam universitatem Ecclesiae sub Christo explicat Augustinus. «Caput nostrum Christus est, corpus capitis illius nos sumus (Ecclesia militans). Numquid soli nos, et non etiam illi qui fuerunt ante nos. Omnes qui ab initio saeculi fuerunt iusti, caput Christum habent. Illum enim venturum esse crediderunt, quem nos venisse iam credimus, et in eius fide et ipsi sanati sunt, in cuius et nos: ut esset et ipse totius caput civitatis Hierusalem, omnibus connumeratis fidelibus ab initio usque in finem, adiunctis etiam legionibus et exercitibus angelorum, ut fiat illa una civitas sub uno rege, et una quaedam provincia sub uno imperatore, felix in perpetua pace et salute, laudans Deum sine fine, beata sine fine» Aug. in Ps. 36. serm. 3; in Ioan. tract. 45; ep. 102. al. 49; de catechiz. rudib. cf. s. Th. 3. q. 8. a. 4.
Verbum itaque incarnatum Christus Iesus, etiam spectatus ut homo, caput est huius totius Ecclesiae ad unitatem coniungens angelos et homines secum ipso, inter se ipsos, cum Deo uno et trino3. Ideo civitas Dei, Ierusalem coelestis describitur formis dicendis quibus cum illa consummatorum in coelo connectatur, ut penes Paulum, vel saltem connotetur, ut penes Ioannem, civitas supernaturalis in terra cum omnibus donis suis spiritualibus; nam «Deus benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus» (Eph. I. 9.) seu supernaturalibus (ἐν τοῖς ἐπουρανίοις). Membris Ecclesiae adhuc in terra peregrinantis dicit Paulus: «accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Ierusalem coelestem4, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in coelis, et iudicem omnium Deum, et (ad) spiritus iustorum perfectorum πνεύμασι δικαίων τετελειωμένων et Testamenti novi mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem» Heb. XII. 22-24. Ioannes vidit Ierusalem coelestem descendentem in terras, ubi coelum et terra coniunguntur, et in hac coniunctione status militantium in terra transformatur in statum triumphantium in coelo: una civitas sancta Ierusalem nova, et tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis, quod etiam Paulus Corinthiis scripsit: «vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus, quoniam inhabitabo in illis et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus» (2. Cor. VI. 16.); sed praecedit praeparatio novitatis in luctu et dolore, quae sunt prima, succedit novitas plena, ubi prima abierunt et ultra non erunt5. «Et ego Ioannes vidi sanctam civitatem Ierusalem novam descendentem de coelo a Deo, sicut sponsam ornatam viro suo; et audivi vocem magnam de throno dicentem: ecce tabernaculum Dei cum hominibus et habitabit cum eis, et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lacrymam ab oculis eorum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abierunt» Apoc. XXI. 2-5.
Haec est Ierusalem coelestis, Ecclesia una in coelo et in terra. «Coelestis Hierusalem dicitur, cuius cives sunt omnes sanctificati homines, qui fuerunt et qui sunt et qui futuri sunt, et omnes sanctificati spiritus etiam, quicumque in excelsis coelorum partibus pia devotione obtemperant Deo... Huius civitatis rex est Dominus Iesus Christus Verbum Dei, quo reguntur summi angeli, et Verbum hominem assumens, ut eo regerentur et homines « Aug. de catechiz. rudib. c. 19. Pulcherrime in hymno dedicationis Ecclesiae celebratur coelestis urbs Ierusalem, in beata pacis visione ut coeli corusca civitas cincta mille angelorum millibus; sed simul in aedificatione, ut scalpri ictibus et tunsione plurima fabri polita malleo hanc saxa molem construunt.
III. Ex omnibus hactenus declaratis notio Ecclesiae Dei ampliori isto sensu spectatae satis liquida est. Constituunt eam omnes rationales creaturae, quae dono supernaturali, habituali, pertinente ad sanctificationem subsunt Christo capiti, eoque vel in via ordinantur vel in termino pervenerunt ad finem aeternae glorificationis. Haec igitur dona supernaturalia sunt vinculum uniens et causa formalis, qua eaedem creaturae, pro diversitate donorum gradu diverso, velut membra cum Christo capite, in Christo cum Deo sanctificatore, in Christo et Deo inter se invicem coniunguntur ad societatem Ecclesiae Dei: « ut et vos societatem (κοινωνίαν) habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo » 1. Io. I. 3; 1. Cor. I. 9. Inter ista dona habitualia pro peregrinantibus in terra omnium radix et fundamentum est fides ut prima habitualis dispositio ad sanctitatem, omnium consummatio et corona est visio beatifica ut ultimus terminus sanctitatis. Si ergo dona ab infimis usque ad suprema, quatenus sunt forma huius supernaturalis societatis, appellemus communi nomine sanctitatem, hanc ut informantem rationales creaturas concrete exprimendo, Ecclesia Dei dicenda erit supernaturalis societas sanctorum, vel formula in symbolis solemni, communio sanctorum. Quamvis enim sancti pleniori sensu et per excellentiam sint illi, qui per inhabitantem Spiritum Sanctum et per habitum gratiae sanctificati sunt in coelo et in terra; nihilominus usu loquendi biblico fideles omnes, inter quos sunt etiam peccatores privi gratia iustificante, appellantur sancti, atque adeo ipsa fides ut prima dispositio ad illam perfectam sanctitatem, assumitur tamquam forma, per quam fideles nondum iustificati participant nomen sanctorum Act. IX. 32; Rom. I. 7; XII. 13; XV. 25. sqq.; 1. Cor. I. 2; XIV. 33; XVI. 1; 2. Cor. I. 1; 1. Tim. V. 10. et alibi. Catechismus Romanus loquens de ipsa Ecclesia novi Testamenti, « sancti vocantur fideles, inquit, qui populum Dei effecti sunt, quive se fide et baptismate suscepto, Christo consecrarunt, quamquam in multis offendunt, et quae polliciti sunt, non praestant » (Part. I. c. 10. §. 15.).
Definitioni, qua Ecclesia Dei dicatur communio sanctorum, non officit, quod in symbolis sancta Ecclesia et communio sanctorum distingui videntur. Nam a) Ecclesia in symbolis saltem directe non sumitur in ampliori illo sensu, quo nunc eam consideramus, sed secundum statum determinatum quo in terris a Christo est instituta, et de quo toto hoc tractatu deinceps nobis agendum erit. b) Si Ecclesia in professione symboli cum s. Augustino (Enchir. c. 56.) intelligatur sensu ampliori, articulus de communione sanctorum a praecedenti de sancta Ecclesia catholica non differt subiecto; sed ut in Catechismo Romano dicitur (l. c. §. 24.), est illius « velut explicatio quaedam. »
Ex sensu declarato quo forma sanctitatis in definitione supernaturalis societatis vel communionis sanctorum intelligitur, patet oppositio contra Quesnellianam doctrinam in Constitutione Unigenitus damnatam, qua nomine sanctorum qui soli sint membra Ecclesiae, ex toto orationis complexu designantur soli iusti charitate perfecti et praedestinati (Proposs. 72. 73. 74. 75. 78.), adeoque pertinet ad errores Protestantium de Ecclesia invisibili suo loco a nobis confutandos.
Si definitio simpliciter et sine declaratione ponenda est, ad excludendam ambiguitatem potest id, quod diximus sanctitatem, a vera fide in terris usque ad visionem beatam in coelis, ab actu denominari verus et supernaturalis cultus Dei, ubi etiam habitus ut dispositio ad actum includitur. Unde Ecclesia Dei sensu, quo nunc loquimur, dicetur societas vel communio vero supernaturali cultu adhaerentium Deo. Vide Gregor. de Valentia Analysis Fidei l. IV. c. 2; Wirceburgens. T. I. disp. II. n. 79. Ita etiam s. Augustinus « Ecclesiam totam non solum ex parte quae peregrinatur in terris, verum etiam ex illa quae in coelis semper cohaesit Deo » simul complectens, « quae, inquit, tota instituta est ad colendum unum Deum » (Enchirid. c. 56.).
Corollarium. Quandoquidem Christus, ut in sequentibus thesibus declarabitur, suam Ecclesiam in terris specialibus legibus specialique forma instituit, praeter hanc Ecclesiam Christi alia in terris iam nulla est aut esse potest. Plura ergo requiruntur, ut quis tamquam membrum simpliciter pertineat ad Ecclesiam Christi, quae una et sola est Ecclesia in terris, quam quae ad generaliorem notionem Ecclesiae sufficiunt, cuius formam essentialem et sufficientem pro peregrinantibus in terra veram fidem esse diximus. Unde quod Suarez (de Fide disp. IX. sect. 1. n. 3. 13–19.) cum aliis theologis in ipsa Ecclesia Christi fidem tamquam solam formam essentialem ab aliis proprietatibus et institutis a Christo in sua Ecclesia determinatis distinguit ita, ut illa forma essentialis sufficiat non solum ad notionem generaliorem Ecclesiae Dei in terris, quod nos diximus, sed etiam ad rationem Ecclesiae Christi, atque idcirco catechumeni, excommunicati, ipsique schismatici quamdiu fidem retinent, simpliciter sint ac censeri debeant membra Ecclesiae Iesu Christi, hic inquam sive doctrinae sive locutionis modus, ut suo loco data opera demonstrabitur, admittendus non est, quamquam dissensio inter catholicos theologos sit potius in modo loquendi quam in re ipsa.
Ex distinctione ista inter notionem generalem Ecclesiae Dei in terris, cuius formam fidem esse diximus, et inter statum specialem Ecclesiae in novo Testamento intelligitur, neminem umquam fuisse salvatum aut salvari posse, qui non actu ipso pertinuerit aut pertineat ad Ecclesiam secundum illam notionem generalem: « sine fide impossibile est placere Deo » Heb. XI. 6, et « iustus ex fide vivit » Rom. I. 17; Gal. III. 11. Salvati tamen sunt in veteri Testamento « iuxta fidem defuncti » et « testimonio fidei probati » Heb. XI. 13. 39, quin pertinerent ad statum specialem Ecclesiae a Christo determinatum; et salvari adhuc possunt, qui perfecta dispositione animi sunt aptati huic statui Ecclesiae, licet inculpabiliter impediti, non sint actu et simpliciter eius membra. Hanc distinctionem Suarezius (l. c. n. 18.) deflexit ad confirmandum illum suum modum considerandi et loquendi parum commodum. Postquam probare conatus est, catechumenos esse simpliciter membra « praesentis Ecclesiae, » ad difficultates oppositas respondet. « In contrarium adducta, inquit, solum probant, catechumenos non esse in Ecclesia quantum ad eas peculiares conditiones et velut accidentia, quae Christus Ecclesiae superaddidit, non vero non esse quoad ea, quae sunt quasi substantia Ecclesiae, quae semper eadem fuit; quae duo sunt in Ecclesia, prout nunc est, distinguenda. » Cum scilicet ex una parte videret, posse homines per fidem charitate perfectam salvari, qui actu non participant statum Ecclesiae in novo Testamento determinatum, ex parte vero altera saltem ibi n. 18. praeferret modum dicendi, non solum voto (ut dixerat Bellarminus de Eccles. l. III. c. 3.) 6 sed in actu coniunctionem cum vera Ecclesia esse necessariam necessitate medii ad salutem: hinc conclusit, substantiam et formam essentialem Ecclesiae pro quovis statu esse unice veram fidem, sicque reliqua, quae Ecclesiam Iesu Christi in propria speciali forma constituunt et ab Ecclesia veteris Testamenti distinguunt, retulit « velut ad accidentia. » Qui quidem modus loquendi nobis probari non potest; imo simili argumentatione suaderi etiam posset, eos omnes articulos fidei qui non quovis tempore in veteri etiam Testamento explicite credendi erant, esse « accidentalia » in professione christiana, atque adeo Tertullianum (cont. Prax. c. 31.) et Patres alios professionem e. g. ss. Trinitatis immerito dixisse « substantiam novi Testamenti, » quod opinari fas esse non putabimus, etiamsi forte explicita fides huiusmodi articulorum, ut multi theologi et cum illis Suarez docent, ne pro novo quidem Testamento sit simpliciter de necessitate medii sed tantum praecepti divini (cf. Suarez disp. XII. sect. 4.).
