In hoc articulo dubitat Caietanus, an bellum defensivum tantum licitum die festo1. Et quidem pars affirmativa probatur ex Div. Thoma in hoc articulo, qui ait, quod pro tuitione reipublicae licitum est bellare, ergo tantum intelligit de bello defensivo. Item quia 23, q. 8, ait Nicolaus Pontifex, cap. Si nulla, quod si inevitabilis urgeat necessitas2, licet omni tempore bellum gerere, ne tentetur Deus, ergo extra illam importunitatem non licebit bellare die festo. Idem videtur colligi ex I Machab. 2, ubi dicitur: Cogitaverunt laudabiliter dicentes, omnis homo quicumque venerit ad nos in bello in die sabbathorum, pugnemus contra eum3, ergo licet die festo bellum defensivum sit licitum, non tamen offensivum.
Nihilominus tamen sententia Caietani est vera, quod non tantum in bello defensivo, sed etiam in offensivo iusto, si adsit opportunitas ad acquirendam victoriam, licet bellare in die festo v.g. si princeps videat, quod bellando in die Dominica acquiret victoriam, quam forte alio die non acquiret, tunc bellare potest. Probatur. Quoniam quando evenit piscium multitudo, licitum est in die festo piscari, ut habetur in cap. Licet extra de feriis4, ergo a fortiori licebit in hoc casu bellare. Probatur consequentia. Quia maius bonum est victoria, quam captura piscium. Confirmatur. Quia haec victoria cedit in magnam utilitatem reipublicae, quae pacem consequitur, et multa mala excusat, ergo licet pro illa bellare die festo. Quia pro magno bono alicuius personae particularis licet in die festo operari ergo multo magis pro communis.
Ad D. Thomam respondetur, quod si non dicit hoc, non dicit oppositum. Secundo respondetur ex Caietano, quod per tuitionem reipublicae intelligit D. Thom. omnem causam iustam bellandi. Acquisitio enim victoriae est recuperatio rerum perditarum, et ultio inimicorum quaedam tuitio est reipublicae. Et idem dicendum est ad Pontificem citatum. Secundo dico, quod Pontifex ibi non loquitur de tempore, quo licet bellare, sed intendit idem, quod dicebamus art. 1, quod bellum debet esse necessitatis. Et per hoc patet ad locum Machabaeorum.