Dubitatur quinto, an clerici in bello iusto possint expoliare hostes bonis suis. De hoc agit Sylvester verbo Bellum 3, q. 41.
Ad hoc dubium dico primum, quod quando clerico licitum est bellare, licet etiam illi hostium bona accipere. Patet, quia clericus tunc habet ius ad finem belli sicut alii milites: sed alii milites possunt hostes bonis suis expoliare, ergo et clerici.
Dico secundo, quod quando clerico non licet bellare, non licet ei bona hostium accipere. Patet, quia tantum iure belli possumus hostes bonis suis expoliare: sed ille non habet ius ad bellum, ergo non habet ius ad expoliandum hostes bonis suis.
Dico tertio. Si autoritate principis, qui habet ius ad bellum, clericus militet, potest bona hostium accipere, sicut alii milites. Probatur. Nam princeps poterat illa bona accipere, et clerico conferre, ergo et ipse clericus immediate potest accipere: sed quamprimum confert etiam illi potestatem ad bellandum, confert etiam illi potestatem ad accipiendum, ergo.
Dico quarto. Si clericus sine principis autoritate illa bona accipiat, tenetur illa restituere illis, quorum sunt, nisi essent bona ab illis clericis alias ablata, vel etiam nisi princeps, qui habet bellum iustum, praeberet illis bona; nam clericus tunc iniuste accipit.
Ex hoc patet, quod monachi apostatae, vel etiam clerici, qui sunt in bellis, tenentur ad restitutionem eorum, quae accipiunt. Nam isti regulariter loquendo pugnant sine principis autoritate, imo dux semper praecipit, ut tales a suo exercitu egrediantur. Si autem constaret illis de voluntate formali vel interpretativa principis, possent stipendia et spolia hostium accipere.