Thesis III: De statu adhuc imperfecto et perficiendo Ecclesiae veteris oeconomiae
« Ecclesia patriarchalis inde ab Adam tamquam inchoatio minus conspicua continebatur professione verae fidei et vero cultu Dei; prae hoc statu forma Ecclesiae non universalis pro cunctis gentibus sed peculiaris in populo Israel a Deo per Moysen institutae expressior quidem apparet in unitate sacri ministerii imperii et magisterii; attamen et ipsa adumbratio dumtaxat erat et introductio ad Ecclesiam Iesu Christi in statu perfecto novi Testamenti. »
Quamdiu (omissa nunc consideratione status finalis in consummatione coelesti) Ecclesiam Dei in terris spectamus secundum generaliorem superius declaratam notionem societatis fidelium aut vero cultu Deum colentium, membra huius societatis intelliguntur quidem vera fide et vero supernaturali Dei cultu cum Deo et inter se invicem esse coniuncta; nisi enim vinculo aliquo communi consociarentur, communio aut societas nulla foret; nisi hoc vinculum constitueretur fide et cultu Dei, societas religiosa ac proinde Ecclesia non esset. Nihilominus quisque videt hanc notionem eo ipso, quod est generica, nimis indeterminatam esse et abstractam. Neque enim dicitur, quibus praesidiis una vera fides in societate fidelium custodiatur et propagetur per generationum successiones, qua forma regiminis haec civitas Dei gubernetur, quo communi ritu cultus divini, qui inter homines non modo internus sed simul externus sit oportet, eadem communio sanctorum Deum honoret et ipsa sanctificetur 1; non dicitur, inquam, quo magisterio fidei, imperio sacri regiminis, ministerio sanctificationis seu sacerdotio ipsa societas religiosa informetur et efformetur. Quo horum omnium, professionis nempe fidei, regiminis, et cultus divini perfectior est in universalitate unitas, perennitas, sanctitas formanda et continenda per magisterium, sacrum imperium et ministerium ad sanctificationem et salvationem membrorum; eo perfectior est ipsa religiosa societas, seu eo perfectior est status Ecclesiae.
Iam vero sicut generatim in oeconomia revelationis et salvationis generis humani per Christum Redemptorem divina omnipotentia et sapientia, iustitia et misericordia triplex veluti stadium discrevit, quo ab imperfectioribus ad perfectiora continuo processit usque ad plenitudinem temporis; ita etiam speciatim in statu Ecclesiae, quae per ipsam oeconomiam revelationis et salvationis ut eius concreta expressio efformatur ac perficitur, iidem gradus procedentis perfectionis ab inchoatione ad incrementum et ad plenitudinem observantur. Clare enim distinguitur status triplex, Ecclesiae patriarchalis seu (ut dici solet) legis naturae, Ecclesiae Mosaicae, Ecclesiae Iesu Christi, Verbi iam incarnati, quae manens nunc regnum immobile (Heb. XII–28.) non aliam expectat consummationem status sui quam a fide ad visionem in Ecclesia coelesti.
I. Ecclesia in statu inchoationis pro humano genere reparando instituta est statim post lapsum promisso semine mulieris, quod pro ipsa, et quae per ipsum conteret caput serpentis 2 (Gen. III. 15.). Revelatio enim supernaturalis de Deo, de eius lege et cultu, de angelis et de vita aeterna, maxime de futuro Reparatore et peccatorum expiatione primis parentibus facta, cum gratiis externis coniuncta gratia interna, atque ita fides et spes in Deum et in Redemptorem, harumque maior perfectio charitas, haec inquam dona supernaturalia ex misericordi Dei voluntate propter Christi tamquam capitis futura merita omnibus Adae posteris in statu redemptionis praeparata erant, et cooperantibus actu conferebantur (cf. Heb. XI.). Fide ergo non modo cordis sed pro conditione atque exigentia naturae humanae etiam professione oris (Rom. X. 10.), cultu veri Dei non solum interno sed etiam visibili externo, sacrificiis et sacramentis 3 colligabantur in religiosam societatem et communionem « filiorum Dei » distinctam et religione separatam ab impiis « filiis hominis » (Gen. VI. 2. 4.).
Augustinus civitatem Dei seu Ecclesiam illius primae aetatis tum ante tum post diluvium ita describit. « Quapropter inter illos tunc hominum populos... quaeremus, si possumus invenire illam in terris peregrinantem civitatem Dei, quae usque ad diluvium arcamque deducta est, atque in filiis Noe per eorum benedictiones perseverasse monstratur, maxime in maximo qui est appellatus Sem... Tenenda est igitur series generationum ab ipso Sem, ut ipsa ostendat post diluvium civitatem Dei, sicut eam series generationum ab illo, qui est appellatus Seth, ostendebat ante diluvium... Cum ergo quaerimus in illis septuaginta duabus gentibus (Gen. X) civitatem Dei, non possumus affirmare, illo tempore quo erat illis labium unum i. e. loquela una, tunc iam genus humanum alienatum fuisse a cultu veri Dei, ita ut in solis istis generationibus pietas vera remaneret, quae descendunt de semine Sem per Arphaxat et tendunt ad Abraham; sed ab illa superbia aedificandae turris usque ad coelum... terrena apparuit civitas h. e. societas impiorum; utrum itaque ante non fuerit, an latuerit, an potius utraque permanserit, pia scilicet in duobus filiis Noe qui benedicti sunt, eorumque posteris, impia vero in eo qui maledictus est, atque eius progenie... non est iudicatio facilis. Fortassis enim, quod profecto credibilius est, et in filiis duorum illorum iam tunc, antequam Babylon coepisset institui, fuerunt contemptores Dei, et in filiis Cham cultores Dei; utrumque tamen hominum genus terris numquam defuisse, credendum est » Aug. civit. Dei l. XVI. c. 9. 10.
Verum sicut revelatio ipsa tum de Deo, tum de lege morali et liturgica, tum de futuro Redemptore illis initiis minus ampla minusque distincta erat (vide s. Th. 2. 2. q. 174. a. 6. cf. Tract. de Tradit. th. XXVI.); ita etiam Ecclesia, quae est concreta expressio ac summa ipsius revelationis, minus erat conspicua. Habebat illa quidem, velut formans principium, sacerdotium, religiosum regimen, magisterium patriarcharum, qui ut scriptum est de Noe (2. Pet. II. 5.), erant « praecones iustitiae » (Tract. de Trad. th. XX. cf. Mauclerum de Monarch. eccles. T. I. p. 226; Phillips Ius eccles. T. II. p. 347; Haneberg Histor. revel. sect. I. c. 4.) et Deus ipse appellat eos « prophetas et christos suos » (Gen. XX. 7; Ps. CIV. CV. 15; 1. Paral. XVI. 22.), quod etiam s. Augustinus animadvertit. « Et ipsum Noe patriarcham... et alios supra et infra usque ad hoc tempus, quo reges (nempe inde a Samuele tempore regum proprie dicti prophetae) in Dei populo esse coeperunt, propter quaedam per eos facta sive quoquomodo significata sive praedicta, quae pertinerent ad civitatem Dei regnumque coelorum, non immerito possumus appellare prophetas, praesertim quia nonnullos eorum id expressius legimus nuncupatos » Aug. Civ. Dei l. XVII. c. 1. Attamen in his omnibus muneribus tum institutio divina et perennis successio, tum ipsa functio non tam ex positivis legibus quam interno divino instinctu determinata erat. Unde et sacrificia et sacramenta et universus cultus ritualis in genere quidem erant a Deo instituta, in specie vero et in particularibus, praesertim usque ad proximam peculiaris populi Dei praeparationem in vocatione Abraham, videntur permissa fuisse determinationi ipsorum capitum familiarum seu patriarcharum. De hac specifica determinatione intelligendum est, quod ait s. Thomas: « sicut in statu legis naturae homines nulla lege exterius data sed solo interiori instinctu movebantur ad Deum colendum, ita etiam ex interiori instinctu determinabatur eis, quibus rebus sensibilibus ad Dei cultum uterentur » s. Th. 3. q. 50. a. 5. ad 3.
Hinc Ecclesiae unitas visibilis adhuc laxior et inchoata fere revocabatur ad unam professionem verae fidei et ad veritatem divini cultus; eoque ipso corpus Ecclesiae, quod unitate continetur, velut in prima formatione constitutum et adhuc imperfectum erat. In hac tamen Ecclesia seu civitate Dei « supra et infra Noe » veritas fidei et cultus divini tum perenni traditione per ministerium patriarchale ordinarium conservabatur, tum incrementis novarum revelationum explicabatur, per ministerium propheticum extraordinarium. Ad illos enim omnes in munere « praeconum iustitiae » suo modo pertinebat, quod Deus expresse dixit de Abraham: « scio quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se, ut custodiant viam Domini, et faciant iudicium et iustitiam » Gen. XVIII. 19. Munus vero extraordinarium prophetarum ad ulteriorem revelationis explicationem in eis agnoscendum est « propter quaedam per eos facta sive significata sive praedicta (ex supernaturali nempe Spiritus Sancti illustratione et motione, vel simul cum externa etiam locutione divina vel sine illa), quae pertinerent ad civitatem Dei regnum coelorum. » Cf. Suarez de Legibus l. I. a. 3. n. 12; l. IX. c. 6. n. 21; c. 7. n. 5. 6.
II. Quoniam tota vetus oeconomia praeparatio erat et typus ad Verbum incarnatum et ad eius Ecclesiam, prophetia ad evangelium; pro hoc eius scopo Deus peculiarem sibi populum elegit et ministerio Moysis instituit, in quo sicut prophetica revelatio in dies clarior, ratio typorum manifestior, ita forma Ecclesiae esset expressior.
1°. Cultus divinus a Deo ipso in manu mediatoris (Gal. III. 19.) institutus erat et singillatim determinatus in sacrificiis, sacramentis, cerimoniis, solemnitatibus, in ipsa unitate sacri tabernaculi seu templi, in quo solo ad unionem visibilem totius Ecclesiae Israël publicus Dei cultus per sacrificia ordinarie celebrandus erat.
2°. Ad huius divini cultus administrationem et perpetuam conservationem Dei iussu consecrati erant ministri, et instituti in certa et per legem Dei fixa successione secundum tripartitam hierarchiam unius summi sacerdotis, sacerdotum secundi ordinis (4. Reg. XXIII. 4.), Levitarum ministrantium λειτουργουντων 1. Paral. XVI. 4. etc.).
Per hos ipsos sacerdotes universus populus in rebus sacris regendus et iudicandus erat. « Si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris... surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus; veniesque ad sacerdotes Levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii veritatem; et facies quodcumque dixerint, qui praesunt loco quem elegerit Dominus, et docuerint te iuxta legem eius... qui autem superbierit nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, et decreto iudicis, moriatur homo ille, et auferes malum de Israël » Deut. XVII. 8. sqq.
3°. Ex his ipsis patet non modo ius regiminis, sed simul consequitur sacerdotum magisterium ordinarium ad conservationem et interpretationem legis ac doctrinae divinae. « Et scietis quia misi ad vos mandatum istud, ut esset pactum meum cum Levi (et cum eius posteris), dicit Dominus exercituum... Labia enim sacerdotis custodient scientiam et legem requirent ex ore eius, quia angelus (legatus) Domini exercituum est » Mal. II. 4–7; Lev. X. 10. 11. Angelus nempe Domini, quo nomine etiam prophetae quandoque appellantur (Agg. I. 13; Mal. III. 1.), sacerdos est, ut ex ore eius requirant doctrinam legis divinae; hanc enim exprimit nomen hebraicum תורה.
In triplici munere sacri ministerii, regiminis, magisterii eminens summus sacerdos tum hierarchiae tum populi totius unitatem in cultu divino, in sacra disciplina et doctrina continebat.
4°. Nihilominus oeconomia illa antiqua erat tantummodo praeparatio ad Testamentum novum, « paedagogus ad Christum, custodia in eam fidem quae revelanda erat, introductio melioris spei, ibi lex per Moysen data, hic gratia et veritas per Iesum Christum facta, ibi spiritus servitutis, hic spiritus adoptionis filiorum » (Io. I. 174; Rom. VIII. 15; Gal. III. 23. 24; IV. 24–26; Heb. VII. 19.). Adeoque vetus oeconomia comparata cum nova, ad quam introducebat erat imperfecta tum in cultu et sacrificiis quae dicuntur umbrae futurorum bonorum (Heb. IX. X.); tum in disciplina quae in « operibus legis » accommodata populo carnali eatenus erat « lex mandati carnalis » (ib. VII. 16.); tum in doctrina quae adhuc erat complenda et tandem consummanda per ipsum Verbum incarnatum, quapropter etiam sacerdotium, ut pars essentialis totius oeconomiae, imperfectum erat in efficacia ministerii, in potestate sacri imperii in veritate magisterii, proindeque sacerdotium ipsum cum suis sacrificiis in Ecclesia Mosaica introductio erat et praefiguratio sacerdotii et sacrificii perfecti in Ecclesia Iesu Christi. « Si consummatio per sacerdotium Leviticum erat.... quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio necesse est, ut et legis translatio fiat » Heb. VII. 11. 12.5 « Traxisti Domine omnia ad te, quoniam scisso templi velo sancta sanctorum ab indignis Pontificibus recesserunt, ut figura in veritatem, prophetia in manifestationem lex in Evangelium mutaretur. Traxisti Domine omnia ad te, ut quod in uno Iudaeae templo obumbratis significationibus agebatur, pleno apertoque sacramento universarum ubique nationum devotio celebraret. Nunc etenim et ordo clarior Levitarum (diaconorum), et dignitas amplior Seniorum (presbyterorum), et sacratior est unctio sacerdotum (Episcoporum)... Nunc etiam carnalium sacrificiorum varietate cessante, omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis tui implet oblatio... et ita in te universa perficis mysteria, ut sicut unum est pro omni victima sacrificium, ita unum de omni gente sit regnum » s. Leo serm. 59. al. 57. c. 7.
