Frater Didacus de Chaves
Sacrae Theologiae Ordinis Praedicatorum Regiae Maiestati a sacra confessione pio lectori salutem.
Legi, et expendi diligenter, iussu et imperio Regii1 Senatus, fratris2 Dominici Bañesii Primarii Cathedrarii sacro sanctae Theologiae in Salmanticensi Academia in Secundam Secundae Divi Thomae Commentarios. Et nihil reperi lima dignum, sed admiratione, ut appareat, fore opus Theologis utilissimum et fructuosissimum. Est enim duplex hominis intellectus, quorum alter theoricus dicitur, idest, contemplativus, qui transcendit3 corporea, sublimia petit, coelestes mentes rimatur, Angelos, Cherubinos, Seraphinos Deum indagat, et in ea re suam felicitatem sitam habet. Quibus de rebus Divus Thomas in Prima parte disputat multa divinitus. Hac in hac parte testati sumus, hunc Divum se dignissimum interpretem esse nactum Magistrum Fratrem Dominicum Bañesium, qui facili quadam oratione et perspicua quaestione ore humano pene dixerim inexplicabiles ante oculos omnium ponat felicissime. Alter hominis intellectus practicus dicitur, id est, operativus, qui actus regat humanos, cogitationes ratione dirigat, virtutum habenis moderetur, decora et ornamenta humanae vitae temperet, rerum publicarum tractet habenas, homines, ut voluere Philosophi, Deo dignos reddat. Hanc partem D. Thomas tractat divinitus Prima Secundae et Secunda Secundae. Ecce in hac quoque parte D. Thomae comes sedulus Bañesius adest, et interpres diligentissimus eius doctrina alumnus, et in ea alitus et educatus moribus candidissimis, totum quoque aureum et gemmeum qualem foetum haec moralis doctrina solet parere; ita ut si Magister Bañes in contemplatione rerum maximarum extiterit admirabilis huius Divi interpretes, non minor assurgat commentator in hac morum doctrina; praecipue tamen in his tribus Theologicis virtutibus Fide, Spe, Charitate: quo se attollere nullo modo potuit illa nunquam satis pro merito laudata vetustas, quanquam praestulit quaedam illarum vestigia tenuissima. Si in caeteris se exerit admirabilem Bañes, in his se longo intervallo superat. Talem experietur Magistrum Bañesium, qui eius assidue chartas evolvet. Ideoque, ergo ratum mea fide haberi iubeo. Vale optime Lector. Matriti, 19 Februarii, 1584.
Frater Didacus
De Chaves