5°. Imperfectio ista veteris sacerdotii nominatim in magisterio, de qua non omnes theologi idem sentiunt, diligentiorem requirit explicationem. Certe in illa Ecclesia Israël, cui « credita erant eloquia Dei » (Rom. III. 2.), quae scilicet specialiter electa et destinata erat a Deo ad conservandam integritatem revelationis iam factae et ad eam in dies novis revelationibus divinae veritatis et divinorum consiliorum perficiendam, ut praepararetur plenitudo temporis, in qua ex hoc ipso populo velut de terra sitienti et de radice Iesse velut flos ascenderet exspectatio gentium in signum populorum (Gen. XLIX. 10; Is. XI. 1. 10; LIII. 2; Rom. IX. 6.), in hac inquam Ecclesia magisterium tam excelso fini idoneum et necessarium atque idcirco supernaturalibus charismatibus ad infallibilitatem instructum (cf. de Tradit. th. VII.) deesse non poterat. Unde complures theologi opinantur, sacerdotio ipsi Aaronico simpliciter vel saltem usque ad adventum ipsius Christi promissi infallibilitatem in conservanda et proponenda fidei doctrina asserendam esse (cf. Bellarmin. de Concil. l. II. c. 8.). Verum haec sententia utraque tantas habet difficultates oppositas, ut firmis argumentis demonstrari nequeat. Nonnulli affirmant, sacerdotes etiam tempore Christi atque in ipsa Christi condemnatione non in doctrina sed circa factum dumtaxat errasse (quale quaeso factum? nempe Iesum Nazarenum esse Christum promissum, quod ut finis comprehendebat totam doctrinam antecedentem, ut fundamentum totam doctrinam subsequentem), vel eos errasse quidem mente ut homines privatos, minime vero in publica per sacerdotalem potestatem proposita doctrina, siquidem pontifex teste Ioanne (XI. 51.) prophetavit atque adeo divino instinctu docuit divinam veritatem. At haec ex tota historia evangelica manifesto refutantur, et nominatim ex solemni ac iudiciali sententia, qua pontifices et omne eorum concilium Christum repudiandum et damnandum esse pronuntiarunt, quia Filium Dei se fecit (Matth. XXVI. 63–66; XXVII. 1; Marc. XIV. 53. 61–64; Luc. XXII. 66–77; Io. XIX. 6. 7. 15.) cf. Stapleton De principiis fidei L. II. c. 12. Si autem cum Bellarmino l. c. concedas, sacerdotes in ipsa persona Messiae iam praesentis populo designanda errasse errore doctrinali, dum Christum velut « impostorem » et « blasphemum, quia Filium Dei se fecisset, » repudiandum esse solemni iudicio pronuntiarunt; iam ex ipso fine magisterii in Ecclesia Israël demonstrare non potes, sacerdotio Aaronico per se spectato annexum fuisse charisma infallibilitatis ante adventum Christi, quod tamen cum Messias advenit, in sacerdotio eodem adhuc permanente legitimo desierit. Finis enim magisterii saltem longe praecipuus erat praeparare vias Domini, et « desideratum cunctis gentibus » (Agg. II. 8.) praemonstrare tum proxime peculiari populo Israël tum ipsis gentibus universis. Si ergo constat, magisterium cum charismate infallibilitatis sacerdotio Aaronico per se spectato non fuisse connexum quoad agnitionem et monstrationem Christi iam praesentis, qua complenda et absolvenda erat tota praecedens praeparatio; iam non possumus ex ipso fine magisterii in Ecclesia Mosaica demonstrare, magisterio sacerdotii Aaronici per se spectati adfuisse perfectionem infallibilitatis ante Christum, quae certe defuit praesente Christo quoad actus praecipuos agnitionis et monstrationis promissi et iam missi salvatoris. Hoc igitur tam essentiale discrimen in magisterio ordinario veteris Testamenti, quod ante Christum infallibile, praesente iam Christo fuerit fallibile, demonstrandum esset disertis testimoniis Scripturae aut christianae traditionis. Sed huiusmodi testimonia pro infallibilitate magisterii ordinarii synagogae proferri non posse, sicut prostant luculenta pro infallibilitate magisterii in Ecclesia Christi, etiam Bellarminus (l. c. cap. 6.) satis clare fatetur. Calvino enim obiicienti fallibilitatem conciliorum in veteri Testamento, inter alia respondet non licere imperfectionem magisterii in veteri Testamento transferre ad magisterium Ecclesiae Christi: « Certiores enim et maiores promissiones Dei habet Ecclesia quam synagoga; nec enim de synagoga usquam legimus, quod de Ecclesia Christus dicit (Matth. XVI.): super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam; nec id quod Apostolus ait (1. Tim. III.): eam esse columnam et firmamentum veritatis; neque de Caipha (vel eius antecessoribus) scriptum est, sed de Petro (et eius successoribus): rogavi pro te, ut non deficiat fides tua (Luc. XXII.) » Bellarmin. l. c.
Alio igitur modo infallibilitatis charisma, quod etiam in magisterio Ecclesiae veteris Testamenti negare fas non est, ex ipsa propria indole illius oeconomiae concipiendum esse videtur. Sicut ibi veritas divina novis continuis revelationibus explicanda erat, ita ex hoc ipso missio extraordinaria prophetarum, qui nimirum essent ministri revelationis cum proprio fine illius oeconomiae intime nexa et conserta intelligitur. Unde ad magisterium divinae religionis (in doctrina et moribus) pertinebat non solum munus ordinarium sacerdotale sed etiam munus propheticum extraordinarium. Ad hoc nempe munus propheticum non minus spectabat custodia et vera declaratio revelationis ac legis iam promulgatae quam illius ulterior explicatio et incrementum per novas revelationes. Si quando igitur magisterium ordinarium sua culpa deficeret, charisma propheticum magisterii extraordinarii supplebat defectum ad infallibilem conservationem doctrinae et fidei divinae in Ecclesia Israël. Hinc prophetae sunt etiam pastores populi (Ier. XVII. 16. hebr. cf. Zach. XI. 4.) et custodes constituti super muros Ierusalem, qui « tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt.... donec (Deus) ponat Ierusalem laudem in terra » (Ecclesiam scilicet novi Testamenti) Is. LXII. 6. 7. cf. XXI. 11. Imo charisma extraordinarium propheticum in singularibus quibusdam causis et occasionibus connectebatur cum summo sacerdotio, ut quando summus sacerdos iubebatur responsa Domini exquirere per Urim et Thummim quod in vulgata (Lev. VIII. 8.) vertitur « doctrina et veritas » (cf. Num. XXVII. 21; 1. Reg. XIV. 18; XXII. 10; XXIII. 9. etc.); hanc connexionem charismatis gratis dati pro occasionibus quibusdam extraordinariis cum summo sacerdotio indicat Evangelista Ioannes (XI. 51.), quando ait Caipham eo ipso tempore, quo praevaricabat secundum munus ordinarium magisterii, etiam inscium prophetasse instinctu extraordinario « cum esset pontifex anni illius. »
Infallibilis itaque depositi custodia erat utique etiam in Ecclesia Mosaica, non tamen per promissam perennem assistentiam Spiritus veritatis pro magisterio ordinario (sicut in novo Testamento); sed quatenus munus utrumque, ordinarium sacerdotii et extraordinarium prophetiae, consideratur coniunctum. Hinc missio prophetarum constituebat elementum intestinum ac velut partem integrantem pro indole illius oeconomiae, atque ideo eorum successio non modo usque ad reditum ab exilio Babylonico moraliter continua erat et manifesta; sed etiam sub templo secundo charisma inspirationis non desiit, ut tum libri per inspirationem scripti tum facta alia demonstrant (vide Tract. de Scriptura thes. XI. corollar. 2.). Quare spectata solummodo perpetuitate, munus propheticum in veteri Testamento dici posset ordinarium; sed quoniam hac appellatione in institutis divinis non solum perennitas sed potius ordo successionis vel propagationis secundum certam et fixam legem intelligi solet, prophetiae autem spiritus nulli certae legi aut medio communicationis alligatus, ut donum gratis datum, ubi vult spirat; ideo in illa quoque oeconomia munus propheticum erat et dici debet extraordinarium.
6°. Ex dictis intelligitur, quomodo Deus permittere potuerit veteris sacerdotii praevaricationem in magisterio, etiam tum et tum maxime, quando advenit « finis legis Christus, » ut in eo adimplerentur lex et prophetae tanquam in fine, ad quem ordinabantur, et ab eo tamquam a consummatore fidei adimplerentur ultima perfectione revelationis et institutorum divinorum. Sicut qui infallibiliter praemonstrabant Christum venturum, erant prophetae magisterio extraordinario, ita qui monstrabat praesentem (ut nunc nihil dicamus de Simeone, Anna et aliis) erat magisterio extraordinario propheta et plus quam propheta, de quo scriptum erat per priscos prophetas: ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te Matth. XI. 9. 10. « Lex et prophetae usque ad Ioannem, ex eo regnum Dei (iam praesens) evangelizatur » Luc. XVI. 16. Imo quod infinite maius est, ipsum Verbum caro factum, per cuius divinitatem ut per causam inspirantem, et ad cuius divinitatem ac humanitatem ut ad causam finalem loquebantur prophetae verba Domini, ipse inquam iam Dominus prophetarum, qui est ὁ προφήτης (I. I. 21; VI. 14; VII. 40; Matth. XXI. 11.) et unus magister (Matth. XXIII. 8. 10; Io. XIII. 13. 14.) praesens per se et de se testabatur, consummando in sua divina persona plenitudinem muneris prophetici et magisterii divini (Deuteron. XVIII. 15; Act. III. 22.). Ipse omni populo demonstratus praecedentibus prophetiis legis et prophetarum adimpletis, quam adimpletionem etiam sensibiliter exhibent Moyses et Elias, lex nimirum et prophetae, testes divini eius magisterii in transfiguratione (Matth. XVII. 3. 5. vide s. Leon. serm. 51. c. 4.), operum et miraculorum velut divinis sigillis comprobatus, praedicatione praecursoris designatus, ut Filius prae omnibus aliis audiendus a Patre coelesti declaratus in solemni magisterii initiatione (Luc. III. 22; IX. 30–35; Io. V. 33–37. 39. 46; X. 38; XV. 24. etc.).
Hoc magisterio Christus, per se ipsum et misso Spiritu S. per Apostolos iam completis fidei revelationibus, et divinis institutionibus, ad depositi totius custodiam et explicationem perenniter manet in Ecclesia sua ipse unus magister per suos legatos in perpetua successione a se institutos, charismate veritatis suaque praesenti semper tutela munitos, suo nomine et auctoritate docentes; quae omnia suis locis distinctius nobis explicanda et demonstranda erunt. Hic obiter commemorantur, ut pateat, quantis nominibus prae magisterio ordinario synagogae praecellat magisterium ordinarium Ecclesiae, tum ratione Verbi incarnati a quo magisterium ipsum et tota eius auctoritas derivatur et participatur, tum ratione doctrinae iam consummatae, tum ratione indefectibilis assistentiae Spiritus veritatis. Ex hac ipsa perfectione intelligitur, cur magisterium extraordinarium propheticum, intestinum veteri oeconomiae propter eius statum imperfectum et adhuc perficiendum, minime sit inter instituta perennia oeconomiae iam perfectae (cf. Matth. XI. 11-13; 1. Pet. I. 10-12.). Illic Moyses et prophetae erant tamquam famuli in domo Dei multifariam multisque modis (velut per partes successivas ac gradibus diversis πολυμερῶς καὶ πολυτρόπως) inspirati ad excolendum Testamentum vetus et ad praeparandum novum, hic Filius Dei in domo sua iam complevit Testamentum novum et regnum immobile, manetque auctor fidei et consummator cum Ecclesia sua omnibus diebus usque ad consummationem saeculi (Heb. I. 1; III. 3-6; XII. 2. 27. 28.).
Summa omnium quae hac Thesi demonstravimus, huc tandem revocatur. Totus praecedens status Ecclesiae tum primitivae inde ab Adam destinatione universalis pro omnibus gentibus, tum Mosaicae pro populo Dei peculiari tamquam prophetia realis in typis, tamquam prophetia verbalis in annuntiationibus, et praenuntiationibus, generatim tamquam praeparatio et introductio melioris spei in omnibus institutis et legibus ordinatus erat ad Ecclesiam Iesu Christi ut ad evangelium reale in mysteriis ac rebus adimpletis, ut ad evangelium verbale in doctrina mysteriorum et rerum iam praesentium, denique ut ad consummationem misericordiarum Dei in gratia et veritate. « Redemptio Salvatoris... ita magnae pietatis suae disposuit sacramentum, ut usque ad consummationem quidem mundi praefinita generationum plenitudo decurreret, sed renovatio originis per iustificationem indiscretae fidei ad omnia retro saecula pertineret... Nihil ab antiquis significationibus in christiana religione diversum est, nec umquam a praecedentibus iustis nisi in Domino Iesu Christo salvatio sperata est, dispensationibus quidem pro divinae voluntatis ratione variatis sed in idipsum coruscantibus et legis testimoniis, et prophetiae oraculis, et oblationibus hostiarum; quia sic congruebat illos populos erudiri, ut quae revelata non caperent, obumbrata susciperent et maior Evangelii esset auctoritas, cui tot signis totque mysteriis veteris Testamenti paginae deservissent... Nihil legalium institutionum, nihil propheticarum resedit figurarum, quod non totum in Christi sacramenta transierit... ut merito cessarint nuntii, postquam nuntiata venerunt, nec vacuatur reverentia promissionum, quia plenitudo manifestata est gratiarum » s. Leo serm. LXVI. (de passion. Dni XV.) c. 12. Nimirum in Ecclesia Iesu Christi plenitudo manifestata est, imo Ecclesia ipsa dicitur a Paulo (Eph. I. 23.) plenitudo Christi etiam secundum hunc eius statum, quo adhuc militat in terris docens et credens in fide, regens et obediens in spe, sanctificans et sanctificata in charitate: « genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis » (1. Pet. II. 9.).
Thesis IV: De multiplici discrimine institutorum veteris Testamenti in relatione ad Ecclesiam novi Testamenti
« In institutis ac legibus veteris Testamenti distinguenda sunt 1°. ea, quae per se necessaria ad salutem, pertinent ad Testamentum aeternum et universale, ab aliis quae pro peculiari dumtaxat populo et pro tempore introductionis ad meliorem spem erant praecepta; 2°. in his ipsis institutis peculiaribus distinguantur oportet illa, quae principali suo fine typica erant ad Christum venturum eiusque Ecclesiam, ita ut postquam adimpleta erant in Christo, iam eorum observantia abolita et mortua atque post sufficientem Ecclesiae propagationem omnino vetita ac mortifera censeri debent; alia vero quae, sine proxima saltem et immediata Christi praesignificatione, ad politicam vel religiosam externam disciplinam synagogae pertinebant, obligatione iuris divini iam sublata in Ecclesia Christi, possunt nihilominus consuetudine aut lege humana ecclesiastica permitti vel etiam praecipi. »
Forma Ecclesiae ut erat imperfecte in veteri Testamento, quemadmodum in superiori thesi declaratum est, non desiit, per defectionem sed per praenuntiatam et in synagoga ipsa praefiguratam perfectionem; velamen enim veteris Testamenti « evacuatur in Christo » (2. Cor. III. 14.) simili profectu, quo in praesenti stadio Ecclesiae « cum venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est » (1. Cor. XIII. 10.) quare operae pretium est, paucis hic inquirere, quomodo in ista translatione ab imperfecto ad perfectum sese habuerit desitio veterum institutorum, quae ab Apostolo in Christo evacuata esse το καταργουμενον dicuntur.
I. In veteri Testamento ea, quae generatim dicimus spiritualia (in distinctione ab iis quae Apostolus Heb. VII. 16. appellat « legem mandati carnalis »), pertinentia scilicet ad gratiam oblatam et datam intuitu meritorum reparatoris naturae humanae in primo Adam lapsae, ad fidem, spem, et charitatem, ad finem vitae aeternae, haec (inquam) omnia sunt et semper erant Testamenti aeterni pro omnibus gentibus et omnibus temporibus destinata. Manent ergo haec communia populo Dei seu Ecclesiae in quavis oeconomia sive patriarchali, sive in explicatiore Mosaica, sive in perfectione novi Testamenti, quamvis in hoc pro ipsa sua perfectione post completum « magnum pietatis sacramentum » sint abundatiora in se et ampliora in extensione. « gratia enim Dei qua semper est universitas iustificata sanctorum, aucta est Christo nascente non coepta » s. Leo serm. XXIII. (de Nativ. III.) c. 4. (cf. thes. II. III.) quia vero haec spiritualia quovis tempore donabantur ex meritis Christi, et quia eorum perfectio est character proprius novi Testamenti; propterea illa quandoque dicuntur etiam tempore veteris Testamenti semper pertinuisse ad Testamentum novum. Cf. s. August. contra Faust. l. IV.; s. Thom. 1. 2. q. 107. a. 1.
Ab his distinguenda omnino sunt, quae erant propria veteris Testamenti in oeconomia Mosaica, quatenus continebat umbram, typum et praeparationem ad Christum venturum, et ad Testamentum novum in ipso veteri promissum et praefiguratum. Ad hunc ordinem typicum pertinent omnia instituta politica et liturgica, seu iudicialia et caeremonialia (ut a theologis dici solent), vel principaliter et per sese vel saltem indirecte, quatenus a Deo per Moysen data sunt ad populum illum peculiarem efformandum et conservandum, ut in eo praeparationes ad Christum venturum eiusque Ecclesiam custodirentur et per temporum successiones explicarentur; atque ita (quod Paulus de factis quibusdam historicis illius populi dicit) « haec omnia in figura contingebant illis » 1. Cor. X. 11.
Quae spectant ad ordinem spiritualem, Augustinus appellat « praecepta vitae agendae; » theologi nomine generico dicunt moralia, eaque sunt theologica pertinentia ad fidem et mores ac propterea ad Testamentum aeternum, quae nec mutata sunt in Ecclesia Iesu Christi nec mutari possunt nisi explicatione et complexione ad statum pefectionem novi Testamenti (cf. Matth. V. 21. sqq.; XIX. 8. sq.). Quae autem sunt ordinis typici comprehensa nomine iudicialium et ceremonialium, ab Augustino dicuntur « praecepta vitae significandae. »
Hisce posterioribus synagoga Mosaica constituebatur in sua propria et peculiari ratione, ita ut iis in sua futurorum significatione, valore et scopo sublatis tota peculiaris ratio et forma synagogae sublata sit. « Translato sacerdotio (principali subiecto et centro iudicialium et ceremonialium) necesse est, ut et legis (totius peculiaris Testamenti) translatio fiat » Heb. VII. 12. Iam vero ista omnia instituta ex ipsa intima sua natura typorum et praeparationum ad Christum eiusque opus venturum sponte sua desinebant in hoc suo significatu et valore, dum complebantur in Christo iam praesente et in eius Ecclesia constituta: « quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi » Colos. II. 17. Amplissime haec disserit Augustinus in libris contra Faustum. « Iudaeo dicenti mihi, cur tenes vetus Testamentum, cuius praecepta non servas? respondeo, servari a Christianis etiam ex ipsis libris (V. T.) praecepta vitae agendae; praecepta vero vitae significandae tunc recte observata, cum praenuntiabantur ista, quae nunc revelata sunt. Quapropter etiam ipsa sic non observo ad religionem, ut teneam tamen ad testificationem, sicut et promissa carnalia quae ibi continentur, unde proprie dicitur vetus Testamentum, quamvis mihi aeterna speranda revelata sunt » Aug. cont. Faust. l. X. c. 2. Multo fusius de his disputat l. XIX. cc. 8. 9. 10. 11.
Veterum igitur institutorum iudicialium et ceremonialium ac proinde synagogae ut verae Ecclesiae desitio facta est per complementum in Christo et in Ecclesia Christi; desitio inquam illa intelligitur esse transitus futuri in praesens, umbrae et figurae in corpus et in rem significatam, promissionis in donationem, prophetiae in evangelium: « non veni solvere legem sed adimplere » Matth. V. 17.
II. Nihilominus ut de illis institutis divinis quidem sed temporaneis eorumque extinctione tempore apostolico et deinceps, quando iam mortua erant vel mortifera, recte iudicemus, in illis distinguendi sunt quatuor modi observantiae valde diversi: a) observantia in formali ratione promissionum et typorum ad Christum adhuc expectandum; b) observantia existimata necessaria ex perpetua institutione ac lege divina; c) observantia in ratione instituti religiosi quondam a Deo filiis Israel dati non amplius necessaria sed tamen permissa; d) observantia non ex lege divina veteris Testamenti retinenda, sed per legem humanam imponenda.
1°. Clarum est, primum modum observationis pro tempore novi Testamenti continere negationem Iesu Christi. In hac permanens synagoga negavit et pervertit propriam rationem et finem ipsius veteris Testamenti, atque ita per apostasiam a propria sua lege incidit in infidelitatem contrarie oppositam verae fidei et Ecclesiae novi Testamenti promissae et praefiguratae per ipsam illam legem, quemadmodum Salvator eis exprobravit: « est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis (ἠλπίκατε); si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan (ἐπιστεύετε ἂν) et mihi » Io. V. 46. Quod ipsum Apostolus ita explicat. « Israel sectando legem iustitiae, ad legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus (legis): offenderunt enim in lapidem offensionis... Iustitiae Dei non subiecti; finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti » Rom. IX. 27. sq.
Secundum hunc igitur observandi modum iudicialia et ceremonialia veteris legis, post manifestationem Iesu Christi eorumque adimpletionis in ipso, semper erant ac manent non solum mortua i. e. nec necessaria nec utilia, sed omnino mortifera. « Si quaedam facta et celebrationes quae figurae erant ventura praenuntiantes, adhuc a Christianis fierent, nihil significaretur nisi nondum venisse, quae tum figuris praenuntiabantur. Quod enim adhuc venturum praenuntiatur, aut nondum venit, aut si iam venit, supervacue vel fallaciter praenuntiatur » Aug. cont. Faust. l. XIX. c. 8.
2°. Quoad modum alterum, quem diximus, observantiae ex obligatione divinae legis adhuc permanente, haec obligatio et observantiae necessitas ad salutem, completa redemptione per mortem crucis, obiective et in se certe desiit pro ipsis etiam Iudaeis eoque magis pro Christianis ex circumcisione; nationes enim alias et consequenter fideles ex gentibus ea lex peculiaris data pro uno populo peculiari numquam obligabat, et pro ipso populo Israel, ut paulo ante diximus, erat tantummodo paedagogia ad Christum et ad eius Ecclesiam ac perfectionem legis novae. « Prius autem quam veniret fides (lex nova), sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem, quae revelanda erat; itaque lex paedagogus noster fuit in Christo (εἰς Χριστόν), ut ex fide iustificemur; at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo » Gal. III. 19. sqq. Ubi Deus per Ieremiam (XXXI. 31). promisit « Testamentum novum, » Apostolus subdit commentarium: « dicendo autem novum veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est » Heb. VIII. 8-15.). « Nunc autem repromittit dicens; adhuc semel, et ego movebo non solum terram sed et coelum (Agg. II. 6.). Quod autem adhuc semel dicit, declarat mobilium translationem, ut maneant quae sunt immobilia. Itaque regnum immobile suscipientes habemus gratiam » ib. XII. 26.
Post promulgationem itaque fidei christianae Testamenti novi, regni immobilis numquam licuit tenere aut docere observantias paedagogiae, Testamenti antiquati et mobilium iam translatorum velut adhuc persistentes in suo valore et in sua vi obligandi. Contra eos qui ita ex obligatione velut necessarias ad iustitiam christianam ceremonias legis observandas esse docebant, Apostolus scripsit totam suam epistolam ad Galatas. « Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.... Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis » Gal. V. 2. Declarat hunc locum Augustinus. « Eis dictum, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit, qui propterea volebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo salvos esse non posse. Hoc ergo animo, hac voluntate, hac intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei nihil omnino proderat... Illos itaque arguit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima illa in eius honorem, a quo mandata sunt, observabant, intelligentes et qua praenuntiandae veritatis ratione mandata sint, et quousque debeant perdurare » Aug. ad Hieronym. ep. 82. n. 19.
3°. Alium itaque modum observandi legalia, quem ultimis verbis indicat Augustinus, ab utroque antecedente omnino diversus esse poterat; si nimirum concedendo et profitendo, translationem veteris legis iam factam esse, ac propterea necessitatem aut obligationem istorum ceremonialium desiisse, nihilominus eadem instituta legalia observarentur vel ob venerationem eorum originis et traditionis tot saeculorum in populo Dei, seu ut loquitur Augustinus (ad Hieron. ep. 40. n. 6.), « ex consuetudine solemnitatis, non ex necessitate salutis; » vel ob rationes prudentis oeconomiae, quo modo ipsum Paulum legalia quandoque observasse, idem Augustinus (ep. 82. n. 9.) monet, « ne per doctrinam Christi velut sacrilega, nec Deo mandante conscripta damnari putarentur, et ut ostenderet, nec Iudaeos tunc ab eis tamquam a nefariis prohibendos, nec gentiles ad ea tamquam necessaria compellendos. »
Hunc modum observandi legalia aliquamdiu fuisse permissum, adeoque illa licet iam mortua nondum fuisse mortifera, luculentis ipsorum Apostolorum ac nominatim Pauli factis doctrinam includentibus demonstratur. Act. XVI. 3; XVIII. 18; XXI. 20-26. Quoad doctrinam imo etiam quoad modum conversationis et praxim universim spectatam plena utique erat consensio inter Apostolos Petrum et Paulum.
Sicut enim gentium Apostolus constanter docebat, obligationem illarum ceremoniarum desiisse, adeoque eas ad iustitiam christianam non solum pro gentibus sed etiam pro Iudaeis minime conducere; ita nihilominus factus est Iudaeis tamquam Iudaeus, ut Iudaeos lucraretur; iis qui sub lege sunt, quasi sub lege esset, cum ipse non esset sub lege, ut eos qui sub lege erant, lucrifaceret 1. Cor. IX. 20; et Timotheum circumcidit « propter Iudaeos » Act. XVI. 3; ipseque ceremonias legales observabat, ne fideles ex circumcisione aut Iudaei nondum ad fidem conversi in opinionem inducerentur, ab Apostolo veterem legem in se condemnari atque (ut aiebant) doceri « discessionem (ἀποστασίαν) a Moyse » Act. XXI. 21. At hoc idem de abolita et minime necessaria observantia ceremoniarum legis primus praedicavit ac definivit Petrus in Concilio Apostolorum directe quidem pro fidelibus conversis ex gentibus, sed simul etiam pro Iudaeis Act. XV. 10. 11. Quam doctrinam ipso suo modo conversationis confirmabat; « Iudaeus enim cum esset, gentiliter (ἐθνικῶς) vivebat et non iudaice » Gal. II. 14; ex altera vero parte non secus ac Paulus tolerabat et, ubi timebat scandalum Iudaeorum, seu (ut Paulus ait) « timens eos qui ex circumcisione erant » (Gal. II. 12.), ipsemet observabat leges ceremoniales. Diversitas oeconomiae inter utrumque Apostolum continebatur in applicatione unius eiusdemque doctrinae ad particularem conditionem Antiochenorum. Cum enim (providentia speciali) Paulo creditum esset « Evangelium praeputii, sicut et Petro circumcisionis; » ille gentilium, ne in errorem de necessitate legalium inducerentur, hic Iudaeorum ne ab Ecclesia christiana averterentur, maiorem rationem habendam esse voluit 1. Gal. II. 7. 11-14.
Ex doctrina itaque et praxi Apostolorum certum est, legem illam ceremonialem licet iam mortuam illis tamen primis initiis Ecclesiae christianae nondum fuisse mortiferam; non minus vero ex ipsa ratione et indole istius temporariae permissionis, ex Patrum imo ex totius Ecclesiae consensu, definitionibus ac condemnationibus adversus haereticos constat, observantiam earumdem ceremoniarum, legalis circumcisionis aliorumque veterum sacramentorum, sacerdotii Levitici, sacrificiorum, et quae sunt alia sacra huius generis, mox «constabilita iam et latius inter gentes diffusa Ecclesia christiana» coepisse esse prorsus illicitam atque adeo mortiferam. In decreto pro unione Iacobitarum edito in Concilio Florentino (4. Feb. 1442.) post definitionem cessationis legalium veteris Testamenti, et declarationem: «quemcumque etiam post passionem in legalibus spem ponentem et illi velut ad salutem necessariis se subdentem, quasi Christi fides sine illis salvare non posset, peccasse mortaliter,» subditur ulterior elucidatio: «Non tamen negat (S. Romana Ecclesia), a Christi passione usque ad promulgatum Evangelium illa potuisse servari, dum tamen minime ad salutem necessaria crederentur, sed post promulgatum Evangelium sine interitu salutis aeternae asserit non posse servari. Omnes ergo post illud tempus circumcisionis, sabbati reliquorumque legalium observatores alienos a Christi fide denuntiat et salutis aeternae minime posse esse participes, nisi aliquando ab iis erroribus resipiscant.» Eadem compendio habet Professio fidei a S. Sede orientalibus praescripta.
Tempus per illa verba «post promulgatum Evangelium» strictius quidem definitum non est, videtur autem dicendum, hanc satis amplam et latius propagatam promulgationem inter gentes coincidere cum urbis sanctae ac templi praenuntiato finali excidio et cum dispersione Ecclesiae Hierosolymitanae, quae Christianis constabat ex circumcisione. Ex eo igitur tempore observatio legum ac rituum synagogae non modo negative haud necessaria sed privative proscripta et perniciosa esse coepit. Nimirum usque ad extremam sententiae exsecutionem a Christo iudice contra urbem et templum pronuntiatae lex illa prophetica iam amiserat vitam officii sui, ut loquitur Augustinus, nihilominus tamen religiose deducenda erat ad sepulturam; sepulta autem sub urbis ac templi cineribus in lucem proferri non potest, quin violetur divina oeconomia in institutione Ecclesiae stabilita. «Cur mihi dicere non liceat, Apostolum Paulum et alios rectae fidei Christianos tum illa vetera sacramenta paululum observando veraciter commendare debuisse, ne putarentur illae propheticae significationis observationes a piissimis patribus custoditae, tamquam sacrilegia diabolica a posteris detestandae? Iam enim cum venisset fides, quae prius illis observationibus praenuntiata post mortem et resurrectionem Domini revelata est, amiserant tamquam vitam officii sui. Verumtamen sicut defuncta corpora necessariorum officiis deducenda erant quodammodo ad sepulturam, nec simulate (ut dixerat s. Hieronymus) sed religiose; non autem deserenda continuo, vel inimicorum obtrectationibus tamquam canum morsibus proiicienda. Proinde nunc quisquis Christianorum, quamvis sit ex Iudaeis, similiter ea celebrare voluerit, tamquam sopitos cineres eruens, non erit pius deductor vel baiulus corporis, sed impius sepulturae violator.» Aug. ad Hieronym. ep. 82. n. 15-17. cf. cont. Faust. l. XIX. c. 17. Sectae iudaizantes, quae illas observationes lege divina perpetuas esse contenderunt, in haeresim delapsae sunt, et «dum vellent et Iudaei esse et Christiani, nec Iudaei nec Christiani esse potuerunt.»
4°. Remanet nobis ex quaestionibus propositis postrema, utrum et intra quos limites observantiae, quae in veteri Testamento ceremoniales erant divinitus populo Israel praescriptae, possint ab Ecclesia non utique divinis (quae abrogatae sunt), sed suis legibus ecclesiasticis vel aequipollente legitima consuetudine imponi fidelibus custodiendae ad piam et consentaneam disciplinam?
Benedictus XIV. in litteris encyclicis (1. Martii 1756.) ad Episcopos graeci ritus editis pro commendanda et explicanda nova editione Euchologii hanc de legalibus Mosaicis doctrinam §. 59. sqq. pluribus collustrat. «Quamvis promulgato Evangelio, inquit §. 63. cessarint ceremonialia praecepta veteris legis... non minus tamen in potestate est Ecclesiae Christi iustis concurrentibus rationibus gravibusque de causis, ut obligationem redintegret observandi aliquod ex praeceptis ceremonialibus, quae erant in lege veteri, licet in nova, ut innuimus, abrogata sint; dummodo praeceptum non sit ex eorum numero, quae in lege veteri praecipue ordinata erant ad praefigurandum Messiam venturum, cuiusmodi patet fuisse exempli gratia circumcisionem et animalium sacrificia, uti ad rem nostram advertit Vasquez; sed sit ex genere eorum; quae ad externam disciplinam et corporis munditiem pertinebant, in quorum classem profecto referenda veniunt, quae de cibis mundis et immundis praescripta fuerant. Id autem assumptum non minus ex occidentalis quam orientalis Ecclesiae disciplina, et quidem ex priorum saeculorum monumentis comprobatur.» Ita doctissimus Pontifex. Etiam in Florentino decreto pro Iacobitis superius citato, primum quidem ponitur ut doctrina S. R. Ecclesiae, «illam Mosaicae legis ciborum mundorum et immundorum differentiam ad ceremonialia pertinere, quae surgente Evangelio transierunt et efficacia esse desierunt;» ac porro «nullam cibi naturam condemnandam esse, quam societas admittit humana, nec inter animalia discernendum... quocumque genere mortis intereant;» nihilo tamen minus etiam ibi habetur ratio «regularis et ecclesiasticae disciplinae;» concluditur enim: «quamvis pro salute corporis, pro virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina possint et debeant multa (per legem divinam) non negata dimitti, quia iuxta Apostolum omnia licent sed non omnia expediunt.»
Multae et praecipuae leges ceremoniales fundamentum et formam suam propriam habebant in significatione typorum ad Christum venturum et ad Ecclesiam Christi, in qua propterea institutiones aliae praesignificatae illis veteribus ceremoniis typicis sunt ut complementum prophetiae. Huc pertinent sacramenta veteris legis, et in primis sacramentum circumcisionis ut signum Redemptoris nascituri ex semine Abraham, et ut sigillum adoptionis in peculiarem illum populum, atque ideo ut typus futurae adoptionis filiorum in Ecclesia novi Testamenti per sanctificationem in baptismo, quae est «circumcisio non manu facta sed circumcisio Christi» Col. II. 11. 12. cf. Rom. II. 29. Idem valet de sacerdotio et omnibus sacrificiis veteribus, quoniam in novo Testamento omnino excluduntur tum per sacrificium cruentum in cruce, ad quod illa referebantur, tum per sacerdotium secundum ordinem Melchisedech, in quo ex divina institutione «carnalium sacrificiorum varietate cessante omnes differentias hostiarum una corporis et sanguinis Christi implet oblatio» (s. Leo serm. 59. c. 7.). Praeter sacramenta et sacrificia huc referuntur sacra illis connexa ad peculiarem formam externi cultus, et observantiae 2 pertinentes ad munditiem seu sanctitatem legalem, quas Paulus (Heb. IX. 9. 10. 13.) vocat «institias carnis usque ad tempus correctionis impositas,» si nempe ista sacra et observantiae non seorsum singula sed in complexu spectentur, quo populi typici peculiarem indolem ritualem et sacerdotalem eiusque separationem a cunctis gentibus constituebant.
Hos itaque ritus continentes professionem oeconomiae imperfectae et complendae per Redemptorem venturum manifestum est, nec lege ecclesiastica restitui nec ab Ecclesia in suis fidelibus tolerari posse. Qua in re s. Augustinus suum consensum cum s. Hieronymo, qui aliter eum intellexisse videbatur, efficacissime exprimit: «Sicut tu libera voce pronuntias, ceremonias Iudaeorum et perniciosas esse et mortiferas Christianis, et quicumque eas observaverit sive ex Iudaeis sive ex gentibus, eum in barathrum diaboli devolutum; ita ego hanc vocem tuam omnino confirmo, et addo: quicumque eas observaverit sive ex Iudaeis sive ex gentibus, non solum veraciter verum etiam simulate, eum in barathrum diaboli devolutum» Aug. ep. 82. n. 17. 18.
Ex praedictis omnibus apparet, quanto in errore versentur illi, qui praesagiunt tempus futurum quo populus Iudaicus conversus ad Christum in resuscitato templo Hierosolymitano una cum sacrificio eucharistico Agni immaculati ex mandato divino etiam sacrificia veteris formae immolaturus sit aliaque sacra restituturus.
Ab his quae memoravimus, distingui omnino debent leges iudiciales et quaedam seorsum singulae ceremoniales, quae non in significatione typica futurorum in Testamento novo, sed in rationibus disciplinaribus, ethicis, politicis generatim spectatis fundamentum habebant. Quare ex hoc ipso fundamento ordinis ethici aut politici, seu ut dicitur in decreto pro Iacobitis, pro salute corporis, pro virtutis exercitio, pro regulari et ecclesiastica disciplina, huiusmodi observantiae, quae erant et quamvis erant in veteri Testamento lege Mosaica praescriptae populo Israel, possunt etiam in novo Testamento pro Christianis a legitima potestate permitti vel etiam praescribi. Hanc vero non esse veteris legis divinae iam abolitae renovationem, sed novam impositionem legis humanae, per se manifestum est; quamvis pro eius honestate et congruitate possit et soleat appellari ad veterem legem a Deo ipso latam. Ita legis Mosaicae abstinentia «a sanguine et suffocato» ab ipsis Apostolis etiam Christianis ex gentibus praescripta est (Act. XV. 20. 29; XXI. 25.), et quamvis «huius apostolicae prohibitionis cessante causa, etiam cessavit effectus» (decret. pro Iacob.), atque inde desiit esse lex proprie dicta apostolica; nihilominus eadem abstinentia per plura saecula in Ecclesia occidentali, et usque ad nostram aetatem in quibusdam Ecclesiis orientalibus, sive per consuetudinem sive lege positiva ecclesiastica, custodita est; hocque ipsum locum habuit quoad immunditias quasdam sive corporis sive ciborum in veteri lege statutas. De his praeter litteras encyclicas Benedicti XIV. supra citatas legi possunt theologi et inter hos Suarez l. IX. de legibus.
Ex dictis obiter adverti potest, quo sensu leges quaedam per se ecclesiasticae quandoque referantur ad legem Mosaicam, et sub hac relatione dicantur divinae. Quando nimirum ipsa rei praeceptae substantia derivatur ex lege naturae (suppositis institutionibus ordinis supernaturalis), modus vero determinatus a lege ceremoniali Mosaica secundum eandem formam praescribitur ab Ecclesia, merito pro huiusmodi praescriptionis commendatione appellatur ad veterem legem a Deo ipso latam. Sic ius sacrorum pastorum ad congruam sustentationem ex lege naturae derivatur, et in novo etiam Testamento positiva declaratione firmatur (1. Cor. IX. 7. sqq.; 1. Tim. V. 17. 18.); sed modus huius sustentationis per decimarum perceptionem in oeconomia Mosaica pertinebat ad legem ceremonialem vel (si mavis) iudicialem (Suarez l. c. cap. 19. n. 18.). Quare cum obligatio ex lege illa divina iam desierit, lex decimarum formaliter spectata pro novo Testamento censenda est ecclesiastica. Nihilominus tamen Innocentius III. in decretalibus (l. III tit. 30. cap. 26. Tua nobis) obligationem, naturam, consecrationem decimarum novi Testamenti declarat ex lege divina Testamenti veteris, cum par sit aut fortior ratio in sacerdotio novi Testamenti prae illo veteri Levitico 3. Hoc modo etiam explicatur ius divinum immunitatis ecclesiasticae in illis etiam rebus, in quibus exemptio formaliter spectata non ex divino sed ex canonico tantum iure est, qua de re conferri possunt Bellarminus de Clericis l. I. cc. 28. 29; Suarez de Religione T. I. l. III. c. 8. n. 10; contra Reg. Angl. l. IV. versus finem.
Thesis V: Declaratur distinctio triplicis potestatis in Ecclesia
«Quamvis verissima et maxime necessaria sit solemnis divisio inter potestatem ordinis et iurisdictionis; attamen potestas iurisdictionis quae in bimembri illa partitione generice sumitur, ad maiorem claritatem potest et ob proprietates inter se diversas debet in s. Theologia distingui in potestatem regiminis seu iurisdictionis specifice dictae, et in potestatem authentici atque in sua plenitudine infallibilis magisterii, ita ut theologice vera censeri debeat distinctio trimembris sacerdotii seu sacri ministerii, ecclesiastici imperii, authentici magisterii.»
Hanc thesim loco non suo positam fatemur, si ordo rerum intestinus et per se spectetur; sed quia iam in thesibus antecedentibus praeassumpsimus potestatem triplicem a Deo in Ecclesia institutam, et multo magis quia istam non divisionem sed distinctionem ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae et infallibilis magisterii secundum rationes formales multum diversas in sequentibus quam maxime pro Ecclesia Iesu Christi nobis retinendam, eamque in s. theologia magno usui esse putamus, propter has causas extimas istam distinctionem iam in hisce prolegomenis explicare et vindicare placuit, quantum opus est, ut falsae interpretationes et impugnationes praecaveantur vel amoveantur.
I. Divisio potestatis ecclesiasticae in potestatem ordinis et alteram iurisdictionis generatim spectatae solet statui ita, ut illa prior ad corpus Christi reale, ad sacrificium nempe et sacramentum Eucharisticum, haec posterior ad corpus Christi mysticum seu ad membra Ecclesiae referri dicatur. Cum hic modus dicendi, ut plenam comprehendat divisionem, multis explicationibus indigere videatur, rem eamdem ex principiis theologicis paulo aliter declarabimus. Nihil dicemus, quod non apud omnes catholicos ratum esse debeat, plura tamen quorum theologicam demonstrationem hic non dabimus sed supponamus ex aliis locis desumendam.
Ecclesiam, regnum veritatis et sanctitatis (Io. XVII. 17. sqq.; XVIII. 37.), Christus Redemptor sanguine suo, satisfactione et meritis per sacrificium in cruce consummatis, acquisivit; eamque suis institutis fundavit et disposuit ad hunc finem, ut in ea hic in terris omnes homines per fidem veritatis revelatae, per sanctitatem spei et charitatis ceterarumque virtutum supernaturalium praepararentur ad regnum visionis et fruitionis in coelis. Sanctitatem autem nobis promeritam Christus, ut ex revelatione novimus, in sua Ecclesia confert in primis ex opere operato, mediate quidem per propitiatorium ac perenne sacrificium incruentum corporis et sanguinis sui, quo ad gratias actuales pro remissione peccatorum et pro donatione sanctitatis concedendas applicantur satisfactiones et merita sacrificii cruenti semel oblati et efficacis in sempiternum Heb. X. 14. (cf. de Euch. sacrific. th. XII. XIII.); immediate vero opus operatum sanctificationis est per sacramenta, quae ab institutore Christo eiusque satisfactione et meritis dignitatem et efficaciam habent ad conferendam ipsam sanctitatem, gratiam nempe habitualem omnibus obicem non ponentibus (cf. de Sacram. in genere th. VI-IX.).
Sicut ergo in Ecclesia Christi sacrificium et sacramenta sunt instituta ad sanctificationem ex opere operato, ita ad sacrum hoc ministerium consecratur sacerdotium, seu ut in concreto loquamur, a Christo summo sacerdote in aeternum secundum ordinem Melchisedech sacerdotes instituti sunt, qui potestate ministeriali ab ipso singulis communicata offerant sacrificium novi Testamenti et conferant sacramenta. Communicatur vero potestas sacerdotii et ipsa ex opere operato per sacramentum Ordinis, atque indelebili charactere obsignatur (Tract. de Sacram. in genere th. XII. XIII.). Propter quam causam ipsa in suis proprietatibus sequitur naturam characteris; ac proinde in omnibus eodem charactere insignitis eadem est, atque efficax ad omnes actus pro quibus est instituta, in ista sua efficacia seu quoad valorem independens non modo a meritis ministri sed etiam a quavis superiori potestate in Ecclesia, indelebilis in hac vita, nemini denique communicabilis, qui careat charactere respondente ipsi potestati 1. Haec sacerdotii potestas est, quae propter modum collationis, incommutabilitatis et independentiae in suo valore dicitur potestas ordinis, ut secernatur ab altera iurisdictionis.
II. Sacerdotium cum sacrificio et sacramentis et cum opere operato gratiae in Ecclesia Iesu Christi sacerdotis in aeternum, pro sanctitate qua ipse eam sanctificare et sibi gloriosam exhibere voluit (Eph. V. 26. 27.), est quidem essentiale; sed tamen his infinitae dilectioni eius ac providentiae erga Ecclesiam suam satis non est factum. In iisdem enim suis ministris, in Apostolis et eorum usque ad consummationem saeculi successoribus, quibus contulit plenitudinem sacerdotii, aliam instituit potestatem, quae tum infallibilitatem in docendo ad propagationem et perennem conservationem integritatis fidei, tum supernaturalem gubernationem in regendo ad indeficientem sanctitatem morum christianorum in se comprehendit.
Est igitur in primis potestas et munus divinitus iniunctum sub tutela Christi et assistentia Spiritus veritatis cum eis manentis in aeternum (Io. XIV. 16.) praedicandi, non solum subditis in Ecclesia sed omnibus gentibus, explicandi, in sua integritate conservandi doctrinam et legem Dei eiusque divinas sanctiones. Potestatis plenitudo, ut mox Suarezii explicationem videbimus, « in hoc genere nihil aliud est quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia Spiritus Sancti ac certitudine infallibili. » Porro ut haec potestas infallibiliter docendi in regno Christi visibili, quod licet non de hoc mundo tamen in hoc mundo est, efficacior sit ad custodiendum ipsum depositum sacrae doctrinae, ad muniendam unitatem fidei in regno veritatis, et maxime ad regendum regnum sanctitatis, cum illa a divino auctore et consummatore fidei (Heb. XII. 2.) coniuncta est et intime unita potestas gubernationis, quae proprie est ecclesiastici imperii (Tit. II. 15.) seu regiminis. Petro enim, ut veteres theologi loquebantur, cum clavi scientiae ad infallibiliter aperiendam doctrinam et legem Dei simul commissa est clavis potentiae ad regendum suis legibus, iudiciis, sanctionibus, ut secundum Christi orationem ac mandatum fide indeficiens docendo et potentia regendo confirmet fratres suos (Luc. XXII. 32.); dati sunt a Christo non solum doctores, sed iidem simul doctores et pastores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi (Eph. IV. 11. 12. cf. de Tradit. th. XXV. n. I.); a Spiritu Sancto positi Episcopi regere Ecclesiam Dei (Act. XX. 28.); constituti praepositi (ἡγούμενοι) ad exigendam obedientiam et subiectionem, qui pervigilare tenentur quasi rationem pro animabus subditorum reddituri (Heb. XIII. 17.).
Tota haec potestas in complexu spectata, significatione nominis generica, est et rectissime dicitur potestas iurisdictionis; ex utraque enim ratione, tum infallibilitate docendi tum potentia regendi, suis definitionibus suisque legibus inducit obligationem obedientiae secundum hierarchicam subordinationem, quamvis modo diverso. Sed de hac unitate et distinctione, qualis sit, paulo post dicturi sumus. Interim advertatur, quanta sit non solum realis distinctio sed diversitas inter potestatem iurisdictionis et potestatem ordinis.
III. Hanc diversitatem inter potestatem ordinis et iurisdictionis, quamvis de illa ex iam dictis constare queat, paucis complectemur.
1°. Potestas ordinis essentialiter nexa est cum charactere sacramentali. Ex adverso illa iurisdictionis a charactere essentialiter non pendet; unde iurisdictio non solum episcopalis sed etiam suprema et plena in universam Ecclesiam, quae est Romani Pontificis, inesse potest absque charactere episcopali. Quod quidem re ipsa locum habet, quoties Pontifex eligitur qui nec Episcopus et forte nec presbyter nec diaconus est; ex divina nempe institutione, per legitimam electionem et accedentem ipsius consensum designato Christus continuo totam confert iurisdictionis potestatem eamque divisam a potestate ordinis; haec enim, non illa confertur per sacramentum Ordinationis seu Consecrationis.
2°. In quibus idem est character sacramentalis, in iis omnibus eadem est potestas ordinis; non ergo in eis quoad hanc potestatem gradus sunt diversi: « ubicumque fuerit Episcopus sive Romae sive Eugubii... eiusdem et est Sacerdotii » (Hieronym. ep. 146. ad Evang.).
At in potestate iurisdictionis subordinatio exstat hierarchica et discrimen graduum partim iure divino, ut ea est successoris Petri suprema et universalis, atque ut sub ipso eam participant alii Episcopi; iure ecclesiastico subordinatio est etiam inter Episcopos Romano Pontifici inferiores. Prior illa subordinatio essentialis est iuxta divinam constitutionem Ecclesiae, atque idcirco incommutabilis; posterior Episcoporum inter se connectitur quidem cum constitutione Ecclesiae, sed est mutabilis secundum eas conditiones, quae iure reguntur ecclesiastico.
3°. Carens charactere sacramentali, ut ex dictis patet, nullam potest habere ordinis potestatem; unde haec nec delegari, nec alio modo nisi per ipsam sacramentalem ordinationem conferri potest. At vero insignitus charactere sacramentali valide semper (ex parte sua) exercet potestatem sui ordinis, quae nec restringi nec auferri umquam potest. Quod usus interdici, atque inde sacrilege illicitus reddi queat, consequitur ex subordinatione hierarchica divini vel etiam ecclesiastici iuris in gradibus iurisdictionis.
Ex eadem hac subordinatione manifestum est, potestatem iurisdictionis, quatenus non suprema sed inferior in singulis Episcopis consideratur, tum obnoxiam esse superioris restrictioni, suspensioni, ablationi, quo ipso actus non modo illiciti fiant sed omnino invalidi, tum posse aliis delegari intra limites iure divino vel ecclesiastico constitutos. Hinc simul assumptis iis, quae n. 1°. diximus, patet ratio, cur per delegationem Summi Pontificis sive ea sit per legem generalem sive fiat dispositione et actu particulari, ii qui Episcopi non sunt, possint habere iurisdictionem, qua in Conciliis oecumenicis concurrant non modo ad decernendum in rebus ecclesiasticae disciplinae sed etiam ad definiendum in rebus fidei; nam et hoc alterum non ad ordinis sed ad iurisdictionis potestatem generice spectatam pertinet.
4°. Postremo efficacia potestatis ordinis per sacrificium et sacramenta est ex opere operato immediate ad sanctificationem animarum donis gratiae internae, quamvis utique ista simul pertineant ad partem nobilissimam Ecclesiae, quatenus visibilis est.
Efficientia iurisdictionis per se et immediate spectat ad visibilem unitatem professionis fidei in regno veritatis, atque ad visibile regimen regni sanctitatis; finaliter vero ad ipsam fidem et sanctitatem internam ex opere cooperantium.
IV. Verum quod potissimum a nobis quaeritur, non est distinctio aut divisio potestatis iurisdictionis generice spectatae ab altera potestate ordinis; sed utrum et quomodo in ipsa illa potestate iurisdictionis duae rationes formales, potestas divini magisterii et potestas ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae inter se distinctae censeri debeant?
1°. Ut nescio quam suspicionem novitatis alicubi ingestam ab ipso limine praeoccupemus, videamus primo modum sentiendi et loquendi de hac re penes vetustiores theologos. Suarez certe ita loquitur, ut distinctionem supponere videatur communiter receptam ac per se notam, quae probatione aut defensione non indigeat. Ubi demonstrat, Constitutionem Gregorii XIII. Ascendente Domino non disciplinarem tantum sed dogmaticam esse, atque adeo « ex plenitudine potestatis » infallibilem, distinctionem duplicis clavis, doctrinae et iurisdictionis, assumit ut certam et necessariam. « Quia potestas debet esse accommodata actui, certum est hic non esse tantum sermonem de potestate iurisdictionis, sed maxime de potestate quae clavis scientiae appellatur; nam haec erat per se necessaria ad hanc declarationem faciendam (ad declarationem doctrinae videlicet, ad quam ergo potestas iurisdictionis non sufficiens fuisset). Potestatis autem plenitudo in hoc genere nihil aliud est, quam quod potestas sit ad docendum cum assistentia Spiritus Sancti, ac certitudine infallibili » Suarez de Relig. T. IV. l. III. c. 4. n. 11. Eamdem assumit distinctionem in defensione litterarum Apostolicarum, quibus Paulus V. condemnavit doctrinam ac prohibuit usum iuramenti a rege Angliae Iacobo I. subditis catholicis impositi « ad detegendos et reprimendos papistas; » ubi attendas velim auctoris animadversionem, clavim scientiae pertinere ad condemnationem erroris in se spectati, clavim potestatis seu iurisdictionis referri ad personas, quibus fit praeceptum seu prohibitio. « Formula iuramenti, inquit, continet multa religioni et bonis moribus contraria, ergo Pontifex illam reprobando legitima clavium potestate usus est, nimirum clave scientiae declarando iniustitiam et malitiam illius iuramenti, quod est proprium munus pastoris, ad quem spectat pascere gregem Christi; et clave potestatis prohibendo usum talis iuramenti... Ad reprobandam falsam doctrinam non oportet esse iudicem competentem auctoris eius, neque ipsum aliter audire quam per scripta sua; ad prohibendum autem sub praecepto tale iuramentum, necessaria quidem est iurisdictio in eos, ad quos fertur praeceptum, quam Angli catholici in Summo Pontifice tamquam in suo pastore recognoscunt; recte ergo potuit Pontifex Anglis talem prohibitionem imponere, praesertim cum non tam legem novam fecerit, quam divinam et naturalem de evitando illicito iuramento et falsi erroris professione fugienda declaravit (clave scientiae) et suo praecepto confirmavit (clave potestatis). Respectu autem regis, licet verissimum sit Pontificem esse ipsius iudicem competentem, ut supra ostendimus (ex charactere baptismi), nihilominus tamen in hoc actu nullum iudicium iurisdictionis in regem exercuit » Defens. fidei cont. Reg. Angl. l. VI. c. 7. Nullum iudicium iurisdictionis in regem exercuit; sed profecto etiam pro rege sicut pro aliis omnibus « declarando malitiam illius iuramenti » et « reprobando falsam doctrinam » exercuit « potestatem quae clavis scientiae dicitur, » ad quam per se spectatam non opus est iudicio iurisdictionis, ut Suarez in toto contextu docet.
Eodem sensu sed paulo alia divisione de clavibus loquitur egregius theologus Lovaniensis Thomas Stapleton; ipse enim ex una parte ponit clavim scientiae, ex altera claves potestatis tum ordinis tum iurisdictionis. « Claves Ecclesiae, ait, dividi possunt in clavem scientiae et potestatis... Ad clavem scientiae pertinet aperire Scripturas (seu universalius doctrinam et legem revelatam), quam Christus exercuit Luc. XXIV. et de qua dixit legisperitis, tulistis clavem scientiae Luc. XI. 52. Potestas vero clavium est vel ordinis vel iurisdictionis. Ipsa iurisdictio est vel in foro externo, excommunicando, suspendendo ab officio, indulgentias concedendo, et leges ferendo (generalius legifera, iudiciaria, coercitiva); vel in interno, peccata remittendo. Tota haec amplissima et adaequata potestas clavium soli Petro hoc loco (Matth. XVI.) a Christo Salvatore promissa est » Staplet. Opp. T. I. de Princip. fidei l. VI. c. 1.
Haec obiter indicasse sufficiat, ut ipso modo loquendi veterum theologorum appareat, magisterium et iurisdictionis imperium in Ecclesia ab eis ita intellecta fuisse, ut eorum distinctionem in dubium nec ipsi vocaverint nec vocari posse putaverint. Sed ne distinctio ipsa praepostere accipiatur, eius formales rationes paulo pressius definiendae sunt. Claritatis et brevitatis causa spectabimus potestatem supremam in capite Ecclesiae, ex qua applicatio ad potestatem inferiorum graduum facile fieri potest, salvis utique et retentis limitationibus, quae ex subordinatione et dependentia inferioris a superiore consequuntur.
2°. In primis advertatur, qualis sit unio inter clavim magisterii et clavim iurisdictionis. Totum obiectum materiale sacri magisterii est etiam vel potest esse obiectum iurisdictionis, et vicissim suprema iurisdictio, saltem quatenus suis actibus refertur ad regimen totius Ecclesiae, includit infallibile magisterium. Quando revelata doctrina fidei vel morum 2 a Pontifice ex cathedra vel in oecumenico Concilio definitur, ipsa definitio includit tum infallibile magisterium tum supremam iurisdictionem in universam Ecclesiam, seu potius definitio fit assistente Spiritu Sancto per actum infallibilis magisterii, quatenus doctrina in se declaratur divinitus revelata vel saltem veritas proxime nexa cum dogmate revelato; actus vero iurisdictionis includitur, quatenus doctrina per ipsam definitionem sub expliciti vel impliciti anathematis aut alterius censurae poena intimatur omnibus fidelibus (seu potius omnibus baptizatis) tenenda. Insuper Ecclesia per potestatem iurisdictionis divinam fidem, divinas leges et instituta divina ad securiorem custodiam et applicationem suis etiam propriis legibus velut muro et antemurali circumdat, in transgressores sua iudicia exercet, suas poenas sancit. Sed in his omnibus sin minus tempore saltem natura prior praesupponitur facta per magisterium formalis vel aequipollens declaratio veritatis doctrinae, legum, institutorum divinorum. Pariter ex altera parte Ecclesia in suis legibus, quas potestate iurisdictionis perfert spectantes ad regimen universale, ad sacram liturgiam, ad sanctitatem morum christianorum simul eodem actu exercet potestatem magisterii de huiusmodi legum suarum honestate et sanctitate, atque huic fundamento infallibilis magisterii innititur infallibilitas Ecclesiae in ipso regimine et legislatione. Quatenus nempe in legibus et praeceptis includitur vel non includitur actus magisterii respiciens directe vel saltem indirecte totam Ecclesiam, inde petitur propria ratio distinctionis, quam cum aliis theologis ponit Bellarminus (de Rom. Pontif. l. IV. c. 5.) inter « praecepta morum, » in quibus nequeat errare Romanus Pontifex, et « in quibus Pontificem errare non sit absurdum. »
3°. Ut haec unio simul et distinctio clarior evadat et efficacius probetur, consideremus « supremam potestatem iurisdictionis » et « supremam quoque magisterii potestatem » in Romano Pontifice, quarum illa capite quarto, haec capite quinto Constitutionis Pastor aeternus in Concilio Vaticano definita est. Caput quartum est « de vi et ratione primatus Romani Pontificis. » Hanc vim et rationem formalis definitio conciliaris declarat « plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam; » et paulo ante in expositione doctrinali dicitur iurisdictionis potestas, « erga quam cuiusque ritus et dignitatis pastores atque fideles, tam seorsum singuli quam simul omnes » officio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstringuntur. Iam vero haec potestas iurisdictionis in universam Ecclesiam, et erga eam officium hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae docetur non solum quidem sed tamen prae ceteris valere in rebus quae ad fidem et mores pertinent: plena et suprema potestas iurisdictionis in universam Ecclesiam, « non solum in rebus quae ad fidem et mores, sed etiam in iis quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent. » Potestas iurisdictionis igitur est in Ecclesiam, in pastores et fideles qui tum singuli tum simul omnes erga eam officio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstringuntur, idque etiam et maxime in rebus pertinentibus ad fidem et mores; non vero dicitur esse iurisdictio in res seu doctrinam fidei et morum. Etiam circa has res, circa doctrinam fidei et morum in primatu Romani Pontificis comprehenditur suprema potestas, quae est potestas veritatem carum rerum, doctrinae nempe fidei et morum, assistente Spiritu Sancto infallibiliter definiendi; sed de hac Concilium agit sequenti capite quinto, tamquam de potestate distincta non tamen separata, cum utraque in primatu contineatur, a potestate iurisdictionis quam antecedenti capite quarto declaraverat.
Post definitam itaque vim et rationem primatus, qua Romanus Pontifex habet plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, Concilium docet, praeter istam et simul cum ista in ipso Apostolico primatu « supremam quoque magisterii potestatem comprehendi. » Non sufficit ergo credere supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam etiam in rebus quae ad fidem et mores pertinent, sed simul cum illa credenda est suprema quoque potestas magisterii3. Erant inter Catholicos ante Concilii Vaticani definitionem, qui admittebant sane Romani Pontificis supremam potestatem iurisdictionis in rebus ad fidem et mores pertinentibus, quatenus nempe ex consensu Ecclesiae vel definitione oecumenici Concilii iam constaret de veritate rerum fidei et morum; sed negabant, vel in dubium vocabant, vel saltem ut fidei articulum definiendam non esse contendebant supremam et hoc ipso infallibilem potestatem magisterii. Concilium vero utique non excludit, quod per se manifestum est, ad exercendam potestatem iurisdictionis in rebus pertinentibus ad fidem et mores saltem ratione prius praesupponi veritatem doctrinae, sed docet in ipso Pontifice esse non solum iurisdictionis sed etiam magisterii supremam potestatem, vi cuius in definienda doctrina fidei vel morum per assistentiam divinam ipsi in beato Petro promissam infallibilitate pollet, ita ut eius definitiones ex sese non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles sint.
Ex huiusmodi definitionibus divinitus revelatae veritatis editis per plenitudinem potestatis magisterii, quae (ut recte dixit Suarez) non aliud est quam infallibilitas per assistentiam Spiritus Sancti, pro omnibus non solum baptizatis sed etiam non baptizatis et ideo iurisdictioni Ecclesiae non obnoxiis (rem per se spectando et praescindendo ab ignorantia excusante) immediate exsurgit obligatio fidei divinae propter auctoritatem Dei revelantis; simul vero (ut iam diximus) in definitione ipsa exercetur suprema potestas iurisdictionis, erga quam omnes pastores et fideles officio hierarchicae subordinationis veraeque obedientiae obstringuntur, dum Pontifex omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens non solum veritatis revelationem definiendo pro omnibus certam reddit ad credendum fide divina et catholica, quod fit per supremam potestatem infallibilis magisterii, sed simul sua suprema potestate iurisdictionis omnibus Christianis sibi subditis iniungit officium verae obedientiae ecclesiasticae, ipsiusque fidei divinae custodiam communit sancitis poenis ecclesiasticis vel implicite, vel explicite ut in canonibus dogmaticis.
Sane Concilium ipsum Pastoralis muneris quatenus supremum magisterium est, duas declarat functiones, quibus evidenter in formali sua ratione a potestate iurisdictionis specifice dictae distinguitur. Primo ut huic Pastorali muneri potestatis nempe magisterii, de qua sola ibi agitur, Romani Pontifices satisfacerent, « indefessam semper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrae populos propagaretur; » secundo « pari cura vigilarunt, ut ubi recepta esset, sincera et pura conservaretur. » Igitur suprema potestas magisterii etiam ad infideles non baptizatos extenditur; non enim voluntaria tantum charitate, quae potest et deberet esse cuiusvis Christiani, sed vi muneris pastoralis suprema potestas magisterii comprehendit omnes terrae populos docendos ex mandato et institutione Christi; « docete omnes gentes; » iurisdictionis vero specifice dictae suprema potestas est in universam Ecclesiam i. e. in omnes qui sunt per baptismum Ecclesiae obstricti, non autem in alios: « quid enim est mihi de iis qui foris sunt iudicare? nam eos qui foris sunt, Deus iudicabit. » Illa ergo ex Christi institutione et iure divino latius extenditur quam haec, eoque ipso distinctae intelliguntur. Sed num forte intra Ecclesiam, ut sincera et pura conservetur doctrina, magisterium non agit sub formali sua ratione, qua distinguatur a potestate iurisdictionis? Imo vero Concilium clarissime describit, quomodo Romani Pontifices ante omnia et praecipue sinceram et puram Christi doctrinam conservent non iam potestate imperandi seu iurisdictionis, sed per illam quae secundum Christi orationem et promissionem, « ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, » est potestas assistente Spiritu Sancto infallibiliter cognoscendi, exponendi, definiendi traditam ab Apostolis revelationem, atque ita custodiendi fidei depositum, qua profecto descriptione non aliud enuntiatur nisi illa plenitudo potestatis docendi cum assistentia Spiritus Sancti et certitudine infallibili, quam veteres « clavim scientiae » appellarunt, Concilium vero aptissime iuxta constantem doctrinam et modum loquendi Scripturae dicit « supremam magisterii potestatem. » In periculis quae in negotiis fidei emergebant, ait Concilium, Romani Pontifices pro temporum et rerum conditione aliis atque aliis adhibitis auxiliis, « ea tenenda definiverunt, quae sacris Scripturis et Apostolicis Traditionibus consentanea, Deo auctore cognoverunt. Neque enim Petri successoribus Spiritus Sanctus promissus est, ut ex revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem sancte custodirent et fideliter exponerent. » Eorum porro expositam et definitam doctrinam tamquam Apostolicam omnes Patres et Doctores orthodoxi secuti sunt, qua quaeso primum et potissimum movente ratione? nempe « plenissime scientes, hanc sancti Petri Sedem ab omni semper errore illibatam permanere secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam: ego rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. »
Nihilominus, quod supra iam declaravimus, in definitione et custodia depositi infallibilitati magisterii coniungitur et subiungitur suprema potestas iurisdictionis. Concilium ipsum non solum capite quarto, ut vidimus, sed etiam in hoc quinto capite « de infallibili magisterio » istam coniunctionem utriusque potestatis satis indicat. Ponit utique, ut ipsa res postulat, ad cognoscendam, exponendam, definiendam, custodiendam revelationem ab Apostolicis traditam (de quibus in contextu praecedenti dixerat) primum et principaliter « hoc veritatis et fidei numquam deficientis charisma Petro eiusque in hac cathedra successoribus divinitus collatum, » cuius nempe infallibilitatis in docendo seu infallibilis magisterii functio prima sit oportet. in omni definitione et in custodia depositi, ex hoc enim charismate earum est irrefragabilis certitudo et irreformabilis firmitas; verumtamen Petri successores hoc charismate instructi excelso suo munere funguntur non solum, « ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus coelestis doctrinae pabulo nutriatur, » sed etiam « ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservetur atque hoc fundamento innixa firma adversus inferi portas consistat, » quae omnia, quia et quatenus de doctrina agitur, quamvis saltem ratione priorem requirant functionem infallibilis magisterii, haec tamen functio in praesenti ordine providentiae non est nec potest esse sola in conspicua militante Ecclesia, sed ei ad illum ipsum finem unitatis ac firmitatis etiam in doctrina coniungitur et subiungitur potestas iurisdictionis, quod post ea quae superius dicta sunt, ulteriori declaratione non eget.
4°. Nunc possumus, quae induximus praecipua discrimina inter potestatem magisterii et ecclesiastici imperii seu iurisdictionis specifice dictae, sub unum velut conspectum ponere.
a) Amplitudine extensionis ex Christi Salvatoris mundi institutione potestas magisterii latius patet quam illa iurisdictionis, ad omnes gentes non solum aggregatas Ecclesiae sed etiam ad vocandas in Ecclesiam. Inde suo loco videbimus, nominatim in disciplina catechumenorum multa praescripta et acta fuisse, ut adhuc nunc pro temporum et rerum conditione aguntur, quae videri possent ex potestate esse ecclesiasticae iurisdictionis, certe tamen non in hac sed in potestate magisterii suum habuerunt et habent fundamentum.
b) Obiectum magisterii formaliter spectati (i. e. quatenus est magisterium) est divinae doctrinae, legis, sanctionis in praemiis ac poenis per divinam iustitiam, infallibilis manifestatio, expositio, definitio et per hanc infallibilitatem in docendo totius sacri depositi custodia.
Obiectum iurisdictionis non est manifestatio revelatae veritatis ac legis sed eius per infallibile magisterium manifestatae applicatio, defensio, vindicatio in Ecclesia propriis ecclesiastici imperii legibus, praeceptis, iudiciis, sanctionibus.
c) Authentica infallibilis magisterii praedicatione, expositione, definitione doctrinae tamquam revelatae immediate oritur obligatio obedientiae fidei divinae (ὑπακοὴ πίστεως Rom. I. 5; Gal. III. 2.), h. e. obedientiae fidei propter solum motivum formale auctoritatis Dei revelantis, quamvis, quae veritates et quo sensu revelatae credi debeant, per infallibilis magisterii propositionem innotescat: credimus quidquid Ecclesia proponit credendum, quia Deus illud revelavit. Hoc est quod dixit Augustinus. « Nos ergo qui sumus vocamurque Christiani, non in Petrum credimus (ut obiectum formale, propter quod credimus, et ut in finem quo fide tendimus), sed in quem credidit Petrus, Petri (per magisterium derivatum a Christo) de Christo aedificati sermonibus... Ille Petri magister Christus in doctrina quae ducit ad vitam, ipse est magister noster » (unus magister vester Christus revelando, et per magisterium participatum in Petro et in Ecclesia conservando doctrinam revelatam) Aug. Civ. Dei L. XVIII. c. 54. n. 1. Et haec obligatio obedientiae fidei, eo ipso quod est propter auctoritatem Dei revelantis, in omnibus aequalis est; cui ipse definiens Pontifex vel Concilium subiiciuntur non minus quam alii quicumque homines sive intra Ecclesiam sive (rem in se et obiective spectando) extra Ecclesiam. Potestas iurisdictionis utique et ipsa a Christo Rege instituta et in suum regnum Ecclesiam derivata est, sed ita ut sit potestas ecclesiastica propria Pontifici et aliis quibus munere ordinario communicatur, vi cuius non divinis sed suis ecclesiasticis legibus, iudiciis, sanctionibus gubernent, bisque omnibus etiam doctrinam et legem divinam, per infallibile magisterium traditam, applicent, tueantur et vindicent erga subditos, qui in regno Christi secundum hierarchicam subordinationem iurisdictioni sunt obnoxii.
Propterea potestas iurisdictionis per se et immediate non ad internos sed ad externos actus in visibili regno Christi refertur; potestas magisterii primum et per se attingit ac obstringit mentem et voluntatem internam. Hinc qui doctrinam infallibilis magisterii potestate definitam negat actu tantum interno, is coram Deo et in sua Deo obstricta conscientia ab unitate fidei et Ecclesiae deficiens haereticus est, quamdiu in eo peccato persistit; non iurisdictionis ecclesiasticae sed Dei et suae conscientiae iudicio condemnatus; cum autem haeresim externo actu prodit, subiacet potestati iurisdictionis eiusque iudicio ac poenis secundum ecclesiasticarum legum sanctiones. Hoc discrimen aliunde theologice et iuridice certum, in dogmatica Constitutione definitionis de praeservatione Matris Dei ab omni labe culpae originalis expressius declaratum habemus. Post verba definitionis ex plenitudine sane potestatis infallibilis magisterii pronuntiatae, doctrinam hanc esse a Deo revelatam atque idcirco ab omnibus fidelibus firmiter constanterque credendam, Pontifex concludit: « Quapropter si qui secus ac a Nobis definitum est, quod Deus avertat, praesumpserint corde sentire, ii noverint ac porro sciant se proprio iudicio condemnatos, naufragium circa fidem passos esse et ab unitate Ecclesiae deficisse, ac praeterea facto ipso suo semet poenis a iure statutis subiicere, si quod corde sentiunt, verbo aut scripto vel alio quovis externo modo significare ausi fuerint. »
Potestas igitur magisterii non tantummodo forum externum sed proxime et directe forum internum spectat, illa iurisdictionis, de qua loquimur, pertinet ad forum externum, eo quod licet obligans utique conscientiam coram Deo suis tamen legibus, iudiciis, sanctionibus proxime et directe versatur circa obiecta fori externi. Nam potestas iurisdictionis in foro interno alterius rationis est et sacramentalis ad remittenda peccata in conscientia et coram Deo.
d) Potestas magisterii proprium suum obiectum veritatem nempe doctrinae et legis divinae non constituit, sed eam a Deo revelatam infallibiliter declarando nihil de suo addit, nihil de divinis detrahit, ut toties ss. Patres monuerunt (cf. Tract. de Tradit.). Hinc doctrinae ac leges semel infallibiliter per magisterium propositae aut definitae incommutabiles sunt, nec ulla est abrogandi, mutandi aut in iis dispensandi4 potestas. Eadem ratione interpretatio legis divinae a magisterio non fit nisi inhaesiva; si quando lex divina applicari videtur interpretatione quodammodo extensiva, id fit per legiferam potestatem iurisdictionis.
Ex adverso potestas iurisdictionis suas proprias leges constituit, atque ita novum ius conditur vel condi potest, quod sicut in suo ortu ita in suo vigore, vel in dispensatione, modificatione, abrogatione ab ipsa potestate iurisdictionis pendet.
Hinc est illa diversitas dictionis in definitionibus magisterii declarantis veritates fidei credendae, et in decretis potestatis iurisdictionis statuentibus leges ecclesiasticas observandas, quam egregie a Patribus Nicaenis usurpatam explicat s. Athanasius. « De Paschate quidem ita scripserunt: decreta sunt quae sequuntur (ἔδοξε τὰ ὑποτεταγμένα); tunc enim decretum est, ut omnes obedirent. De fide autem (nempe de fidei symbolo et veritatibus in illo definitis) nequaquam dixere, decretum est, sed sic credit catholica Ecclesia, statimque confessi sunt, quidnam crederent, ut declararent non recentiorem sed apostolicam esse suam sententiam; et quae scripserunt, non ab eis inventa, sed eadem ipsa esse quae docuerant Apostoli » Athanas. de Synod. Arimin. et Seleuc. n. 5.
Sunt itaque rationes gravis momenti pro s. Theologia, cur potestas iurisdictionis ut pro sua diversitate a potestate ordinis generice spectari et dici solet, ipsamet in regno veritatis fidei et sanctitatis morum distinguatur, quatenus est suprema potestas ecclesiastici imperii seu specifice dictae iurisdictionis in universam Ecclesiam, et quatenus est suprema potestas infallibilis magisterii, quemadmodum ipsum Concilium oecumenicum utramque non velut unam confundendo sed velut duas connumerando distinctis capitibus definivit et declaravit, ita ut ergo duae istae claves s. Petri censendae sint consertae quidem et inseparabiliter unitae, non tamen confusae in unam, cum ambae sane datae sint a Christo ad ligandum et solvendum, modo tamen diverso ratione tum extensionis, tum specialis obiecti, tum efficientiae seu proprietatis solutionum ac ligaminum.